Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1141 --

378 hominem constituebant. Non enim ad hoc est homo a Deo conditus (sicut Philosophia ac ratio stultissime somniat) ut cum sit mortalis, quae sunt mortalia curet: et dicat cum Socrate, vel potius cum pecudibus, Quae supra nos, nihil ad nos: nec est creatus tantum ad comedendum, concoquendum cibum: non etiam proprie ad regendum pecudes aut quaerenda carnalia commoda opum, pacis, voluptatum, gloriae, sanitatis aut scientiarum huc facientium: nec illis a Deo censetur, aut ex eis aestimatur, quae ille adhuc utcunque in hac vita praestare potest: sed ad agnoscendum et colendum ipsum opificem, utpote imago ipsius. Sic non propterea est olla, quia adhuc ali quid habet testae, et aliquam speciem ollae, et aliquid crassius iniectum, ut sal aut cepas, continere potest: quandoquidem praecipuam vim ac functionem non amplius habet, nec praestare potest.

Aromata et medicamina, quae prorsus omnem nativam vim amiserunt, sive vetustate sive alia quacunque corruptione, ut si submersa sint, etc. non amplius sunt aromata aut medicamina: sed tantum lignum aut lutum. Sal non saliens, non amplius est vere sal: sed harena, aut aliud quid inutile et abiiciendum.

Philippus et Victorinus, aliique saepe vocaverunt corruptum hominem ἐρείπια , rudera, ruinasque prioris illius pulcherrimi aedificii. Et sane ita res se habet. Quaero autem, an in collapsa domo, in fracta et putri navi, in lacera, discerpta et prorsus attrita veste, sint mutata accidentia tantum, aut etiam substantia, cum forma substantialis ei plane perierit, ac prorsus in aliam mutata sit, et an ibi adhuc sit vere prior species, aut nova quaedam, et tamen adhuc utcunque priorem speciem repraesentat, et aliquatenus priori nomine notari potest, non tamen sine additione, nempe ut dicatur collapsa aut eversa domus, fracta navis, lacerata vestis, fracta et rimosa olla. Sic etiam homo superest adhuc, sed qualis? corruptus ac prorsus perditus, et in contrariam imaginem inversus homo.

Sic etiam iidem spiritus supersunt, quos ab initio creavit Deus, sed per inobedientiam lapsumque ita immutati et inversi, ut vere iam secundum Theologiam, nova species dici queant, totaque specie aut genere differentes a sanctis angelis, qui in sua origine permanserunt: eadem ratione et de filiis dia boli, id est de hominibus pronunciari potest.

Coram hominibus igitur et Philosophia forte est adhuc eadem species hominis, quae fuit antea: sed Deus ac Theologia nequaquam concedent eandem speciem esse filios Dei, et filios diaboli: angelos lucis, et angelos tenebrarum: novos ac veteres homines: habentes imaginem Dei, aut formatos ad imaginem Dei, et transformatos in imaginem satanae. Forma substantialis hominis fuit initio imago Dei, qua etiam fuit filius Dei: et nunc contra est imago satanae, qua etiam est filius eius. Sicut igitur satanae iam specie ipsa differunt ab angelis lucis: sic etiam filii Dei a filiis diaboli. Loquorautem secundum iudicium Dei, qui nequaquam vult homines aut diabolos pro suis filiis amplius agnoscere, non secundum iudicium quam prorsus caecae, tam nimium in hisce rebus audacis philosophiae, quae nequaquam credit esse factam istam tam horrendam hominis metamorphosin, multo certe deteriorem quam Ulyssis sociorum. Illorum enim tantum corpora erant mutata, hominis vero in primo lapsu ipsamet potissimum mens inversa est.

Ad illud istorum sophisma, omnis substantia est a Deo: Quoddam peccatum est substantia: Igitur quoddam peccatum est a Deo. Opponatur primum responsio Lutheri, piae memoriae, hisce verbis: Ubi impingit vel forma Syllogistica, vel ratio Philosophica, dicendum est ei illud Pauli, Mulier in Ecclesia taceat: et illud, Hunc audite. Impingit quidem Theologia in Philosophiae regulas, sed ipsa vicissim magis in Theologiae regulas. Eundum ergo est ad aliam Dialecticam et Philosophia, in articulis fidei, quae vocatur verbum Dei et fides. Hîc sistendum est, et disputationes Philosophiae contrarium concludentes, pro ranarum coaxatione habendae. Rectius ergo fecerimus, si Dial ectica seu Philosophia in sua sphaera relictis, discamus loqui novis linguis in regno fidei extra omnem sphaeram. Haec ille.

Deinde opponatur hoc simile isti sophismati: Substantia est a Deo: Diabolus est substantia: Igitur diabolus est a Deo. aut, Vetus Adam, caro, animalis homo, imago diaboli, etc. sunt substantiae. Igitur sunt a Deo.

Hîc necesse est maiorem explicari: Omnis substantia est a Deo, scilicet quatenus initio bona condita est, et adhuc conservatur: sed non quatenus postea est a satana conversa et inversa essentialiter, ex aurea massa in scoriacam aut luteam. Nam illa maior, Omnis substantia est a Deo, unde tandem sumpta est, nisi ex 1 cap. Gen. At ibi non simpliciter dicuntur substantiae, accidentia et omnes creaturae esse a Deo: sed etiam additur, quod sint ab eo conditae valde bonae, nempetum in essentia, tum in accidentibus. Accipiatur ergo inde ad istum syllogismum integra sententia aut maior, ut eam Spiritus sanctus plene Gen. 1 proposuit, nempe: Omnis substantia, quatenus initio est bona, condita est a Deo.

Sic igitur declarata maiore, conclusio in hunc modum corrigi poterit: Igitur quiddam quod postea est factum peccatum, est originaliter a Deo, id est homo (qui iam est essentialiter imago et filius diaboli, progenies viperarum, pessima arbor, caro, vetus homo, corpus peccati, lapideum et adamantinum cor, animalis homo, abominatio et peccatum) est initialiter, aut ratione primae creationis a Deo: non autem ratione huius secutae horrendae metamorphoseos, cuius ratione proprie est peccatum et a diabolo, qui eum sic horribiliter transfiguravit.

Scriptura testatur, homines ex Deo esse, seu creaturas Dei: et contra, etiam eosdem esse filios diaboli, et ex patre diabolo. Philosophotheologi concordant ista sic: Ratione substantiae est homo ex Deo, sed ratione malorum accidentium, ex diabolo. Igitur vetus homo, caro, animalis homo, corlapideum, corpus peccati, sunt accidentia: anima vero rationalis, quatenus est substantia, est sana, et a Deo. Quid hoc aliud est, quam ferme penitus tollere originale peccatum?

Quare verior est illa solutio: Homines et diaboli sunt ex Deo ratione primae creationis, et etiam perpetuae conservationis huius speciei: sed non ratione illius horrendae metamorphoseos, qua eximagine Dei, essentialiter sunt mutati in imaginem diaboli, inter quos omnium primum ipse Adamus est sic a satana suo domino transformatus, qui porro ad suam transformatam imaginem liberos genuit: Gen. 5.

Declaretur haec sententia similitudine a quotidiano experimento sumpta, ut melius intelligatur: Agricola

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.