Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1113 --

350 summi illius splendoris divinae Maiestatis, et mentis nostrae ad imaginem ipsius renovatae ac instauratae, ut initio conditi fuimus.

TESTIMONIA UNDE POPULUS ISRAELITICUS A PROPHETIS ET aliis sanis doctoribus etiam sine auctoritate propheticorum scriptorum doceri et convinci poterat, quod sacrificia non expient peccata, ut quaedam verba veteris Testamenti sonare videntur: sed Meschiae sit hoc opus proprium.

Ne autem quis audiens Mosen esse velatum, recidat in contrarium errorem, tanquam si nulla omnino indicia veri sensus legis ac voluntatis Dei in eo reperiantur, eoque nemo olim servatus sit: colligemus inde aliqua testimonia aut indicia veri sensus, quae multa passim in Mose extant, ex quibus, qui ducti Spiritu Dei veritatem scrutati sunt, saepe velut ignem ex silice excutientes, ibi mirabile lumen, et veluti lucernam pedibus suis propositam, ac ad regnum caelorum ducentem repererunt, ubi alii omnium minime putassent talem quasi thesaurum splendoris divini latitare. Verum iam ad ipsa testimonia propius accedamus, quo praeter superiorem fructum, etiam harmonia veteris ac novi Testamenti tanto magis effulgeat.

Aliqui Scholastici docuerunt, patres ante Mosen per legem naturae esse servatos: post Mosen autem, Israelitas eius lege: denique nos, lege Evangelii. Quo errore scelerate obscuratus et tantum non plane ex hominum corde abolitus est ille unicus ac verus Dei agnus, vereque mundi peccata tollens, qui inde a condito mundo est mactatus, et omnes pii inde ab Adamo videre cupiverunt, viderunt, et inde salvati ac gavisi sunt: ut taceam, quod tali errore omnem harmoniam veteris ac novi Testamenti sustulerint.

Prophetis quoque ingenti sudore constitit certamen cum sacerdotibus et reliqua multitudine, quod non per sacrificia, ceremonias, aut circumcisionem, vel opera aut merita legis, sed solum per Christum omnes oporteat salvari. Denique multi nunc quoque mirantur, quod non expressius in Pentateucho sit proposita vera salutis doctrina per Christum: contra autem sacrificiis et expiationibus Mosaicis plurimum ubique tribuatur. Ideo volumus quaedam testimonia aut indicia recensere, unde populus Israeliticus etiam ante Prophetas potuit veram salutis rationem perspicere: unde etiam sacrifici et alii seductores de vera salutis via convinci potuerunt, etiam sepositis vetustissimis illis promissionibus de Christo, quibus merito semper primus locus in hoc genere tribuendus est.

1 Initio docens Deus Mosen fabricam totius tabernaculi, et universi Levitici sacerdotii cultus et sacrificiorum constitutionem, Exod. 25, ostendit ei verum archetypum, quem habet in caelo: ubi nimirum verus et aeternus sacerdos, et verus panis de caelo descensurus, apud patrem suum habitabat. Sicut Epistola ad Heb. eum locum cap. 8 et 9 luculenter exponit, Deum eo facto non otiosam tantum ideam operis Mosi monstrasse, sed indicasse, apud se in caelo esse verum thronum gratiae, veram expiationem, verum aeternum et primarium sacerdotem ac sacrificium, verum spirituale et non manufactum tabernaculum, et denique illam copiosam redemptionem, ut Psal. 130 habet: ubi verus ille Dei agnus, non Leviticus, facta humili supplicique pro nobis intercessione, debitique aut peccati ac irae Dei a nobis in se translatione, ab aeterno imputative sacrificatus est. Ostendit ergo Deus eo facto, Mosen debere tantum manufactum, terrenum, umbratile, figurativum, aut typicum tentorium illius veri ac caelestis tabernaculi fabricare, et populo proponere: ubi tantûm umbrae, typi, aut picturae verborum iustitiae ac vitae continerentur, non res ipsae. non ut homines cernentes istud terrenum, in eo serviliter haererent, aut ibi salutem quaererent, sicut (proh dolor) a plerisque factum est: sed ut per hoc terrenum tabernaculum ac sacerdotium de illo caelesti archetypo tabernaculi sacerdotis et totius sacerdotii admonerentur, et per hanc picturam aut figuram fides et corda eorum sursum ad illud ascenderent. In quod caeleste tabernaculum Scriptura illum sacerdotem etiam post resurrectionem reducit, cum suis thesauris inventae plenae redemptionis, et unde nos quotidie fide petere iubet per eundem sacerdotem iustitiam ac vitam.

2 Collatio promissionum expiationis benedicti seminis in Genesi, et harum brutarum victimarum expiationumque necessario illos eo deduxit, ut illius quidem sacrificium in summa seu efficienti causa expiationis ponerent, haec autem Levitica, in ministeriali: id est, in causa instrumentali, per quam expiatio haec hominibus indicetur, distribuatur et applicetur. Huc facit, quod Paulus dicit, legem non abolevisse promissionem.

3 Magnitudo peccati, et irae Dei, per legem et quotidianas poenas monstrata, praestantia item hominis vel in aeternum puniendi, vel sufficienti antilytro aut precio redimendi, et contra tenuitas aut vilitas harum brutarum victimarum et sacrificiorum eos potuit monere, quod res tam leves tantum opus efficere, id est peccatum et iram Dei, poenasque aeternas tollere, ac rem longe preciosissimam, nempe totum genus humanum redimere nequaquam possint: praesertim cum ex lege scirent debita, consecrata, votiva et rea Deo semper nobiliori precio aut ἀντιλύτρῳ , quam ipsa sint, redimenda esse. Nec tamen quicquam in illis sacrificiis fuisse eximium aut divinum, utpote ubi tantum pecudes mactarentur, et sanguine hircorum et taurorum expiatio peccatorum tentaretur: quae omnia essent longissime infra peccatum. Quale enim tandem opus fuit, intueri aeneum serpentem, aut illinire posti sanguinem agni paschalis? Necessario ergo statuere debebant, ad rem tantam longe preciosiore victima aut λύτρῳ esse opus, quam illa, quae excepto Dei mandato, per sese considerata, semiludicra erant.

4 Omnes Levitici typi ac picturae monstrant Christum, si quis modo eos recte evolvat, et quasi intus inspiciat: quod verisimile est, aliquos vere pios et a Deo doctos doctores et auditores fecisse. Arca enim, propitiatorium, agnus paschalis, serpens suspensus, sunt evidentissimi typi aut figurae aliarum longe meliorum rerum. Nec omnino Israelitae ignorabant illa, esse umbras ac picturas rerum caelestium, verarum et futurarum.

5 Impossibile est, non fuisse veram salutis rationem ante victimas Leviticas. Quod ergo inde a condito mundo ante Leviticas victimas valuerat per tot secula, amplius bis mille annos ad salutem: hoc etiam postea valere debere, facile erat illis ratiocinari. Nam Paulus vehementer urget, presertim in Galatis, legem nullo modo abolevisse promissiones ante 400, aut etiam bis mille annos datas: sed tantum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.