Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1127 --

364 eam partem praeteribo, solum de sententia dicam in hoc ipso textu, hactenus tractato, existente.

Dicit Angelus, ideo Iesum hoc nomine vocari, quia salvum faciet populum suum a peccatis. Quibus ille verbis clare indicat, salutem nostram in eo consistere ut a peccatis liberemur. Nec mirum: nam sublato peccato seu iniustitia, tollitur et mors, quae peccati est stipendium. Remissio peccati continet in se imputationem obedientiae. Nam cui Deus remittit, quod non implevit legem, eum eo loco habet, ac si perfecte eam implevisset, eique imputat obedientiam seu iustitiam, quam vita necessario sequitur, de qua re in libro de iustitia prolixius dictum est.

Quare impie facit Osiander, qui cum passioni ac merito Christi simulet se tribuere remissionem peccatorum, tamen non tribuit ei iustificationem peccatoris. Si enim non iustificat nos meritum ac passio Christi: sequitur ergo, passionem Domini nec tollere a nobis iniustitiam et peccatum nec mortem, nec penitus nos salvare, atque ideo Christum frustra plane ac sine ullo fructu mortuum esse.

Mirum vero plane est, quod iam tanti dogmatis aedificium de iustificatione peccatoris, per solam substantialem iustitiam totius divinitatis huic insufficienti fundamento superstruere audeat, quod nomen Iehova soli divinitati Christi, et nullo modo etiam eius humanitati conveniat, cum in hoc ipso scripto clare scribat haec verba, quibus verbis David hominem quendam non modo mortalem, verumetiam mortuum, hoc sacratissimo Dei nomine יהוח Iehova, dignatus est, eumque a Domino e media morte eripiendum et resuscitandum praedixit. Et paulo ante: Nomen Iehova ubique unius veri Dei unicam et simplicissimam essentiam, tribus personis communem, cum respectu ad hominem, a verbo assumendam significat.

Hîc audivimus, ut opinor, ex ipsius Osiandri ore, hoc nomen Iehova, etiam humanitati Christi, et non tantum divinitati convenire. Nam mortalis homo et mortuus, non est certe sola divinitas, cui ille soli iam hoc nomen convenire contendit. Item homo a verbo assumendus, quem hoc nomen respicere dicit, quid aliud est, quam humanitas Christi? Qui Osiandri ingenium naturamque cognoscere vult, legat hoc ipsum eius caput, poterit inde veluti ex ungula leonem totum supputare, ratiocinari et cognoscere.

Dominus Iesus, unicus Ecclesiae dilectae suae sponsae servator et liberator, qui eam non tantum ex peccato seu iniustitia, et morte aeterna sua morte liberat, ac in iustitiam vitamque aeternam transfert, sed etiam ex omnibus insultibus et conatibus satanae et impii mundi eandem clementer eripit: servet eam iam quoque, ac ab omnibus verae pietatis corruptelis, quae nunc multiplices, et supra modum perniciosae, et miro artificio coloratae fucataeque ubique excogitantur, et miseris hominibus obtruduntur, liberet, Amen.

QUOD PUNCTA HEB. AUT vocales idem ab initio fuerint.

Non inutile fuerit dicere aliquid de ista pervulgata quaestione, an puncta seu vocales Hebr. sint iam olim in sacris Bibliis una cum consonantibus scriptae, aut vero postea (ut quidam volunt) ab Esra, vel, ut quidam audent affirmare, ducentis triginta sex annis post templi destructionem, a Rabinis quibusdam inventae. Quae disputatio quanquam et arrogantiae crimen apud male iudicantes nobis iniurere posset, aut etiam invidiam conciliare, quod nos fere soli contra aliorum iudicia sentientes, quasi plus caeteris sapere videri voluerimus: tamen cum Philosophorum princeps indicet, ϕιλοσόϕους ἄνδρας δεῖν ἐπὶ σωτηρίᾳ τῆς ἀληθείας καὶ τὰ οἰκεῖα ἀναιρεῖν, et ὅσιον εἶναι προτιμᾷν τῇ ϕιλίᾳ τὴν ἀλήθειαν : nos autem Christianos homines non solum τὰ οἰκεῖα ἀναιρεῖν , sed et fortunarum omnium, vitae, famaeque discrimen ἐπὶ ἀληθείας σωτηρίᾳ adire conveniat: volui et ego, cum viderem rem non parvi momenti, ut postea indicabo, in hac quaestione verti, de eo negotio, quod in rem fore putabam, commonere.

Mea est igitur sententia, Vocales, seu (ut vocant) puncta una cum consonantibus iam olim (fortasse adhuc ab ipsomet Adamo) inventa, omnesque sacrarum Literarum scriptores integre dilucideque scripsisse, non solum consonantibus, sed et vocalibus, eosque, qui contraria sentiunt, non solum falsa sentire, sed et conscientiis, Ecclesiaeque, quae tantum certitudine verbi Dei aedificatur, perniciosa.

Nam (ut τὰ ἱδρογλυφικὰ omittam, quae magis picturae quaedam naturae rerum, quam literae sonum significantes fuerunt) aut Deus ipsemet Adamo, vel alicui alii primorum illorum sanctorumque patrum literas coram, ut vehementer credibile est, tradidit, aut aliquem praestantem virum ad tale inventum suo spiritu excitavit ac perduxit. Si ipsemet Deus coram id munus hominibus largitus est: quid tandem verisimilius est, quam integrum id absolutumque, ut omnia eius opera sunt, dedisse?

Quod si quispiam homo tanti inventi author extitit, sive Adam ille fuerit, aut aliquis alius ingenio, longoque rerum usu caeteros mortales praecellens: si, inquam, quispiam talis videns magnam esse humanam imbecillitatem, nec posse omnia memoria teneri, quae tamen vitae utilia necessariaque esse videbantur, sive ea in religione, sive in artibus, sive in quotidianis negotiis sita essent, propterea omni studio cogitationeque in eam curam incubuerit, quo, quae praeclara utiliaque suis charissimis liberis auditoribusque traderet, ita notare posset, ut non facile abolerentur, sic, proculdubio, in sua illa investigatione progressus est. Primum animadvertit (Deo sine dubio ei praeeunte) quosdam sonitus in diversis vocibus sibi mutuo similes, eosdemque subinde reiterari, aliasque cum alio atque alio sonitu misceri. Deinde eam rem cum diligentius observare coepisset, ac prima et simplicissima elementa, et veluti fontes primos, ex quibus tanta vis vocum sonorumque componeretur, ac veluti scaturiret, κατὰ ἀνάλυσιν , ut in investigatione artium fit, scrutaretur: animadvertit tandem, non nimis multos esse simplices illos sonitus, sed concursionem ac commixtionem eorum esse infinitam. Postrem o hoc cum perspexisset, cogitavit parvulas se quasdam notulas illis simplicioribus sonitibus positurum, quibus illos notaret, quaeque ita inter se coniungi commiscerique possent, sicut ipsi sonitus inter se miscerentur.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.