Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1131 --

368 nunc eruditorum piorumque virorum partim scriptis, partim silentio confirmet. Postea huic hypothesi aedificium superstruat, quo tandem nobis totam pene Scripturam evertat. Mille artifex iste non cessat quaerere, quomodo Ecclesiam Christi devoret. Cum enim videat Deum iam caeleste sui verbi lumen de submodio, quod id Antichristus per suarum traditionum iuriumque ingentem aceruum abiecerat, extraxisse, idque iam super candelabrum in domo Domini collocatum omnibus in eaversantibus praeclare lucere: videatque Deum per pios viros tantum sacrarum Literarum lumen esse sequendum toti pene orbi ostendisse, humanas vero, aut diabolorum potius doctrinas, quod ad aeternae salutis rationem attinet, reiiciendas esse: hoc ipsum lumen, atque hanc ipsam pedibus nostris propositam lucernam plenam obscuritatis ac tenebrarum esse ostendere conatur. Proinde vigilemus et nos sedulo, hostisque cogitationes non ignorantes, fortes in fide ac veritate ei resistamus.

DE PECCATI ORIGINALIS, AUT VETERIS Adami appellationibus et essentia.

Dixi superius in capite de Velamine Mosis, maxime necessarium esse, ut Scripturae descriptiones ac phrases originalis peccati seu veteris Adami observentur, eiusque aliquas rationes ac veluti indices commonstravi. Nam ad id velamen recte detegendum valde prodesset ostendere, quid Scriptura originale malum vocet, quibusve appellationibus aut phrasibus id nominet describatque quo tum rei veritatem, tum etiam illas ipsas sanas verborum Spiritus sancti formulas constantissime retineremus. Id igitur iam iuvante Christo faciam, et simul originale peccatum seu fontem omnium malarum actionum aut peccatorum actualium, quidnam sit, contra quorundam incommodas opiniones declarabo.

Testor autem Deum patrem Domini nostri IESU Christi, me hanc tractationem instituere mero studio retinendae sincerae veritatis ac proprietatis sacrarum Literarum, a quibus mihi multi vel sensu vel verbis saltem nimis procul recedere videntur, non sine gravi iactura discentium. Dominus autem IESUS, cuius gloriam sincere quaero, suo sancto Spiritu et protectione mihi potenter contra quosvis calumniatores assistat.

Agam porro hîc (ne quis calumnietur, ut in hac ipsa sententia quidam nunc faciunt) non de actualibus peccatis, non etiam de peccato in genere, non etiam de reatu ex primo lapsu promanante: sed tantum de ipsa illa nunc in homine existente, et ex utero matris allata malitia aut pessimare, unde omnia alia mala ubertim scaturiunt: quo appareat, quidnam ea sit, et quomodo de ipsa Scriptura loquatur. Neque tamen de illa ipsa tota originali peste agam. totus enim homo, quantus iam est, sive in substantia, sive in accidentibus, quatenus talis est, mera abominatio ac peccatum est: sed de eius potissima substantialique parte, quam Scriptura praecipue arguit et accusat.

Infinite vero et pene inexplicabiles disputationes Theologorum sunt de originali peccato, cum praeter reatum ob primi hominis lapsum quaeritur, quid etiam ulterius mali consecutum sit in homine. Pelagiani, teste Augustino, negabant peccatum esse substantiam, sed esse potius nomen sine substantia. Manichaei dicebant esse quiddam separabile ab homine, et non ex lapsu Adami ortum, sed sic a malo illo Deo creatum. Eos nunc Scholastici aliqua ex parte sequuntur.

Pighius Papistarum promachus, reiicit omnes omnium suarum scholarum, et omnium plane Papisticorum scriptorum definitiones ac sententias de hoc peccato, ac negat omnino adhuc in Ecclesia constare, quid sit peccatum originale.

Nostrorum aliqui laudant Anshelmi definitionem, quod sit defectus iustitiae originalis debitae inesse: quae tamen est insufficiens. nam et rem obscuram per obscuriorem definit, cum sit dubium quid'nam sit iustitia debita inesse: et dimidium tantum mali complectitur. Nam originale malum est non tantum amissio originalis iustitiae, aut imaginis Dei: sed etiam acquisitio aut accessio contrarii mali aut virium, ut effectus et experientia testatur. nempe enim non solum non amamus Deum, sed etiam odio habemus: ac contra eum perpetuo concupiscimus, et hostiliter militamus promptissime satanae servientens.

Hîc si quis obiiciat: Atqui Paulus ipse eodem modo videtur describere peccatum originale, cum scribit, Peccaverunt omnes, et destituuntur gloria Dei. Respondeo: Aliud est definitio, aliud quaevis alia sententia. Definitio non solûm verum sensum effficere, sed etiam totam rem complecti, ac denique ipsum esse rei liquido exprimere debet: ac sententia satis habet, ut modo verum pronunciet, sive totum sive dimidium rei complectatur, aut tantum aliquam eius proprietatem circumstantiamve monstret. Quare Paulus ibi non accurate definiens, sed tantum pronuncians, de dimidia solum parte mali loquitur.

Alii porro Theologi varias definitiones peccati originalis proponunt, quod sit amissio cognitionis Dei, et aversio voluntatis, aut inobedientia, aut corruptio, aut pravitas, aut caligo, aut imbecillitas, aut morbus, etc. Quae omnia sunt ferme tantum periphrases vocabulorum. monstrant enim magis motus aut effectus, quam ipsum illud malum principium, fontem et quasi regem et authorem omnium malorum, et praesertim peccatorum actualium. Quo nomine aliqui merito exagitant Aristotelem, quod cum debuisset indicate aliquam certam essentiam, quidnam proprie sit anima, dixerit esse actum aut agitationem, qui est iam effectus quidem, aut motus animae: atque ita nebulam pro Iunone Lectori obiecerit. Sic in istis definitionibus sunt aut actuales voces, aut abstracta quaedam, quibus obscuratur potius ipsa essentia tantae rei, quam declaratur.

At Deus non contendit cum abstractis aut ideis (quae revera nihil in rerum natura sunt, sed tantum commoditatis cuiusdam in cogitando causa, non aliter ac apud Astronomos caelorum circuli ac sphaerae finguntur) sed cum ipsis concretis et eorum subiectis authoribus ac fontibus.

Nos olim fuimus in prima creatione quiddam valde bonum tum in accidentibus, tum in substantia, postea mutati sumus essentialiter in rem valde malam substantia sua: ut si vinum optimum esset mutatum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.