Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1087 --

324 35 Sic etiam fides est revera nihil aliud, quam quaedam mendica manus, qua a Deo precario omnia bona praesertim vero gratuitam reconciliationem, impetramus, ut eius naturam plenius in libello de Fide, et alio de iustificatione exposui. Hanc ipsam mendicam manum, precario victum quaerentem, Sophistae ita suis qualitatibus formarunt et finxerunt, ut ex ea prorsus suam virtutem, opus ac meritum effecerint. Quae obsecro potest prodigiosior metamorphosis excogitari, quam ex gratuita gratia, saluteque nobis indignissimis solo merito Christi divinitus donata, nostrum opus meritumque efficere? Quid absurdius videri queat, quam si mendicus eleemosinam precario partam, contendat, se suo merito opereque acquisivisse? Sic adversarii multipliciter Evangelium in legem, gratiam in opera, et Christum in Moysen cum summa contumelia passionis filii Dei et infinitarum animarum interitu, transformarunt.

36 Contritionem sufficientem, dicunt Papistae, mereri remissionem peccatorum, cum ea nihil aliud sit quam agnitio sui morbi, miseriaeque extremae, quam omnes desperati habent. Idem etiam valet saepe vox Humilitas, praesertim Lucae 18. Non igitur significat haec vox simulatam quandam animi demissionem, qua tibi etiam eas dotes detrahas, quas habes, leviusque de te sentias, quam tuae virtutes mereantur. Sic cum dicit diva Virgo, Respexit humilitatem ancillae suae: isti putant, eam praedicare suam quandi eximiam virtutem, qua meruerit fieri mater Domini, cum ea Dei ingentem bonitatem celebret, qui suam vilitatem clementer respexerit.

37 Pertinet et hoc ed extenuationem gratiae, et virtutum ac meritorum humanorum amplificationem, quod quidam novi hominis praestantiam nimium exaggerant. Gravis enim plane error fuit apud Papistas de perfecta renascentia pii hominis, et quod reliquiae peccati in novo homine aut concupiscentia non sint vere peccatum, sed tantum quaedam poena peccati, et fomentum ad peccandum. Hunc errorem merito nostri doctores ac Ecclesiae oppugnarunt, monstraruntque dicta Prophetarum, quae splendidius de regno Christi in terris, deque piorum sanctimonia, iustitia ac perfectione loquuntur (ut cum vocantur sancti, gens iusta, filii Dei: et quod non docebit quisquam proximum, sed omnes erunt docti a Deo) esse intelligenda de imputativa iustitia, et porro alia de inchoata renovatione, de qua re etiam in Ratisponensi disputatione anno 1541, prolixius actum est.

Huius vero erroris reliquiae adhuc aliquae superesse nobis videntur, magis forte in verbis quam in re, ut quod in locis dicitur, peccati originalis formali: id est, reatum sublatum esse, materiale remanere. Quod intelligendum est non de quadam quasi habituali aut veluti inhaerente abolitione formalis aut reatus, quasi ita in baptismo reatus peccati sit sublatus, ut remanens peccatum non sit vere peccatum, non offendat Deum, non accersat nobis iram Dei, non sit perpetuo deprecandum per Christum: sed quod in baptismo nobis omnis praeteritus reatus est abolitus, quodque nobis ius ac promissio data ibi est, de quotidiana eius formalis aut reatus abolitione, dum quotidiana deprecatione petimus id nobis propter Christum condonari et aboleri, ac veluti ablui sanguine Christi. Iure igitur ac promissione de futuro, non actu ac opere ipso abolitum est, ut scilicet quoties petierimus, praeteriti temporis peccati reatus aboleatur. Tale quid est quod quaedam versio habet, Rom. 8, Nihil est damnabile, sicut et Germanica Dietenbergii, nichts verdamlich, in iis qui sunt in Christo Iesu, cum in Graeco κατάκριμα , damnatio aut condemnatio. Est enim adhuc praegrandis massa carnis ac veteris hominis in piis, de qua adeo graviter queritur Paul. Rom. 7, quae vere est damnabilis coram iudicio Dei, et omnes pios ira ac damnatione Dei onerat, eoque eos subinde eius condonationem per ac propter Christum flagitare oportet.

Tale quid est, quod quidam Lutheri piae memoriae illustria dicta de libertate piorum a lege non intelligentes perniciose pervertunt: ut cum ille interdum dicit, novum hominem esse liberum a lege, non esse sub lege, sed super legem, non debere ullo modo urgeri ac gravari a lege. Quod illi quasi habitualiter, seu (ut ita dicam) inhaerenter intelligunt, quasi ita semel sit liberatus ab ea perfecte, ut eam porro sentire nullo modo debeat.

Verum hîc duplex restrictio necessaria est: altera, quod solummodo ratione maledictionis ac benedictionis a lege simus liberati, ne ea nos vel damnet vel iustificet, vel ullo modo in iustificatione ac salute impedire queat: non quod ei non debeamus in posterum obedientiam, aut inde eam discere non oporteat. Secundo restringendum est ad ius ac promissionem, quod scilicet piis ac novo homini sit certa caelestis patris promissio, quod quoties pressi et accusati a lege (sicut illa indesinenter etiam sanctissimos urget exigendo perfectiss. obedientiam, et accusando, quod iam non praestent) per illud quotidianum, Remitte remitte, ad thronum gratiae confugerimus, certo simus ab accusatione ac damnatione legis liberandi. In applicatione ergo et actu subinde iteratae imputationis alienae persolutionis sumus liberi a legis exactione, non in perpetuo quodam habitu velut qualitate.

Qui vero talia Scripturae et Theologorum dicta intelligunt tum de perpetua quadam et habituali liberatione ab accusatione ac damnatione legis, tum etiam porro de cassato abolitoque omni dominio, iure institutioneque legis super novum hominem aut renatum: illi prorsus in Papisticum, aut etiam in multo crassiorem errorem recidunt. Sic perperam de perfecta novi hominis renascentia, et peccati originalis extinctione senserunt, praeter Papistas, etiam Osiander, Schuencfeldius, et Anabaptistae. Qui error quotidianum Christi beneficium, perpetuamque remissionem peccatorum tollit, et innumera alia incommoda gignit, praesertim quod putamus nos porro nostris operibus legi Dei satisfacere et iustificari posse. Quare Papistae dicunt, sanctos tantum de leviculis quibusdam peccatis dicere, Remitte remitte debita. Prudenter igitur sunt dicta Scripturae intelligenda, partim de imputativa iustitia, partim de inchoatis beneficiis, et simul de quotidiana applicatione: non de quadam semel peracta perfectione in omne futurum tempus duratura, tanquam si ita sit quasi quaedam prava qualitas abstersa a peccato, aut mala natura piorum, ut Deus ei plane non irascatur, nec lex eius illam accuset ultra. Qui etiam cum Psal. et Paulus dicit, iustitiam nostram esse peccatorum contectionem: non est intelligendum de quodam tegmine ita semel imposito, ut porro plane cerni nequeant, quae vel actualia subinde committimus, vel etiam originali

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.