Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1140 --

377 probatur, quod non tantum accidentia, sed et substantia hominis corrupta fit. Respondebo autem iam quoque breviter: tametsi dudum Luth. responderit, in Dialectica quidem et Philosophia esse verum, quod homo sit animal rationale: at in Theologia nequaquam.

De interitu vero aut permanentia rei alicuius aut etiam speciei, praeclare dicit Aristoteles (quoniam docti tales Evangelistas libentius audiunt) in primo Politic. πάντα δὲ τῷ ἐργῳ ὥρησται καὶ τῇ δυνάμει, ὥστε μηκέτε τοιαῦτα ὄντα, οὐ λεκτέον τὰ αὖτα εἶναι, ἀλλ' ὁμώνυμα . Hoc est: Omnia opere suo definiuntur et potentia aut viribus. Quare cum non amplius sunt talia, non sunt dicenda eadem, sed tantum aequivoca. Id est: Cum omnia sint divinitus condita ad certos utilesque fines, opera aut officia, idoneisque viribus ad ea praestanda sint instructa: si vires illas amittant, eaque sibi divinitus imposita opera aut munia praestare ultra nequeant, non amplius esse eadem, sed tantum improprie adhuc eo vocabulo nuncupari: sicut si quis lapideam manum vel pedem, vel etiam mortui cadaveris, adhuc manum, pedem, caput, vel oculum nominare velit, quibus exemplis ibi ille utitur. Quam sententiam nemo nec in Theologia quidem recte reiiciat. Nam Deus condidit omnia ad certas actiones et usus, certisque potentiis ea instruxit: quibus si priventur, iam non amplius vere id sunt, quod condita fuêre.

Iam applicetur ad hanc regulam de duratione aut permansione et interitu rei praesens controversia, An homo manserit, sitque idem quod prius, aut iam aliud quiddam plane diversum ab illo. Audiatur vero de eo quod adfuit et quod periit, non philosophia, quae originalem corruptionem hominis penitus ignorat, quaeque putat talem, qualis nunc est, hominem ab initio conditum esse: quae denique tantum spectat ac miratur istas inferiores potentias hominis, et etiam rationalem, quatenus istas externas mortalesque res tolerabiliter tractat. Ex eis enim tantum illa hominem censet, nec potest videre quid homini desit: perinde prorsus in eo hallucinans, ac cum puella stultum aliquem, sed tamen formosum belleque vestitum iuvenem cernens, statuit eum quovis Salomone aut Aristotele praestantiorem ac perfectiorem hominem esse.

At Theologia acutioribus oculis omnia cernens ac examinans, dicit ei tum vires, tum opus aut munus proprium, ad quod unum potissimum fuit conditus, plane deesse: esse quidem pulchrum caput (ut est in fabulis) sed deesse ei prorsus cerebrum, nempe facultatem tum vere cognoscendi Deum, tum ei obediendi, quae fuit proprie ipsa imago Dei, ad quam, vel in quam fuit homo formatus: quare etiam opus aut munus aut illam functionem summam ac pene unicam ex illis viribus pendentem aut provenientem, ad quam fuit divinitus ordinatus aut vocatus, nempe agnitionem et obedientiam Dei, seu veram pietatem ac cultum erga creatorem, illi prorsus deesse: nec tantum deesse haec homini pronunciat Spiritus sanctus, sed etiam plane in contrarium esse versa, ut non solum non vere agnoscat creatorem suum, sed tum Deum ipsum, eiusque religionem, ut rem stultiss. derideat, cum contra ratiocinando in foedissimas idololatrias praeceps aberret: Rom. 1, Gal. 5. Praeterea non solûm non amet aut timeat Deum, sed insuper oderit hostiliter: contra autem ad impietatem ac scelera sit pronus, praeceps, ac plane proiectus. Sacrae denique literae testantur, bruta melius suo officio fungi, atque adeo sapientiora esse homine. Cognovit bos possessorem suum, inquit Scriptura, et asinus praesepe, etc. Novit hirundo et grus tempus suum, etc. At homo non agnoscit vel Dominum suum, vel unde suum verum victum petere debeat. Quod sane etiam ipsa crassissima experientia quotidie ante oculos nostros testatur. Quod enim brutum aut etiam syluestre pecus tam vesanum est, ut tam enormiter cibo, potu, venere aut etiam ira peccet, sicque propalam seipsum etiam perdat, ut miser homo?

Quoniam vero etiam nomine primarum noticiarum aut principiorum hominis de Deo a quibusdam flagellor, tanquam absurdissima quaedam doceam: quare visum est etiam Caluini sententiam de ea re adscribere, in quam hisce primum diebus incidi, cum iam ante biennium prorsus eodem modo meam sententiam in Appendicibus secundae editionis disputationis Vinariensis explicuissem: si forte quis magis eius autoritate moveatur. Disservi alioqui de hac re prolixe in resolutione disputationis Ienensis. Verba eius haec sunt, Ioan. 4: Noticia enim Dei, qualis nunc hominibus restat, nihil aliud est, quam horrenda idololatriae et superstitionum omnium scaturigo: iudicium in rerum delectu et discrimine partim caecum ac praeposterum, partim mutilum et confusum: quicquid industriae habemus, in vanitatem et nugas defluit: voluntas autem ipsa furioso impetu praecox, tota ad malum rapitur. Itaque in tota natura nulla rectitudinis gutta superest.

Quare ipsamet Philosophia (qua sola fidunt isti) definiente quid sit permanere aut interire speciem aut rem aliquam, homo in rebus theologicis interiit, et in contrariam speciem est commutatus. Vires enim simul et opus aut functio eius, prorsus in contraria versa sunt.

Huc optime quadrant Scripturae testimonia, quae dicunt hominem interiisse, habere oculos non videntes, cor lapideum ac non intelligens: ideoque denuo generandum, creandum, condendum, etc. Hominem ex filio Dei factum, esse filium diaboli: et contra, nunc in renascentia ex filio diaboli regenerari in filium Dei.

Porro praedicta Aristotelis sententia, de interitu speciei, etiam communi sensui est nota, et in communi vita receptiss. Quamprimum enim olla non est idonea ad coquendum, non habetur a coquo pro olla, sed abiicit illam. Sic quamprimum oculus non videt, non habetur amplius pro oculo: quamprimum pes aut manus exaruit, non amplius pro pede aut manu habetur, sed resecatur. Quamprimum quis non vult aut potest praestare operas servi, militis, iudicis, aut aulici, pro servo, milite, aut aulico amplius non numeratur. Est etiam vulgo quasi proverbialis locutio, cum aliquis de re semicorrupta, etiamsi utcunque adhuc pristinam speciem servet, pronunciat aliquid: ut, Hoc est indusium, vestis, aut quid simile: mox alius subiicit, ia gewetzt / et ut vulgo studiosi iocantur, Fuimus Troes, sicut Milo de suis Lacertis dixerat: At hi olim fuerunt. Et Scriptura physicissime emortuam vuluam Sarae nominat, quia non amplius erat idonea ad conceptionem, extinctis prorsus naturalibus viribus, etiamsi adhuc (salvo pudore) urinam proiicere poterat.

Nec obstat quod ignobiliores vires ac functiones hominis utcunque supersunt: quae tamen ipsae nihil sunt, si conferantur ad id quod ante lapsum fuerunt, cum summae ac primariae sint corruptae, quae proprie

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.