Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1106 --

343 Rom. 6 et 7, peccatum vocantur, non vere peccatum esse, ut concilium Tridentinum decreto negat: vel cum ex voce Mysterii coniunctionis Christi et Ecclesiae, fecerunt Sacramentum coniugii: vel cum pro voce Presbyteri, pastoris et similibus, substituerunt vocem Sacerdotis, quod vocabulum nusquam novum Testamentum ministris Ecclesiae tribuit: sed potius contra clarissime testatur, sacerdotium a Levitis in Christum translatum, perpetuo apud eum immoteque permanere. Sic vocem meriti et verbum mereri, prorsus alienam a sacris Literis in Theologiam Patres induxerunt, cum maximo damno gratuitae gratiae Christi.

Hac ratione, si quis plerasque maioris momenti voces ac phrases Theologicas sacrarum Literarum, et postea Ecclesiae scriptorumque inter sese conferret, valde utilem operam navaret, tum in illustrandis rebus amplissimis ac difficillimis, tum etiam in redarguendis erroribus pontificiorum. Verum id nunc vel temporis brevitas, vel exhausti laboris magnitudo, vel defatigatae vires, atque adeo etiam instituti ratio, et denique huius conatus difficultas non admisit. Quare illud opus vel in alios homines, vel in aliud tempus nunc reiicimus.

Ad illustrationem quoque sacrarum Literarum, et forte etiam profanarum, non parum prodesse posset, si quis tum totam rationem dicendi, et stylum orationis, tum etiam singulas voces ac phrases sacrarum Literarum cum profanis scriptoribus conferret. Valde enim multa similia Sacris, praesertim in vetustioribus Graecis, ut Homero, Pindaro, Herodoto, et etiam tragicis reperiret. Aliquid interdum breviter per occasionem, hactenus indicavi: sed id nimium tenue ac breve fuit. Sed haec opera maiorem quandam eruditionem et accuratiorem lectionem ac observationem Graecorum scriptorum flagitaret, quam mea hactenus fuit, aut forte etiam in posterum esse poterit. Tale forte est, quod Homerus perinde vocat foedera victimas, et ea quae ad sanciendum foedus requiruntur: sicut et Lucas ac Paulus poculum seu potionem potius vocat novum foedus, et quod sanguinem foederalem irritum fieri a non observantibus illud dicit: Isaiae capite quarto . Sicut ad Hebraeos cap. 10 dicitur, Sanguinem foederis, nempe sacrae Coenae, profanum ducere is, qui quae in hoc foedere promisit, non servat, nempe fiduciam in solum Christum, et piam vitam.

Perutile etiam foret demonstrari, in quibus controversiis propter haereticorum insidias, aut propter extricanda nova dubia, aut studio accommodandi se ad intellectum rudium suive temporis hominum; quibus Biblicae loquutiones nimium peregrinae obscuraeque sunt, Ecclesia novis vocibus sit usa, quae tamen in sacris Literis fundamentum habent, et propter maiorem evidentiam usurpantur: ut vocabulum Hypostasis (tametsi id in hoc ipso usu Hebraeorum legatur) persona ὁμοούσιον , sola fide, quo consilio et Prophetae sunt usi: et rursus considerandum esset, quibus modis loquendi discrepantibus a Sacra scriptura haeretici turbarint Ecclesiam, et errores suos venditarint. Sola fides quidem non obscure in sacris Literis monstrari potest, ut cum dicit Paulus Gal. 2, Non nisi per fidem homines iustificari ac salvari: cum Christus dicit, Solum crede: cum toties Paulus ponit fidem, et excludit alia omnia opera. Non nisi per fidem aliquid fieri, idem plane est, quod per solam eam: ponere unum, et negare alia omnia, est idem prorsus ac exclusiva. Si dicas, Cocles sine ullis auxiliis repulit in ponte Samnitas: idem plane est, quod solus Cocles.

Denique illa perpetua affirmatio, per fidem, omnino idem valet ac per solam fidem: cum toties per Christum placari pater affirmatur, omnino idem valet, quood per solum. Christum. Regula fiat etiam universalior, quod saepe sacrae Literae multum vehementerque urgendo indefinitas, volunt exprimere universales: et ponendo ac inculcando vehementer unum aliquid, caetera omnia ex eo loco ac gradu excludunt.

Haec et huiusmodi innumera possent hîc admodum utiliter annotari: verum haec in praesentiarum de hoc capite brevissime monuisse sufficiat: quo quae nos exacte praestare nunc nequivimus, studiosus Theologiae ipse sibi aliunde conquirat, etc.

DE VELAMINE MOSIS EIUSQUE DETRACTIONE.

Doctrina de Velamine Mosis, multum lucis toti legi adferret, si aliquanto plenius exponeretur. Dicam ergo breviter de ea, ut praestantiores artifices vel hac ipsa nostra brevitate ac ruditate excitentur, ad praestandum aliquid plenius, perfectius et limatius. Neque enim scio, quod bona aliorum venia dixerim, quenquam aliquid integri ac explicati de hac re hactenus conscripsisse.

Velamen Mosis, est quaedam obscuritas legis, ut eius primarius, verus ac genuinus sensus aut scopus non plene aut perspicue perspici possit. Id vero duplex est, teste Paulo. Nam non solum ipse Moses sibi imponebat velamen, agens cum populo Exod. 34, sed etiam erat, et est adhuc velamem supra omnia non renatorum corda, quae nullo modo illum verum ac nativum fulgorem legis ac voluntatis Dei percipere, aut saltem ferre possunt: sed potius ut rem stultam contemnunt, aut etiam ut noxiam ac non ferendam detestantur.

Dicam porro de istis duobus velaminibus, facta nova subdivisione, ac primum de legis ipsius velamine, quod per se quoque duplicatum est.

Lex igitur duplex velamen nostris caecis oculis obtendit. Nam primum res ipsae tales proponuntur, quarum natura facilime nostra corrupta ratio capitur, et veluti a nucleo ad putamen obducta, in longe alias cogitationes et opiniones de eis inducitur, quam quas de illis nos habere in vera religione oporteret, ut mox in singulis legis speciebus ostendetur. Deinde sermo eius multo aliter loqui ac sonare nostris carneis auribus videtur, quam ut nos verum legis sensum, et praesertim primarium finem, usum aut scopum ex eo penitus perspicere ac consequi possimus. Quin potius ille in easdem prorsus alienas cogitationes nos trahere videtur, in quas nos etiam res materiasve ipsas legis inducere modo diximus. Quod quale sit, mox propositis omnibus in specie clarius apparebit.

Primum enim, tota lex simul Iudicialis, Ceremonialis et Moralis, crasso quodam putamine obducta, valde celare videtur suum primarium usum, aut genuinum fructum ac finem: et interim quiddam aliud magis obvium, ac huic corruptae naturae plausibilius et dulcius externa specie ostentare et venditare.

Secundo ita loquitur, ita se fert ac gerit, tanquam ipsa sit summa totius religionis, ac conscientiae domina

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.