Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1132 --

369 in acetum acerbissimum. Sicut igitur ineptus plane esset, qui mihi definiret ita acetum, ut diceret: Acetum est aciditas et siccitas, quae accessit ad vinum, etc. non enim peto ut mihi tantum proprietates indices, sed ut rem ipsam describas, ac certo definias, quid sit esse eius rei. Sic sunt ineptae aut certe insufficientes istae definitiones peccati originalis, non quid sit esse rei, sed tantum eius proprietates describentes, cum definitio proprie esse rei describere debeat. Res igitur ipsa hîc postulat, ut ipsemet author ipsaque principalis pestis diserte nominetur, ac quasi digito coram commonstretur. quod Scriptura facit, ut postea ostendetur dilucidius.

Quare sicut in aliis omnibus Theologicis quaestionibus: ita et in hac quoque nihil est ad perspiciendam genuinam veritatem utilius, quam ipsam Scripturam scrutari et audire, omissis humanis figmentis ac somniis. Dolendum enim profecto valde est, Theologos in tam absconditis mysteriis definiendis, non ipsius potius Scripturae verbis uti, in hoc et aliis articulis, quam hominum incommode tantas res exprimentibus.

Illa igitur nobis clare certamque rem indicat, quae'nam sit illa malitia originalis, ac omnia mala pariens, ex prima inobedientia primi hominis exorta, nempe imago diaboli contraria imagini Dei. Primum enim dicit, Deum hominem creasse ad imaginem suam: postea, illo homine per inobedientiam mortuo, dicit Gen. 5 eum genuisse filios non amplius ad Dei, sed ad suam imaginem: acloquitur non de externis lineamentis aut specie hominis, quae adhuc utcunque priorem illum hominem refert, sed de ipsa intima nobilissimaque essentia hominis. Ubi imaginem illam satis indicat Scriptura esse ipsam potissimum essentialem formam in summis nobilissimisque hominis partibus, idque in summo eius officio, nempe quatenus Deo adiunctus, ac in creatorem suum essentialiter directus fuit. Dicit enim ipsummet hominem esse formatum et fabrefactum ad, aut secundum imaginem Dei, non tantum ea vestitum aut ornatum, veluti accidentario quodam ornatu, acre ab hominis substantia separabili: ut Manichaei olim senserunt, et nunc Sophistae.

Quare ideo etiam Heva ipsa iam experientia in se ac liberis edocta, hominem vocat Abelum: id est, vanitatem. Vanitas autem in Scriptura non rem solum nullius precii significat, sed simul etiam malam, iniustam ac perversam, ut et apud Latinos interdum. Quare Psaltes secutus illam primam matrem, in ea appellatione aliquoties dicit hominem esse factum vanitatem, et hominem esse simul universam vanitatem.

Dicit etiam Scriptura, illam inhaerentem malitiam esse ipsum figmentum cogitationem cordis, esseque ipsum figmentum cordis humani, quod sit perpetuo in omnem malitiam pronum ac praeceps: Gen. 6 et 8. Esse cor incircumcisum, Deut. 10: non intelligens, Deut. 29, Rom. 1. Esse cor lapideum, adamantinum et perversum, Hierem. 17, Ezech. 11 et 36. Zach. 7. Corinduratum, Ephes. 4. Carnem, nempe quicquid ex carne natum est, ut ipse Christus exponit Ioan. 3. esse illum thesaurum pessimi cordis, unde omnia mala, teste Domino, copiose scaturiunt. Esse ipsammet malam arborem, nempe hominem. Esse cor non intelligens, Rom. 1. Esse vanam mentem, obscuratam rationem, et induratum cor, Ephes. 4. Esse τὸ φρόνημα sensum carnis, quod omnes de ratione ipsa exponunt. Esse ipsam carnem, esse ipsum hominem animalem, carnalem, ipsum veterem hominem seu totum hominem, quantus quantus est, quatenus renatus non est. Unde liquido apparet, aliquod originale peccatum aut partem eius esse ipsam substantiam hominis, non quiddam externum, aut accidentarium in ipso.

At huic Spiritus sanctus dogmati summe repugnat, primum ipse vocis peccatum sonus, aut inusitatissima notio, quae plerunque (ut recte Phil. monet) tantum de pravis actionibus ab omnibus intelligitur: at in Theologia debemus scire, hanc vocem multo latius patere, maioraque mala notare. Sciamus igitur hîc, vocem peccati significare non tantum opus, actionem aut cogitationem, non etiam tantum habitum aliquem malum: sed etiam vim ac essentiam quandam pessimam nobiscum ex utero matris allatam.

Deinde etiam adversatur eidem vehementissime recepta opinio non tantum Philosophiae aut Doctorum, sed etiam communis vitae, omniumque hominum, qui sentiunt, omnem hominem per se bonam quandam creaturam esse, sed tamen nasci, nec bonum moraliter (uti loquuntur) aut idoneum ad ulla utilia aut laudabilia facta vel opera, aut etiam ad contraria, tametsi quaedam initia aut principia bonarum facultatum habeat: verum disciplina quadam et assuefactione consequi eum bonas aut malas qualitates vel habitus, quibus sit idoneus, vel ad artium et scientiarum, vel etiam virtutum, atque adeo etiam iniustitiae opera. Quare omnes statuunt, ut praedictos habitus, sic etiam omnem bonam malamve vim aut facultatem agendi moralem in homine adventitium aut accidentarium quiddam esse. Sic igitur tum Grammatica, tum Philosophia, atque adeo communis opinio veram sententiam Scripturae de originali peccato oppugnat.

Quod si qui etiam expugnantur a Theologia, ut contra Philosophiam statuant nobiscum nasci malitiam, ex utero matris: tamen ita sunt dementati praeceptis philosophicis, ac prorsus persuasi, vitia et virtutes esse mera accidentia, ut etiam illam nativam malitiam statuant esse tantum accidens quoddam. Quare non possunt assentiri Scripturae utenti substantialibus verbis, ac ipsummet hominem, et praesertim cor eius, ut hostem Dei, et fontem omnis mali accusanti et damnanti. Quare in descriptionibus huius pestis tantum ad accidentia quaedam mala aut vocabula, neglectis S. Scripturae praegnantibus et valde emphaticis vocabulis, devolvuntur.

At germani Spiritus sancti discipuli (qui θεοδίδακτοι , non hominum discipuli esse volunt) audiant potius verbi Dei vocem, quod clare originalem malitiam aut fontem omnis mali ipsum cor, mentem rationalem, et totum animalem seu carnalem hominem esse pronunciat: atque ita ipsam substantiam essentiamve intimam hominis peccatum vocat. Totum enim hominem, praesertim autem animam rationalem, ait esse natura filium irae, hostem Dei, rem damnatam ac exosam Deo, quod est ipsissimum peccatum.

Ad declarationem porro huius sententiae uberiorem, quod praecipuum peccatum originale sit quiddam substantiale in homine, forte non parum profuerit distinguere substantiam materialem et formalem.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.