Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1133 --

370 potest enim considerari substantia alicuius testacei aut vitrei aut argentei vasis, tum quatenus ex tali materia est, tum quatenus vas illud sic formatum est pulchre aut turpiter, in formam honestam aut foedam perductum. Possis enim ex eadem materia facere vas honoratum et in honorem, ut ex vitro aut argento poculum: aut vas ignominiae, ut matulam aut situlam, ut Paulus loquitur: seu sicut ille Aegyptius rex ex eo auro fecit Deum, quod antea in peluim lavandis pedibus destinatam erat formatum.

Sic igitur in hac disputatione de corruptione hominis non nego illam viliorem materiam, aut massam hominis initio conditam adhuc utcunque remansisse, tametsi valde vitiatam, sicut si in vino aut aromatibus, expirante aerea et ignea substantia, remaneret tantum terrena et aquea: sed formam substantialem, aut substantiam formalem deperiisse, imo et in contrariam esse mutatam sentio. Loquor autem non de ista externa et crassa forma, quam considerat in adolescente puella, aut etiam in toto homine Philosophia, non multo sanioribus oculis contemplans eius formam (tametsi et ea sit valde corrupta et labefactata) ut quod homo constet corpore et anima, habet staturam erectam, duos pedes, manus, oculos, aures, et similia, sitque animal ridens, numerans, ratiocinans, etc. sed loquor de ea nobilissima substantiali forma, ad quam praecipue ipsum cor, aut potius anima rationalis formata erat, ita ut ipsa sua essentia esset Dei imago, eumque repraesentaret, utque suae substantiales potentiae intellectus ac voluntas affectusque ad Dei proprietates essent conformatae, eumque tum repraesentarent, tum vere agnoscerent, et promptissime amplecterentur.

Hanc formam substantialem potissimum et hoc proprium respicit et considerat Theologia, et ex eo eum censet, non an sit animal risibile, ut facit ista (in hoc quidem foro) risibilis philosophia: an sit animal bipes, bimanum et implume: an possit numerare nuces vel ova: an possit ratiocinari, si ex decem anseribus aut gallinis habeat adhuc 6, ergo quatuor sibi periisse: unde caeca ratio et philosophia hominem censet, eumque qui talis sit, et ista praestare possit, dicit esse hominem, qui non possit, non esse vere hominem: quam caecam magistram quidam philosophotheologi etiam in res ac religionem divinam inducere conantur, ut olim Papa cum suis sophistis factitavit.

Hanc ergo formam substantialem, dico non tantum deperiisse homini, sed eiam prorsus in contrariam esse inversam: ita ut cum antea homo, praesertim quod attinet ad animam rationalem, esset viventis Dei viva imago, nunc sit sua essentia in eadem summa ac nobilissima parte vera imago satanae. Hanc substantialem immutationem animae Scriptura exprimit per cor lapideum, aut adamantinum, aut contra per cor spirituale: quod ideo pro anima rationali ponitur, quod ibi anima rationalis habitare censetur.

Haec vero horrenda substantiae formalis inversio talis aut etiam multo tetrior est, ac si ex aurea imagine pulcherrimae puellae aut iuvenis refusa, faceres vivam imaginem alicuius horribilis draconis aut alterius horrendae beluae, idque non sine etiam ipsius materiae corruptione.

Hanc igitur universam substantiam formalem, aut formam substantialem summi gradus (qui praecipue dat homini esse eius rei, quam esse eum suus creator voluit) quae iam eum, ut causa formalis, facit imaginem et filium diaboli, et dat ei illud horrendum esse veteris Adami: statuo esse verum et quasi unicum fontem omnis peccati, sive habitualis, sive actualis, et idipsum quod vocamus originale peccatum: quod non tantum ideo sic vocatur, quia nobiscum oritur: sed etiam, quia oriuntur inde omnigena peccata. quae ratio etymologiae aut appellationis huius hactenus a multis neglecta, diligenter observanda est.

Hoc igitur modo sentio et assero, primarium peccatum originale esse substantiam, quia anima rationalis, et praesertim eius nobilissimae substantialesque potentiae, nempe intellectus et voluntas, quae antea erant ita praeclare formatae, ut essent vera imago Dei, fonsque omnis iustitiae, honestatis ac pietatis, et plane essentialiter veluti aureae ac gemmeae: nunc sunt fraude satanae adeo prorsus inversae, ut sint vera ac viva imago satanae, et sint veluti stercoreae aut potius ex gehennali flamma constantes, non aliter ac si dulcissima ac sincerissima quaepiam massa, venenatissimo fermento infecta, in eiusdem fermenti molem penitus substantialiterque immutata ac transformata esset.

Ut igitur maxime remaneat adhuc aliquid in homine a Deo creatum, quod proprie ac per se bonum est, ac peccatum dici nequit, sicut et in diabolis adhuc aliqua praestans Dei creatura superest: tamen illud ipsum est veluti illa ignobilior materia, ac veluti lutum de testa: interim nihilominus illa nobilissima forma substantialis, in quam homo fuit initiô exaedificatus, et quia fuit propriissime conformis imago Dei, est tota inversa in foedissimam statuam aut laruam cacodaemonis infernalis. Ea igitur ipsa inversa forma, est illa originaria pestis, aut peccatum seu fons et primaria origo omnis peccati ac iniustitiae. Et sicut vas ignominiae non ex materia, sed ex forma substantiali ac usu censetur: ita homo ex illo summo gradu nobilissimae formae aestimatur, et vel imago Dei sancta et iusta: vel contra, imago ac larua satanae et peccatum, id est res tetra, Deo inimica et abominabilis censetur, ac a Deo Scripturaque vocatur.

Hinc est quod Deus hunc hominem, ut nunc est, in Theologia non vult pro suo filio agnoscere, sed filium diaboli aut ex patre diabolo esse pronunciat. Quare ad hoc ut homo denuo fiat Dei filius, vult hunc praesentem hominem mori, sepeliri, mortificari, ac prorsus exui: et contra novum ex spiritu et aqua, imo ex se generari, renasci ac innovari, et formari ad imaginem eius, qui eum ab initio condidit, et ita ut fuit ab initio conditus.

Neque tamen nego aliquam partem peccati originalis esse accidentia. Scio enim peccatum ita pervasisse totum hominem, ac etiam totum mundum, ut possit in toto homine et in omnibus praedicamentis reperiri, ac sit ferme transscendens quoddam. Aliquod enim peccatum est substantia, nempe ipsa caro, vetus Adam, cor lapideum, aut sensus carnis: aliquod est accidens, ut vanae pessimae inclinationes nobiscum natae: aliquod est habitus, ut valde varia vitia consuetudine contracta, aut etiam a diabolo post nativitatem nobis inspirata; aliquod estactio vel interna vel externa: aliquod est quies, seu actionis neglectio,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.