Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1128 --

365 Hoc modo si inventor literarum ad earum inventionem, ut certe est valde verisimile, progressus est hauddubie εὐφωνοτάτους quasque primo exaudivit observavitque, quae ipsa nimirum sunt φωνήουντα : postea quae minus, ut ἡμίϕωνα : postremo τὰ ἄϕωνα . Illustrissima enim quaeque quorumque usus est longe maximus, in omnibus artibus primo observantur.

Quod si etiam frequentissimum usum necessitatemque spectavit, facile animadvertit, non solum dictionem, sed ne unam quidem sonituum coniunctionem, seu, ut clarius dicamus, syllabam sine vocalibus constare posse. Maxime igitur necessaria quaeque, quae nimirum ipsae sunt vocales, primum excogitata sunt, minus autem necessaria postea. In omnibus enim artibus primum utilitas necessitasque spectari solet, postea de num commoditas. Unde et apud Graecos, et apud Latinos quaedam minus necessariae literae longo tempore postea additae esse commemorantur.

Hoc ordine etiam Plato in Philebo literas inventas affirmat, sive ille serio id dicat, ut ab aliis historiam per manus accepit, sive ratione ipsa cogitationeque hunc ordinem maxime naturae convenientem verisimilemque animadvertit. Quem locum et propter autoris nomen, et sententiae elegantiam adscribam: ὥσπερ γὰρ ἐν ὁτιοῦν εἴ τίς ποτε λάβοι, τοῦτον ὡς φαμεν οὐκ ἐπ' ἀπείρου δεῖ φύσιν βλέπειν εὐθὺς, ἀλλ' ἐπίωνα ἀριθμὸν οὕτω καὶ τούναυτίον ὅτάν τις τὸ ἄπειρον ἀναγκασθῆ πρῶτον λαμβανειν, μὴ ἐπὶ τὸ ἐν εὐθὺς, ἀλλ' ἐπ' ἀριθμὸν αὖτινα πλῆθος ἕκαστον ἔχοντά τὸ κατανοεῖν, τελευτᾶν τε ἐκ παντων εἰς ἔν. πάλιν δὲ ἐν τοῖς γράμματι τὸ νῦν λογόμενον λάβομεν. Πρ. Πῶς; Σω. Επειδὴ ϕωνην ἀπειρον κατενόησεν, ἄ τέ τις θεὸς, εἴ τε καὶ θεῖος ἀνθρωπος, ὡς λόγος ἐν Αἰγύπτῳ Θεῦθτινα τοῦτον γενέσθαι λέγων. ὅς πρῶτος τὰ φωνήεντα ἐν τῳ ἀπείρῳ κατενόησεν, οὐχἓν ὄντα ἀλλὰ πλείω. καὶ πάλιν ἕτερα ϕωνῆς οὐ φθόγγου δὲ μετέχοντά τινος, ἀριθμόν δέ τινα καὶ τούτων εἶναι. τρίτον δὲ εἶδος γραμμάτων διεστήσατο, τὰ νῦν λεγόμενα ἄφωνα ἡμῖν. τὸ μετὰ τοῦτο διῇρηταί τε ἄϕθογγά τὸ ἄφωνα μέχρις ἑνὸς ἑκάστου, καὶ τὰ ϕωνήεντα τὸ τὰ μέσα, κατὰ τὸν αὐτὸν τρόπον, ἕως αὐτῶν ἀριθμὸν λαβὼν ἐνί τε ἑκάστῳ καὶ ξύμπασι, στοιχεῖον ἐπωνόμασε . Atque haec quidem Plato, cui tantum Cicero tribuit, ut τὸ φαῦαι αὐτὸν solum sine ullis rationibus sibi satis esse putet.

