Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1118 --

355 cum velit ex hoc nomine cognosci et considerari, dicatque fore suum memoriale in omnes gene rationes: certe vult aliquid, idque eximium in se suisve actionibus ea voce significare, quod omnes pios nosse, valde operaeprecium sit.

Verum non est opus in re non controversa, divinando tempus perdere: potius de ipsa causa assumpti huius nominis, deque eius significatione dicamus.

Exodi 3 et 6 testatur Deus, se tunc primum in ea liberatione et eductione populi hoc nomen assumere. Quae loca, si accurate expendantur, facile utranque harum quaestionum explicabunt.

Verba prioris loci sunt haec: Et ait Moses ad Deum: Ecce ego veniens ad filios Israel, dicam, Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Et si dixerint ad me, Quod est nomen eius? quid dicam eis? Et respondit Deus: אהיה אשר אהיה Ero, quod Ero, Et ait: Sic dices ad filios Israel, אהיה Ero misit me ad vos Et rursus dixit Deus ad Mosen: Sic dices ad filios Israel, יהרה Erit, Deus patrum vestrorum, Deus Abraham Deus Isaac, et Deus Iacob, misit me ad vos. Hoc est nomen meum in perpetuum, et hoc est memoriale meum in generationem et generationem. Vade et congrega seniores Israel, dicesque ad eos, יהוה Dominus, vel Erit, Deus patrum vestrorum misi me ad vos, dicens: Visitando visitavi vos. Notum vero est, idem thema aut verbum esse הוה et היה haia et hava, quod esse significat.

Primum hîc videmus magnam prorsus rem et ingens opus inchoare Deum, nempe liberationem Israelitarum ex horrenda Aegyptiorum servitute, et constitutionem aut formationem totius religionis ac populi sui: quae liberatio et formatio proprie illam veram ac futuram liberationem pingebat et significabat, ut quaecunque in hac tantarum rerum inchoatione aguntur aut dicuntur, tanquam eximia, spiritualem liberationem adumbrantia, scituque necessaria, summa diligentia observanda sint.

Deinde, quod quaerit Moses de nomine Dei, non humana quadam curiositate aut temeritate fit, alioqui Deus ei non tam diligenter respondisset, nec rem tantam ob eius stultam quaestionem suscepisset exponendam, sed divina plane voluntate ac afflatu, qui per eius interrogationem voluit habere occasionem nobis innotescendi, et nostram diligentiam attentionemque excitandi.

Tertio observandum est, quod cum Moses multa Dei nomina nosset, quae iam olim etiam apud Israelitas usitata fuerant: nihilominus quaerit de nomine Dei. Unde apparet, eum non de solo sono aut qualicunque nomine, quod Israelitis indicaret, laborasse: sed de tali quodam nomine, quo ipsi et toti populo quasi fundamentum aut scopus totius illius novi et praegrandis conatus aperiretur ac indicaretur. Nam alioqui quam facile erat dicere: Deus creator caeli et terrae, qui et maiorum vestrorum, praesertim patriarcharum, Abrahami, Isaaci et Iacobi, Deus fuit, misit me ad vos.

In hoc igitur tam grandi maximarum rerum principio ac conatu, et tam gravi quaestione, Deus multis verbis respondet, dicens: Ero quod Ero. Sic dices filiis Israel, Ero misit me ad vos. Ubi tribus vicibus repetit verbum Ero, et id sibi tanquam proprium nomen imponit. Estque dignissimum observatu, quod primum pollicetur, Fore id quod fieri debuit: et inde, seu ab eo quod omnino aliquod eximium ac singulare Erit, ac fieri volebat suo tempore, sibi nomen novum proprium eximiumque assumit. Hinc igitur a futuro aliquo exitu imponit sibi nomen Ero, et idipsum tanquam verum ac proprium suum nomen iubet populo Israelitico indicare, tanquam novum perpetuumque memoriale in omnes generationes.

Statim vero quarto loco repetens Deus, et clarius pleniusque responsum et mandatum Mosi tradens, inquit: Et dixit adhuc Deus ad Mosen: Sic dices ad filios Israel: Iehova (id est, Erit) Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, misit me ad vos. Hoc est nomen meum in seculum, et haec est memoria mei in generationem et generationem.

Hinc clare videmus, quod Deus mutat illud suum ter repetitum et inculcatum nomen Ero אהיה , primae personae, in Iehova יהרה Erit tertiae personae, cum istae duae voces sint eiusdem thematis ac significati. Nam cum יהרה et אהיה Eheieh et Iehova eaedem voces sint, et tantum sit prima futuri persona in tertiam commutata, omnino oportet et יהוה Iehova significare Erit. Nam ea vocula manifeste prae se fert tertiam personam futuri, a verbo היה vel הרה . Quare non dubito, istud divinum τετραγράμματον aut tetragrammaton nomen proprie significare Erit. Quo autem minus dubii in re tanta supersit, etiam plures rationes adscribam.

Primum, idem est thema Iehova cum praecedenti Ero, et existentiam significat: nec ullam personam; tempus aut modum magis, quam tertiam futuri singularis masculini generis refert.

Secundo, nihil obstat, quod vocales nonnihil a futuri tertia persona variant. nam et solent nonnihil accommodari nomina propria ad prolationis facilitatem, ut Samuel pro Saul me el, quae fuit propria etymologia. et variant aliquando huius vocis Iehova vocales: nam etiam in hirec solet desinere, nempe ידרה Iehovi. Dicunt quoque Grammatici, adeo vicina esse et facile mutari hirec in saegol, quod saegol in hac tertia persona futuri esse debebat, ut ideo etiam fratres vocentur. Sicut illa duo puncta hirec ac saegol fratres inter sese sunt, ita etiam cum pathah. Quod porro pathah haud difficulter in cametz transit, ut neminem parvum illud discrimen punctorum Iehova et tertiae futuri personae Iehovae turbare debeat.

Tertio, cum Deus adeo serio et ter repetens agat de futuro, et quod aliquid eximium suo tempore Erit, inculcans Ero quod Ero, Erit misit me ad vos: non potest fieri ut plane in aliud verbum, in aliud tempus, aut etiam sensum tam cito transeat.

Alioqui totus sermo fieret incertus, si modo hoc, modo aliud aliquid affirmaret. Quod nec nomini quidem honesto, nedum viventi Deo convenit. Quare sicut interrogatus de nomine proprio ter repetens sese vocat Ero, Ero, Ero: ita mox de se in tertia persona Erit, pronunciari iussit, id esse suum nomen.

Quarto, admodum est etiam omni sermoni et loquendi rationi usitatum, congruum, atque adeo et plane quasi necessarium, ut postquam aliquis coram cum aliquo mediatore aut internuncio agens, eique ad tertium aliquem mandata tradens aliquoties in prima persona repetiit, Faciam, dicam, praestabo hoc aut illud: tandem illum amandet ac iubeat illi in tertia persona renunciare: Is cuius nomine tecum ago, Faciet,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.