Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1138 --

375 aut naturae intelligenda est, non de laesione tantum quadam rei aut naturae nostrae: sed accipienda est, sicut apud Physicos, quod inversionem substantiae ac rerum significet, quodque veterem substantialem formam aboleat, et novam gignat. nam corruptio unius, est generatio alterius, ut apud doctos iactatur. Corruptio etiam perducit rem in quandam perfectionem novae formae. Quam autem aliam tandem formam conatus est satan animae rationali hominis a se captae inducere, nisi ut esset plane contraria priori, utque esset imago sua ac fons et officina omnis mali, et origo omnis peccati: quod est hoc ipsum quod vocamus originarium peccatum.

Praeterea in homine sunt tantum duo, accidentia et substantia: non etiam aliquod tertium. Alterum igitur horum duorum, aut utrunque est imago satanae, et fons omnis mali seu originale peccatum. Ipsi dicunt, tantum accidentia quaedam esse illa originalem malitiam. Igitur substantia non est illud malum, Igitur substantia est perse bona, et bonas actiones producit. Nam substantia et accidentia differunt.

Illa satanae operatio, destruentis hominem, aut est solum quaedam alteratio, mutans bona accidentia in mala, ut Synergistae volunt: aut est plena corruptio, ac foedissima inversio substantiae ipsius, et horrenda transformatio filiorum Dei in filios diaboli, ut rectius sentientes volunt. Si est corruptio substantiae ipsius, notissimum est, quod omnis corruptio unius, est generatio alterius, mutata forma substantiali, sed manente materia. Sicut enim id quod corrumpitur, fuit substantia: ita id quod generatur, per eam corruptionem est nova substantia. Quare quicunque concedunt bonam substantiam, quae fuit imago Dei, et fons omnis boni, corruptam a satana esse, illi coguntur concedere, etiam id quod per eam corruptionem genitum est, esse substantiam ac imaginem satanae, et fontem omnis malitiae.

Sic satan corrupit substantiam, ergo etiam id quod per eam corruptionem effecit, est substantia. Non genuit autem ille nisi peccatum. Igitur peccatum est substantia. Sed istis videtur vox Corruptionis tantum quandam mediocrem laesionem aut debilitationem, contra eius notissimam et usitatissimam acceptionem, significare: inde igitur est, quod errantes in vocabulis, errent etiam in rebus.

Contra, si quis negat ipsam substantiam esse peccatum, cogetur etiam negare esse corruptam substantiam. Sicut enim omnis corruptio prioris substantiae, parit novam: ita vicissim, si nova non sequitur, prior corrupta non est. Sed isti negant novam substantiam, quae est imago satanae, effectam esse a diabolo peccatum. Igitur simul coguntur negare, priorem substantiam esse corruptam. Si negant, homines corruptos esse filios diaboli, negant certe simul, filios Dei in primo lapsu mortuos esse. Sin conceditur, satanam filios Dei in primo lapsu interfecisse et corrupisse: sequitur, eum illos in suos filios transfigurasse, sicut ipsemet exangelo lucis, tenebrarum angelus factus est.

Deus condiditipsum hominem ad imaginem suam, non tantum eius accidentia. Ergo etiam ipsa hominis substantia, est imago Dei, sicut Philippus diserte affirmat, animam sanam esse imaginem Dei: et sicut Apologia citat Ambrosium dicentem, animam in qua Deus habitat, esse eius imaginem. Ergo etiam, contraria satanae imago, est ipsa substantia hominis. Ergo etiam novus homo, qui mortificato vetere conditur, est substantia hominis. Sicut ostendi, ubique in horum trium hominum descriptione, Scripturam constanter substantialibus vocabulis uti.

Paulus Galat. 5 dicit, Caro concupiscit adversus Spiritum, et Spiritus adversus carnem. Hîc per carnem necesse est intelligi originalem pestem aut peccatum. Quid enim aliud est illud quod contra spiritum concupiscit, nisi originale malum? Quid vero sit illic Paulo Caro, manifeste ex mox sequentibus liquet, cum affirmat opera aut affectus carnis esse idololatriam, adulterium, veneficium, inimicitias, lites, aemulationes, iras, contentiones, dissidia, invidiam, caedes, et similia praeclara opera. Quis enim alius omnia haec facit in homine, nisi ipsamet prava mens, anima rationalis, appetitiva, et cor seu anima ciens affectus? Quod si hasce actiones ac motus mens et anima rationalis non agit, quis tandem ea agit? Manifestissimum igitur hîc est, quod malum aut peccatum originale, quod est omnium aliorum malorum ac peccatorum fons, sit ipsamet prava ac perversa mens et corruptiss. cor. Hanc sane scaturiginem et principium omnis mali, aut regnantem pestem, vel peccatum, hîc monstrat Paulus. Eat nunc qui volet, ac dicat, hîc Paulo carnem tantûm accidens quoddam hominis esse, et non ipsummet perversum et corruptum hominem, quantus quantus est in substantia et accidentibus suis.

Ingens extenuatio peccati originalis et depravationis hominis ex istorum sententia sequitur. Si enim non ipsa substantia cordis aut animae rationalis in eo habitantis, est illa originaria pestis aut fons lernaque omnis mali, sed tantum quoddam accidens ei adiunctum: sequetur, ipsum naturalem aut Adamicum hominem, aut rationalem animam, per se bonum esse, ac non proprie agere quicquam mali, sed tantum illud adiunctum accidens. Sequetur etiam, illam rationalem substantiam animae omnino aliquid vere bonum ac Deo placens agere. Quis enim ausit fingere, ipsam rationalem animam esse ociosam in homine? sequetur etiam, in ipso Adamico homine ante renascentiam esse duos gubernatores, et quasi duos homines, nempe bonam substantiam rationalis animae, et adiunctum accidens originalis peccati, quae inter se pugnent. Sequetur etiam amplissima synergia ex substantia rationali, quae non erit fons fontium omnium malorum, sed fons aliquorum vere bonorum. Quid tenuius de corruptione hominis dici potest, quam si fingatur, non ipsum proprie hominem, seu eius reginam, animam nempe rationalem, esse illam bestiam, inimicam Dei, et quam Deus damnet: sed tantum quoddam accidens illi adiunctum?

Paulus clare describit, et veluti digito monstrat originale peccatum, Rom. 6, dum dicit, esse idipsum quod dominatur ac regnat in homine, et cui aliae partes hominis famulantur ad omnia vitia et pravas actiones. Quae autem tandem alia illa in homine dominans ac externa membra regens potentia est, quam ipsamet rationalis, sensitiva et appetitiva anima? quae certe secundum Physicos substantiae animae sunt, non accidentia.

Sic mox 7, vocat ide originale peccatum, sub cuius imperium venditi sumus, legem membrorum, externum hominem, carnem et corpus mortis. Quid vero illa aliud sunt, quam ipsemet vetus homo, seu ipsemet Paulus, quatenus renatus non est? sicut praecedenti cap. dixerat, nostrum veterem hominem esse crucifixum,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.