Quod si et statim a principio vocales cum consonantibus inventae non essent: tamen ipse quotidianus usus, parvulorumque instructio eo docentes deduceret, ut velut adiumenti causa notulas aliquot excogitarent, quibus pueros monerent, hîc tale aliquid, istic aliud, ibi rursus aliud subintelligendum, quae postea paulatim exculta, cum quid diligentius scribere voluissent, in usum adhibuissent. Nec est omnino credibile, in tanto regno, in tam variis politicis Ecclesiasticisque negotiis, in tanta praesertim fertilitate ingeniorum, non futuros aliquos fuisse, qui etiamsi non extarent, tamen propter infinita dubia, quae ex illa non satis clara scriptura oriri poterant, circa Davidis Salomonisque tempora aliquas notulas invenissent, quibus res clare signateque exprimerent, tamque varia dubia, quae quotidie orirentur, tollerent. Videmus enim, vel in Latinis, vel in Graecis scriptis, ubi cum nullae literae desint, omniaque expresse notentur, quam crebro de autoris sententia dubitetur. Vel iuristarum tam variae legum interpretationes, singularumque propemodum dictionum glossationes docere nos satis possunt, quam infinita dubia, erroresque ex eo scriptionis genere oriri potuissent. Proinde necesse est, aut a principio statim vocales una cum consonantibus inventas, aut certe non multo postea, ipsa necessitate sic exigente, ac veluti χειραγωγούσης ad rei inventionem, et non demum annis 236 post secundi templi destructionem (ut isti somniant) a quibusdam bellis homunculis Tiberitis.

Illud autem quod Christus dicit, Legis neque Iod, neq apicem unicum periturum, cum sit Hebraice locutus, non video de qua re alia intelligi possit, nisi de notis, quibus vocales, distinctiones, accentusque in Hebraico sermone notantur. Non enim est dubium, quin de Hebraica scriptura, non Graeca, dixerit, cum et Lex scripta esset Hebraice, et ipse Hebraice, vel Chaldaice, quod idem ferme est; sit locutus. Voluit autem significare non solum legem totam eiusve partem aliquam non fore irritam, sed ne minimum quidem delege (alludens ad notulas, quibus Lex et Prophetae scripti sunt) interiturum esse.

Neque hoc etiam dici potest, quod in eam quidem sententiam Christus disserverit: caeterum Evangelistae verbis, quibus ipsi voluerint, eadem extulissent. Videmus enim Evangelistas, praesertim in istiusmodi gravioribus sententiis, non solum sensum verborum Christi, sed et ipsa verba expressisse. Huc accedit, quod Matthaeus et Lucas eadem omnino verba recitant, ut illa ipsa concordia testetur, eos etiam ipsa verba a Christo prolata recitasse. Ex hoc igitur Christi dicto certo sequitur, Legem ac Prophetas, non solum literis, sed et apicibus iam inde a principio scriptos, qui tam firmi ratique esse debeant. Aut, si quis rixosior hoc concedere nolit, illud tamen cogetur concedere, tempore Christi iam legem apicibus notatam fuisse. Alludit enim ad usitatam scriptionem legis, ut dictum est.

Deut. 27 praecipit Deus fabricari quandam lapideam molem, eique calce linitae inscribi legem suam, idque admodum clare ac perspicue. Quod certe fieri nequivit sine vocalibus. Scriptio namque sine vocalibus multo obscurior est, quam Latina aut Graeca variis notis extreme abbreviata. Hinc vero etiam illud aliud argumentum ingentis bonitatis divinae confirmatur, quod videlicet Deus voluerit clare ac diserte legem suam scriptam extare in suo populo. Quare proculdubio curavit expressissime eam vocalibus et consonantibus conscribi. Ac ut maxime antea vocales non extitissent, tamen tunc Deus eas commonstrasset. Qui enim tam multa alia minus necessaria, minusque diu duratura in fabrica tabernaculi aliisque tam accurate Moysi commonstravit ac revelavit, ille scilicet hanc tam utilem rem non commonstrasset? Quin tam industrios artifices spiritu suo ad illud externum opus imbuit, ille ad hanc multo magis necessariam rem non excitasset?

Illud autem maximum est, longeque gravissimum, eiusque rei causa praecipue de hac materia volui dicere, quod si hanc hypothesin ponere diabolum Ecclesiae permiserint, nonne tota Scriptura nobis fiet omnino incerta? Nullo autem modo concedendum est, Spiritum sanctum tam obscure, minimeque explicate scriptam doctrinam de Deo tradidisse, cum quidem ob hoc ipsum scribere haec voluit, ut ab Ecclesia plane intellecta, veram ei viam Deum colendi, suamque salutem inveniendi commonstraret. Nam de eo plane nullum dubium est ei, qui vel a limine literas Hebraeas salutavit, quin, si liceat cuipiam astuto distinctiones

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.