Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1142 --

379 alicui attulit bonum vinum, qui id infudit in vas aceto aut alia corruptione infectum: mutatum est mox id vinum in acetum aut vappam, aut aliam aliquam extremam vini corruptionem, adeo ut quod antea poterat esse vel satrapis delicatissimus potus, nunc nemo vel pedes in eo abluere dignetur. Quaero iam, an id acetum aut vappa sit ab illo agricola, aut non? Est sane ab eo, quia ipse primum eum liquorem attulit: sed illius horrendae transformationis ipse causa non est, verum is qui illud optimum vinum in tam corruptum ac foetidum vas infudit, et ita quasi veneno quodam penitus infecit, invertit et perfermentavit.

Ita eadem res potest habere duos authores ac causas, alium ratione primae creationis, et alium ratione secundariae metamorphoseos. Sic multa aliter sunt a natura ratione primae originis, aliter ab arte ratione secundae transformationis: ut vitrum, lateres, testae, caseus, butyrum, panis, acetum, fermentum, et similia innumera: quae omnia aliter sunt a natura, et aliter ab arte. Hanc distinctionem si non adhibuerimus, innumera absurda, tum in Philosophia, tum etiam in Theologia sequentur.

Observetur diligenter vox vel res potius corruptionis in hoc genere, ut et supra monui. Dicimus hominem esse corruptum a satana in primo lapsu. Quomodo autem corruptum aut quousque, num ita solum, ut in eo sint quaedam accidentia alterata, ipsa autem eius substantia manserit inviolata? Imo Scriptura ipsummet hominem, eiusque substantiam asserit esse corruptam, utitur (inquam) substantialibus verbis: verum quod ipsa hominis substantia sit corrupta, ostendi proprio editoque scripto. Quod etiam talis ac tanta sit facta substantiae hominis corruptio, ut non tantum desierit esse bonus, omnesque vel etiam scintillas bonitatis erga Deum amiserit: sed insuper sit factus atrox Dei hostis, tota Scriptura clamat: et probavi id ego quoque praeter multos alios pluribus scriptis.

Si igitur homo adeo foede inversus est, quid potest eo peius ac scelestius dici: aut quod tandem peccatum magis potest esse peccatum, seu quiddam deterius ac horribilius, quam ipsemet homo adeo transformatus est in hostem Dei summum?

Singula peccata aut lapsus, sunt tantum veluti singulae quaedam scintillae ex hoc infernali incendio, singulave folia aut fructus huius pessimae arboris. At perversiss. cor hominis, seu anima rationalis per cor a Scriptura significata, est ille ipse pessimus thesaurus (ut Christus affirmat) ille fons infernalis, et illud sepulchrum dealbatum aut contectum, plenum omni pravitate, utpote ipsi diabolo conformatum, unde istae horrendae pestes exhalant. Illud non estunum peccatum, sed amplissimus fons, cloaca aut sentina peccatorum, et genuinus filius aut imago diaboli, unde infinita vis peccatorum omnibus momentis, sicut vespae et crabrones ex suis examinibus provolant. Cogitemus igitur, quo tandem nomine iste quasi gurges, aut etiam mare omnium peccatorum sit appellandus, an ei iniuria fiat, si vocetur originale peccatum?

Cogitemus quoque, in quam tandem formam aut perfectionem malitiae ille horrendus Dei hostis suum hoc infelix mancipium perducere voluerit, quod ad suum libitum sibi captivavit, an non in summam pessimamque. Quid vero peius peccato? Quare aut peccatum vocetur hoc satanae mancipium, et omnium scelerum mater, aut etiam aliquid eo deterius.

Qualis est pater, tales et filii. Quid vero est in diabolis aliud naturalis aut originalis illa malitia, quam ipsamet eorum mala mens aut malus animus, seu ipsimet toti, quanti quanti sunt? Num volunt somniare eis aliquid accidentarium, veluti quandam malam scabiem aut venenum inhaerere, cum illi substantialiter sint conversi ex angelis lucis in angelos tenebrarum: sicut dicuntur aliquando thesauri mundissimi auri aut argenti in meros carbones converti? Sic igitur et in homine originale aut inhaerens malum, non quoddam accidentarium aut inhaerens malum est: sed ipsum pravum ac perversum cor, pessimaque et perditissima mens.

Opponunt aliqui, oportere tamen distingui creaturam Dei a peccato, quod non est a Deo. Respondeo: Separato tu mihi iam diabolum a sua inhaerente malitia. Non ergo aliter possumus ista distinguere, quam dicendo, hominem ratione primae creationis et praesentis etiam conservationis esse a Deo, sicut et ipsum diabolum: sed ratione istius horrendae metamorphoseos, esse a diabolo, qui nos, vigore efficacis sententiae ac poenae irati Dei, Morte morieris, non solum sibi in vilissima mancipia rapuit: sed etiam ita refudit, recoxit et commutavit, aut (ut ita dicam) metamorphizavit in virum alium (ut Scriptura loquitur) sicut ipsemet inversus est.

Non recte ergo in quodam scripto dicitur, oportere omnino separari substantiam hominis, in quantum illa a Deo etiam in hac corrupta natura formetur ac sustentetur, qualis ea quidem nunc est, a corruptione et depravatione, quae in substantia illa haeret: quia naturae seu substantiae autor sit Deus, peccati vero et depravationis Deus non sit author. Respondeo: Quomodo potest separari idem a seipso? Originarium illud malum aut radicale, unde omne aliud malum oritur, est ipsum lapideum et adamantinum pravumque ac distortum cor, est ille ipse vetus Adam, aut caro, seu animalis homo. Quomodo tu ergo hîc a carne carnalitatem, ab Adamo aut animali homine Adamitatem aut animalitatem separares? quomodo a lapideo corde lapidositatem, quomodo ab imagine satanae (ut ita dicam) imaginitatem, cûm unica tantum quaedam res illa sint? nisi praestigiis numinum ludere libet, ut Alchimistae ab oleo oleitatem, et auro aureitatem separant. Quod si maxime etiam hic aliquis talem separationem vocum, non rerum, quod impossibile est, eo fine facere vellet, ut rem tantam omnimodo, ac rationem versando, ac veluti manibus voluendo aut cogitatione fingendo ac refingendo, tanto magis expenderet: tamen omnino cavendum ei omnibus modis foret, ne istis sophisticis argutiis separando, inani imaginatione Adamitatem ab Adamo, aut lapido sitatem et pravitatem a lapideo pravoque corde, tandem amissa ipsa rei veritate, prorsus evanesceret: amissoque vero radicali malo, inde in nubes suis imaginationibus abstractorum et idearum avolaret, ipsamque pravam mentem aut cor, quam unam Spiritus sanctus in Scriptura accusat, crimine liberaret: si cut nos homines toti in id pronique ruimus, ut nos omnino crimine culpaque omni liberemus, et rationem humanam liberumque arbitrium admiremur et amplificemus.

Nam istud sophisma, quod Deus erit author mali, facile reiicitur: quandoquidem Deus ipse nunc

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.