Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1134 --

371 qualia sunt peccata omissionis: aliquod est etiam passio, ut perterreri magis hominum iniustis quam Dei iustissimis minis. Totus ergo vetus aut ψυχικὸς homo cum suis fructibus est inimicus Dei, abominatio, et plane res damnata ab eo, seu peccatum.

Caeterum originale peccatum praeter haereditarium reatum ac servitutem addictionemque satanae, seu quod eius dedita obstrictaque mancipia sumus, est tum ipsum cor lapideum seu perversa ratio, vel rationalis anima, quae sunt substantia, tum etiam accidentia plurima. Nunc autem hîc proprie tantum de prava ac perversa substantia seu corde adamantino agimus: quia illud est primarium, et praecipue a sacra Scriptura accusatur.

Obiiciet aliquis, me novas sententias in Ecclesiam inducere, dum affirmo, aliquod originale peccatum, aut potius aliquam partem originalis peccati esse substantiam. Respondeo: Nequaquam nova haec sententia est, cum tantopere non solum in Lutheri et aliorum scriptis inculcetur, ut postea ostendam: sed etiam in ipsa sacra Scriptura saepissime, nempe quoties essentialibus verbis hoc peccatum describitur.

Haec enim substantialia genera originalis peccati passim in Scriptura reperiuntur, et nusquam aliqua accidentalia: nempe peccatum originale, radicale seu scaturiginale, aut unde caetera oriuntur, est cor perversum, non intelligens, caecum, incircum cisum, lapideum et adamantinum: est animalis homo, est vetus Adam, est corpus mortis, et corpus peccati, est sensus carnis, est caro et sanguis, est mens cordis, est vana mens, est obtenebrata cogitatio, Ephes. 4: et denique est imago satanae seu ratio ipsa hominis, illa atrocissima, et Deo infensissima bestia, ut eam Lutherus vivis coloribus depinxit. Possis dicere etiam esse ipsum servum arbitrium a satana equitatum et agitatum, quod tantum valet ad peccatum, ut Lutherus urget, atque adeo quod est officina omnis peccati.

Cum igitur Scriptura ipsa semper ita de originali peccato loquatur, tanquam de substantia quadam: cur ergo hoc nomine accusor, aut cur etiam quisquam reclamare audet, quasi novitas quaedam in caelestem doctrinam hac opinione invehatur?

Accedit huc, quod nullis verbis perinde clare sensus verus proponi possit. Proinde non curiositate quadam aut alio pravo vitio ista verba a me usurpantur, sed ipsa evidente rei necessitate id postulante. Denique cum videamus, id tum olim in sophistarum scholis et scriptis plane obtinuisse, ut peccatum originale sit dictum tantum quoddam accidens, ut Luth. eos accusat, tum etiam nunc id quidam philosophotheologi importunissime urgeant: cogimur etiam divino mandato tuendae veritatis et taxandi tanti erroris causa, quam perspicuissimis et simplicissimis verbis contrarium asserere. Obtineant autem sane isti censores apud Synergistas, ne vociferentur, peccatum originale esse tantum accidens: tum et nos parcius minusque necessario hoc contrarium urgebimus.

Vel efficiant etiam id, ut in Ecclesiis ac scholis usurpentur phrases ac descriptiones originalis peccati, quas Scripturam usurpasse supra ostendi, aut etiam Lutherus piae memoriae, ut mox monstrabo. Illis enim vocibus ac descriptionibus satis assereretur, peccatum originale esse substantiam, ut tanto minus opus esset, illis frequentatis, haec verba adeo urgere. Ne vero quis suspicetur, sinceriores Theologos sic hactenus non docuisse, proponam illustria testimonia: primum nostrorum doctorum, deinde etiam ipsius verbi Dei: tametsi posterioris non pauca testimonia iam proposui.

Lutherus in festo Circumcisionis inquit: Morbus qui resecandus est, in nullis operibus, sed in ipsa natura haeret, totaque substantia hominis corrupta est: ut peccatum sit hominis origo, ac quicquid in eo est: atque hoc peccatum illud originale, vel potius naturae et totius nominis peccatum est: quod si non esset, neque aliquid actuale (quod vocant) peccatum committeretur. Hoc peccati non committitur, ut omnia alia peccata, sed per se existit, vivit ac facit omnia peccata: estque peccatum substantiale, quod non ad horam aut tempus aliquod peccat, sed quandiu homo est, ipsum quoque durat peccando, etc.

Item: Quid possit dici clarius et significantius? Non dicit, Occîdi Uriam: non dicit, Commisi adulterium: sed totam humanam naturam, ceu uno fasce complexus, addit: In peccatis conceptus sum. Non enim de operibus quibusdam, sed de materia simpliciter loquitur: et dicit, Semen humanum, Massa illa, ex qua formatus sum, tota est vitio seu peccato corrupta. Materia ipsa est vitiata, lutum illud (ut sic dicam) ex quo vasculum fingi coepit, damnabile est. Quid vis amplius, talis sum ego, tales sunt omnes homines: ipsa conceptio, ipsa augmentatio foetus in utero, antequam nascimur, et homines esse incipimus, est peccatum.

Item: Alterum est peccatum essentiale, natale, originale, alienum. de quo Psalmo quinquagesimoprimo. Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. de quo Christus: Non potest arbor mala bonos fructus facere. En audis, peccatum originale esse ipsam malam arborem, et esse quiddam essentiale.

Item: Magna itaque sapientia est, scire nos nihil aliud esse, quam peccatum: ne sic leviter de peccato sentiamus, sicut passim doctores, qui definiunt, peccatum esse dictum, factum aut cogitatum contra legem Dei. Quin tu sic definias secundum hunc Psal. peccatum esse hoc totum, quod natum est ex patre et matre, antequam homo per aetatem aliquid possit dicere, facere aut cogitare. Ex hac autem ceu radice nihil boni coram Deo enasci posse, etc. En audis peccatum originale definiri a Psal. 51, teste Luthero, quod sit id totum, seu idipsum, quod natum est ex patre et matre: illam ipsam arborem malam, et denique nos nihil aliud esse quam peccatum.

Idem Gen. 3: Sed vide quid sequatur ex illa sententia, si statuas iustitiam originalem non fuisse naturae, sed donum quoddam superfluum, superadditum. An'non sicut ponis, iustitiam non fuisse de essentia hominis: ita etiam sequetur, peccatum quod successit, non esse de essentia hominis? An'non igitur frustra est, mittere redemptorem Christum? Ubi Luth. disertissime dicit, quod et imago Dei in primis parentibus, et peccatum originale sint non accidentaria, sed de substantia aut essentia hominis ipsius. quae verba valde emphatica sunt. Et accusat gravissime sophistas diversum sentientes.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.