Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1108 --

345 Quibus quatuor adde et quintum, quod existimabant adeo esse addictum Deum illi ordini sacerdotum, ut plane eos nusquam esset passurus errare. Ideo clamabant: Non peribit lex a sacerdote, nec verbum Domini a Propheta. Sicut nunc Papistae clamant, Pontificem Rom. non posse errare, illam sedem esse adeo privilegiatam, ut ab ea Spiritus sanctus nunquam recedat.

Est vero humana stulticia ac perversitas prona ac praeceps ad alligandum Deum, eiusque cultum, ad certa loca, ritus, homines et sacerdotes, ut nequeat credere, Deum illa etiam negligere, et quasi alio commigrare ullo modo posse: ut olim in Ethnicis, et nunc in Papistis viva experientia coram cernimus ac palpamus.

Tertio, Lex moralis vel inprimis sua natura perstringit hominibus oculos, et in se detinet, ut putent omnes illum ipsum hesperum aut luciferum praestitae disciplinae ac honestatis, quia est rarissimum et praeclarissimum quoddam decus, esse illud verum lumen, salutem mundo afferens. Atque ideo in eo haerent ac permanent, nullum ulteriorem servatorem aut iustitiam quaerentes. Videmus honestiores et sapientissimos quosque homines, etiam ignaros doctrinae caelestis, tamen cum intuentur hanc formosulam iustitiam aut virtutem, vel potius somnium verae virtutis, mirabiles sibi eius amores (ut Cicero dicit) concipere: et eos qui eam habent, eius contemplatione mirifice sibimet, pavonum instar, placere: iactantes, Omnia haec feci, non sum sicut caeteri.

Sermo quoque eius talis est, ut qui videatur proponere legem possibilem, quae et possit ab homine praestari: et praestita, iustitiam ac vitam suis observatoribus communicare. Docet enim quid sit faciendum: inculcat id, et diligenter observare iubet quid dicatur. Monet item, ut etiam reipsa id faciamus: iubet, hortatur, minatur, promittit: perinde prorsus omnia agens, ac si indubitanter per eam iustificari ac salvari possemus. Clamare, repetere ac inculcare non desinit: Si vis in vitam ingredi, serva mandata: Hoc fac et vives: Qui fecerit ea, vivet in eis: Maledictus qui non permanserit in omnibus, quae sunt scripta in lege: Deus dabit unicuique secundum opera sua: Opera eorum sequentur eos: et similia hisce innumera. Summa ita se gerit, itaque nobiscum loquitur in lege Dei iustitia, tanquam si cum natura integra, ut hominem initio condidit, ageret.

Ita etiam se gerit lex moralis, prae aliis legis partibus, tanquam si sit ipsa sola conscientiarum domina, et sit perpetua, nunquam sit abroganda, nec habeat alium successorem ac superiorem doctorem aut doctrinam. Nusquam ipsa satis crasse ostendit suum verum et ultimum finem esse propriissime, patefacere peccatum, iram Dei, et damnationem aeternam. Nusquam dicit se esse abrogandam: esse aliam quandam superiorem doctrinam et doctorem, ad quem ipsa, tanquam paedagogus, ad suum ultimum finem aut prae ceptorem hominem deducere aut ablegare divina ordinatione debeat.

Nusquam illa diserte, plene ac prolixe dicit, hominem esse ita essentialiter originis peccato perditum, ut prorsus sit ineptus qui sibi pareat: seque esse adeo imbecillam per eius carnem, ut nec iustificare nec salvare quenquam queat.

Tegens ergo suam faciem, non patitur videre homines, quorsum tandem omnino faciem oculosque suos Moses direxerit, in quid desinat, aut quod tandem τέλος τοῦ καταργομένου sit, ut Paulus 2 Cor. 3 loquitur.

Parit et illud aliquam obscuritatem in veteri Testamento, quod originalis pestis variis modis adumbratur, quos ordine recensebo.

Primum enim, raro originalis corruptio prorsus perspicue, plene, et quasi ex professo proponitur, sed plerunque tantum breviter, ut Gen. 6, 8. Ierem. 17. Quae brevia dicta negligentior auditor nimis facile transuolat, non cernens ibi tanti momenti res agi. Quare lector sit in hoc sacrarum Literarum Laconismo attentus, et a Deo sibi oculos aperiri petat.

Secundo, obscurantur eius labis descriptiones, quod plerunque Scriptura arguendo aliqua crassa et actualia excurrat ad hanc radicem, coniungendo fructus cum radice, Quod negligentior auditor non cogitans, putat tantum de illis actualibus criminibus agi, sicut in communi vita plerunque tantum externa opera considerantur ac exiguntur.

Tertio, saepe ita taxatur haec lues, tanquam si solum unius hominis aut gentis malitia taxaretur: cum eandem rationem esse omnium hominum, alibi Scriptura indicet.

Quarto, saepe vetus Testamentum de inhaerenti corruptione ita loqui videtur, tanquam si homines eam sibi prava consuetudine, ut habitum quendam, institutione, et voluntaria quadam electione accersivissent, et non esset venenum ex utero matris allatum, intimisque medullis infusum, atque adeo totius essentiae perversitas extrema, aut potius ipsamet mala mens et malus animus seu cor perversissimum. Quare ista quasi involucra originalis peccati diligenter observanda ac evolvenda sunt, si lucem ibi latitantem liquido cernere, et nosmet nosse volumus.

Illud quoque non negligendum involucrum aut velamen est, quod cum aliae partes mysterii Christi minus perspicuae fuerunt patefactae, tum etiam fides iustificans ac salvans sub hoc quidem ipso nomine aut voce. Nam vetus Testamentum rarius fidem, plerunque autem fidere, confidere, sperare, expectare, et similia verba inculcat, iisque Dei favorem, iustitiam ac vitam apprehendi docet. Contra vero novum Testamentum plurimum flagitat fidem, eique omnia bona, praesertim spiritualia, pollicetur. Cuius diversitatis causam ad intelligendum vetus Testamentum et utriusque harmoniam nosse utile esset. Summa vero eius haec est.

Fides omnino est verum instrumentum, apprehendens Christum et eius beneficia. sed ea habet duas primarias partes: noticiam et fiduciam, quod alibi prolixius exposui. Iam igitur ideo inculcat vetus instrumentum posteriorem partem seu fiduciam, quia agit cum populo iam converso, et noticiam veri Dei profitenti, seu Deum historica fide agnoscente. At novum Testamentum colligit primum Deo Ecclesiam ex hominibus ignaris Dei, ac verae pietatis. Quare plurimum eis inculcat, et ab eis exigit veram noticiam Dei, eiusque filii ac Mediatoris. Hinc est quod totam fidem una voce, nempe simul noticiam et fiduciam urget ac flagitat.

Haec igitur est diversitatis causa, quae studiose observanda ac expendenda est, ne quis putet aliam rationem

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.