Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1093 --

330 vel politia sumpta, aut eo quoquo modo respicientia, passim in sacris Literis melius intelligerentur.

Sic et agricultura, vinetorum cura, ac res vinaria, et etiam pecuaria, utcunque perspecta, multa reddet in sermone sacrarum Literarum illustriora: ut cum parabolae sumuntur a plantatione et cultura vinearum, Isaiae 5. et passim in Evangeliis, ac Psal. 80 et 129. Sic ex re pecuaria melius cognosci poterit, cur Christus se quidem pastorem, nos vero oves esse dicat: et quomodo oves vocem sui pastoris agnoscant, eumque sectentur, et alienum fugiant.

Res quoque oeconomica et etiam mercatura, non paucas tum voces, tum locutiones ac similitudines illustrabit. Illa insignis maximique usus vox Imputatio et imputare, potissimum ex mercatura venit et primum inde exponenda est, ut in Hebrais, abunde ostendi. Sic quaedam locutiones varium vestitum vel domesticum vel militarem respiciunt: quaedam voces ex conviviis ac symposiis, poculis et propinationibus sumptae sunt: quare illorum quasi fontium, unde primum ortae sunt, cognitio eas facit clariores et significantiores. In primis vero hominis (ut et prius dixi) cognitio, eiusque partium et virium internarum ac externarum, et praesertim motuum ac effectuum cum suis adiunctis est pernecessaria ad intelligendum sermonem sacrum. Hinc enim apparet, quomodo voces notantes vel potentias vel motus aliquos hominis, simul quoque iam praecedentia, iam sequentia denotent. Nolo hanc amplissimam materiam prolixius persequi tantum exempla quaedam proponam.

Ostendi in libello de Fide et priore parte huius Operis, saepissime omnia verba noticiae qualiscunque vel rationalis partis, vel etiam solius animalis aut sensuum, non tantum noticiam, sed etiam motus eam noticiam naturaliter sequi solitos denotare: ut, Cognoscere et videre, pro curare: credere, pro fidere: quia si cui promittenti opem credimus, mox etiam plerunque fidimus: audire, pro intelligere et obedire. Christus iustitia sui iustificabit multos, Isaiae 53. id est, vera fiducia, quia noticia boni nostri necessario parit aliquam fiduciam. Sic iudicare, pro sententiam ferre, et tum punire sontes, tum liberare insontes. Sic quoque monstravi, verba et nomina affectuum, amare, odisse ira, et alia, non raro etiam sequentes motus et actiones denotare: ut in Metonymia et praedictis vocabulis plenius ostensum est. Saepe etiam contra externi motus aut actiones hominis significant eius internos motus: ut, ridere aut flere, pro bene aut male habere: illuminare faciem, aut levare faciem ac caput, vel contra demittere itidem, pro laeticia aut tristicia animi ponitur: ut in ira invidiaque Caini et tristicia Annae describitur. Sic per laetari, exultare et gloriari in Domino, creberrime antecedentes motus, nempe agnitio et fiducia Domini, declarantur, aut certe simul comprehenduntur. Sic confiteri Domino, et celebrare eum, saepe indicat agnitionem beneficiorum eius, et gratitudinem pro illis. Osculari Meschiam, Psal. 2, significat agnoscere, accipere eum, ac ipsius veram religionem, et porro etiam beneficia percipere.

Manifestum ergo ex hisce exemplis est, maximam lucem sacro sermoni afferre, vel mediocrem noticiam saltem ex ipsa experientia ac quotidiano usu colloquioque hominum provenientem communium rerum totiusque naturae, praesertim vero eorum quae maxime nobis sunt obvia et quotidiana. Dixi vero haec tantum monitionis cuiusdam gratia, ut ostenderem hinc quoque necessario aliquod subsidium ad intelligendas sacras Literas petendum esse, cum hoc etiam medium aut organon plurimum ad illustrationem sacri sermonis facere possit: non ut ipsam tam variarum rerum scientiam hîc exponerem, quod esset prolixissimae operae, et tum ex continua rerum experientia, tum ex peritorum sermone, tum denique et ex variis scriptoribus haberi haud difficulter potest.

Quoniam vero de aliquibus rebus omnibus gentibus ac religionibus communibus brevissime, ac in genere tantum monui: dicam nunc de illis quae Palaestinae et Israelitis magis propria sunt, aliquanto plenius et magis per partes, etc. In omnibus igitur (ut dixi) gentibus ac linguis fit, ut tum sermo plurima sumat a natura et ingenio locorum et etiam hominum, dum vel Metaphoras ac similitudines inde petit, vel eo alludit: tum etiam loquentes inter loquendum ac disserendum de rebus quibuscunque, praesertim vero cum agitur de singulis individuis aut casibus, multam eorundem mentionem faciant: ut si quis illa ignoret, etiam ipsam scriptionem aut disceptationem de rebus minus exacte assequatur, vel saltem non ita illa adficiatur, ut fieri oportet in Sacrarum literarum lectione. Utile igitur fuerit ad sacrorum librorum intelligentiam, tum naturam, proprietates ac temperamentum soli et caeli Iudaicae regionis, tum situm eiusdem, tum denique et mores gentis illius penitus pernovisse.

Aer fuit in illis locis valde calidus, aut potius fervens, utpote valde meridionalibus. Notum enim est, quod quanto magis ad meridiem tendas, tanto sint omnia tum fervidiora, tum aridiora: et contrâ quanto magis ad Septentrionem, tanto magis omnia loca tum et humidiora.

Ad audendum porro illorum locorum calorem, et illud multum fecit, quod alicubi fuerunt multae arenae, et praesertim multa saxa, quae ita a sole inflammantur, ut veluti ardentes quidam carbones vicissim de se fervorem effundant. Auxit et illud calorem, quod in illis vallibus multa loca fuerunt valde aprica, ubi maior est solis vis: quod item loca fuerunt inaquosa, et rarae in aestate pluviae, vel potius nullae, ut postea dicetur, quibus homines et iumenta ac terra ipsa, restincto calore, recrearetur.

Adcrevit quoque molestia caloris ex eo, quod in ascendendo et descendendo motus fuit hominibus et iumentis difficilior. Denique habuerunt propriam quandam calamitatem ventorum orientalium ac meridionalium siccorum, et omnia adurentium, multo magis quam Boreas frigiditate sua solet in Italia, quae ipsa Boreae malitia Germanis minus noxia notaque est. sicut poeta inquit: Boreae penetrabile frigus adurit.

Ex hoc tanto aestu, sunt variae locutiones de nimio calore: ut sunt, Cum incalesceret dies: Per diem consumpsit me aestus: Gestavimus pondus et aestum diei: Meschias erit munimentum contra aestum: Exarui sicut ariditates aestivae.

Quoniam porro ibi tantus fuit aestus, inde secutum est, ut maxima fuerit utilitas, aut etiam necessitas refrigerii, sive ex umbra provenientes, sive ex nube, sive ex ventorum respiratione, sive ex aquis aut denique

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.