Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1111 --

348 quovis ancipiti gladio penetrantior: ac non tantum externa hominis feriat et vulneret, sed etiam interna: atque adeo illum ipsum nequam veterem Adamum, in imis latebris cordis humani latitantem, apprehendat, confodiat ac iugulet.

Amplificatio praeceptorum.

Facit autem ille id hac circiter methodo aut sententiarum ordine (de quo et in disputatione de Iustificatione) intimam Mosis mentem clarius evolvens. Primum addit amplificationem aut explicationem thesium Decalogi, qua ostendit, tum quam late pateant istae tam breves synecdochae praeceptorum, tum et quam perfectam absolutamque integritatem ac obedientiam, et non tantum externorummembrorum actionumque lex flagitet, ut sane quaedam eius verba negligentiûs expensa hypocritis sonare videntur: sed etiam mentis ac cordis ipsius nativam ac primitivam sanitatem, aut sanctitatem, ac obedientiam, ut scilicet omnia sint sana, integra, ac imaginem Dei in tota sua essentia repraesentantia, omnesque eius inclinationes et motus perpetuo proficiscantur et fiant studio obediendi Deo: idque ex toto corde, tota anima, et omnibus viribus: ut Moses ipse primum praeceptum Deut. 6, et Christus Matth. 5, exponit contra Pharisaeos, verba ipsa Decalogi secundum τὸ ῥητὸν urgentes, quasi sit tantum externum aut manuum homicidium, non etiam cordis, prohibitum, multo minus ira et convicia.

Hypothesis.

Secundo addit Hypotheses seu applicationem ad circumstantias et singularia facta, ac veluti ad praxim, quae tum per sacras Literas aut patefactiones ac explicationes, tum per doctores, tum per conscientiam, tum denique per leges politicas, iuris prudentes, usum, ac tandem etiam quotidianam experientiam adduntur: ut quod hoc aut illud sit idololatria, adulterium, seditio, furtum, foenus, iustus contractus, homicidium, falsum testimonium, aut quid simile a lege vel damnatum vel flagitatum.

Antithesis.

Tertio addit Antitheses: Tu non facis quod iuberis, non diligis Deum, non proximum, sed potius contraria omnia. Quod te propria conscientia, et evidens rerum quotidianae vitae, actionumque experientia coarguit. Quae experientia simul, praesertim unicuique ordini in suo vitae genere proponenda est: ut Christus iuvenem de sua inobedientia iactantem, ac gloriantem, mandato vendendorum bonorum et sequendi se, Matth, 9 coarguit.

Causa Antitheseos.

Quarto addit causam Antitheseos, cur homo non obediat mandato Dei, quia non possit: ut qui totus sit adeo corruptus, ut sit in eo mala mens, malus animus, et pessimum lapideumque cor, omnesque vires longe depravatissimae, a Deo aversissimae eique inimicissimae. Atque hac ratione lex ipsum originale malum omnisque mali fontem, nempe ipsum perversum cor condemnat.

Origo tanti mali.

Quinto addit indicationem originis tanti mali, unde tam tetra malitia hominis, aut corruptio profluxerit: nempe ex primi hominis lapsu: qui deficiens a Deo ad satanam, amissa Dei imagine, diaboli imaginem ac regnans peccatum ac quisierit, et satanae miserrimum mancipium factus sit.

Usus legis.

Sexto addit ostensionem, finem aut usum legis, cogitat enim unusquisque, Quid ergo prodest tam perdito homini, ut hactenus ex lege depictus est, tam spiritualem ac impossibilem legem proponere, eique vel promittere ingentia bona, si faciat: vel minari extrema ac durissima, si non obediat? Respondet Paulus, Hic est finis, haec utilitas legis, ut hac connexione sententiarum aut cohaerentia conclusionum, veluti adamantinis quibusdam catenis, omnes sub peccatum concludat, probetque tum fructus tum arborem esse pessimam, non tantum actiones ac qualitates esse malas, sed etiam ipsam primariam substantiam, nempe animam rationalem esse imaginem satanae longe teterrimam: ut in quam, ostendat magnitudinem debiti, iniustitiae aut inobedientiae, reatus ac poenarum, in quae iam homo actuali et originali peccato inciderit: et vicissim immensam magnitudine iustitiae, quam Deo perfectissime praestare deberet. sicque eum in agnitionem sui morbi et extremae miseriae, in qua immersus iacet, et tandem etiam ad ipsissimam contritionem et desperationem de se suisque viribus volentem nolentem pertrahat.

Summa explicationis Decalogi.

Hic ergo finis, usus aut fructus legis nunc est: hîc hominem lex in media morte, vel potius inferno collocatum conclusumque deserit. Ubi iam alia doctrina ad eum accedit, eique tantorum malorum vera ac praesentia remedia commonstrat. Sic igitur divus Paulus Decalogum exponit, primum dicendo: Dilige Deum. 2: Dilige autem perfecte ac ex toto corde. 3: Dilige in hac aut illa re, ut eius gloriam vitae tuae praeferas. 4: Verum tu id non facies, sed contrarium potius. 5: Causa est, quia non potes, quippe qui totus sis prorsus corruptus ac perditus. 6: Corruptio autem ista tua venit ex primi hominis lapsu, propagata per procreationem. 7: Lex vero monstrat tibi non viam iustitiae ac vitae, sicut tu errans somniabas, sed tuam iniustitiam, iram ac poenas Dei, et vicissim summam iustitiam a te severissime flagitat. Non illa te in caelum, sicut tu sperabas, sed ad ipsos inferos deducit.

Hic ultimus eius finis ac usus est. Hac terribili facie detectus Moses te aspicit, ac conficit.

Hoc modo detrahit Paulus laruam Mosis: eiusque, vel potius irati Dei ac iustitiae ipsius intimum sensum et iratum cor, fulmineosque oculos, in miserum peccatorem dirigit: quae ita terrent, protelant et conficiunt ipsum, ut eum ad infima tartara protrudant: ubi iam desperans peccator de se, suis viribus, totaque legis iustitia, ad alium servatorem confugit.

Hisce et similibus rationibus, Paulus, ut vere divinus artifex, quasi praescripta aliqua simplicissima ac perspicuissima methodo aut introductione isagogica doctrinae legalis, veram legis doctrinam, nudam, et omnibus involucris spoliatam, in meridianam lucem omnium oculis spectandam proposuit: ut omnes qui haberent idoneos oculos ad videndum, sine ulla dubitatione aut ambiguitate, quae'nam sit vera ac nativa vis, finis ac usus legis, cernere, et quasi coram contemplari possent.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.