Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1147 --

384 fiat, quod Deus tum olim, tum et hoc tempore instaurationi purae doctrinae, linguarum cognitionem adiungendo, abunde testatus est, eas illustrandae ac conservandae et propagandae caelesti veritati cum primis utiles, atque adeo necessarias esse. Quocirca duplici de causa linguas discere ac colere debemus, tum propter authorem tanti muneris Deum: tum quod idem ostendit, eas propagandae ac conservandae caelesti veritati perutiles esse

Deinde tum propria conscientia, tum veritatis adversarii saepe necessario nos ad consulendam hanc linguam fontesque Hebraeos compellunt. Nam alias quidem variae dubitationes ac tentationes in cordibus hominum exoriuntur, ut confirmandae conscientiae causa necesse sit nos ipsos fontes inspicere, quod ea alio qui in versionum rivulis non perinde possit certo acquiescere, ac veluti suam ardentissimam sitim restringuere.

Alias vero adversarius veritatis aut ipse linguis abutitur, cui eisdem armis obviandum est, aut alioqui in solius interpretis fide, citato alio versore acquiescere minime vult: ut sit necesse eum evidenti nativi sermonis proprietate aut veritate refelli ac retundi. Ut vero maxime neutra harum fraudum adversarius grassetur, at dici non potest, quam multa eaque evidentia argumenta saepe diligens consideratio nativi sermonis sacrarum Literarum in controversis locis pio doctori pro veritate contra errores suppeditet: cuius rei aliqua exempla postea indicabuntur. Nunc tantûm hoc expendamus, cum de liberi arbitrii aut naturae corruptione agitur, adversarii dicunt esse caliginem, esse imbecillitatem, languorem, morbum, aut vulnera saucii peregrinatoris. At Scriptura dicit esse caecitatem, esse mortem ipsam: nec mortem solum illius (ut ita dicam) angelicae vitae viriumque, sed et contrariam priori vitam, aut diabolicas vires, ut Deum eiusque sapientiam stultam iudicet, extreme oderit ac detestetur. Sic Sophistae aut Sorbonistae dicunt tantum accidentia in corruptione et renovatione mutari. At Scriptura dicit, ipsum totum hominem ac cor eius esse malum ac perversum, esse lapideum et excidendum, ac contra novum divinitus creandum, et homini donandum. Ubi originalis sermonis vocabula accurate expensa, cum omnia sint substantialia, potenter adversarium refutant: ut propugnatorem veritatis, confutatoremque errorum hac lingua instructum esse omnino oporteat, nisi semiermis infeliciter cum hoste praeliari, et veritatem prodere meditetur.

Tertio, laudatur illud poetae, quod dulcius esse ipso fonte bibantur aquae: sed sacra Theologia non solum maiori suavitate ex ipsis sacris Literis, idque suo nativo sermone loquentibus hauritur: verumetiam certius, explicatius ac tutius.

Nam sicut aqua in ipso quidem primario fonte pura, gelida, sapida, recensque ac salubris est, contra autem in progressu vel solis, aeris, ventorum vel pluviae, aliarumque rerum aut animalium, praesertim venenatorum culpa inficitur ac corrumpitur: ita et vera doctrina non perinde remanet pura sinceraque ac salubris, per plures linguas, cogitationes ac homines traducta, sed subinde aliquid vitii corruptionisve contrahit, tanquam si per quosdam non mundissimos canales transfusa esset. Nec solum ad veteris Testamenti salubriorem ac magis genuinum sensum pervestigandum lingua Hebraea conducit, sed etiam novi, quod tum in singulis vocibus, tum et in integris phrasibus, atque adeo sententiis Hebraismis est plenissimum, nec sine hac lingua ullo modo feliciter tractari potest.

Quarto, ipsemet filius Dei praecipit, ut summa diligentia scrutemur sacras Literas, tantamque etiam esse ait singularum vocum atque apicum vim, ut caelum et terra sit potius casura ruituraque, quam unicum ex illis futurum irritum. Quare si vere ac diligenter Scripturas, secundum gravissimum Christi mandatum, scrutari volumus, necesse est etiam ipsas singulas voces, literas et apices in suo nativo sermone ac significatione considerare ac expendere, ita ut eae et nobis notae perspectaeque sint, et aliis a nobis pro poni ac exponi queant.

Huc et illud recte referri potest, quod Scriptura vetat spiritus extinguere, et praecipit ut si sedenti fuerit revelatum, loquens consideat et taceat. Tales enim spiritus revelationes potissimum tum contingunt, cum in timore Dei, verbum ipsius diligenter meditamur ac scrutamur, singulasque sententias ac voces, suggerente ac illustrante eas nobis Spiritu sancto, expendentes solerter trutinamus.

Quinto, ut maxime alia non perinde nos moveant, aut ipsius doctrinae lux, perspicuitas et certitudo, siquidem Deum ac aeternam salutem curamus, invitare aut etiam attrahere nos ad hoc studium debebat. Non enim cogitari potest, quantum lumen, certitudinem ac evidentiam rebus ipsis saepe hoc originalis sermo afferat. Laudatur ab eruditis sermo, qui πρὸ ὁμμάτων ποιεῖ . i. res ipsas ante oculos pingit, ac quasi coram oculis spectandas et contemplandas exhibet: at vero vix credi queat, quam saepe singula sacrarum Literarum verba res ipsas perspicue significanterque exprimant, et revera coram oculis aliisve sensibus spectandas ac contemplandas proponant.

Sexto, experientia in rebus omnibus evidens argumentum veritatis aut falsitatis, damni aut utilitatis, innataeque bonitatis aut malitiae haberi solet. Nec enim facile sese ita diu pertinaciterque occultat nativa uniuscuiusque rei vis ac ingenium, quin tandem temporis progressu in opus erumpat, atque ita etiam veluti in lucem suam et sponte prodeat. At si vel horrendas tenebras proximorum seculorum, vel infelicem expositionem Scripturae scriptorum, qui ante haec tempora vixerunt, ac linguas ignorarunt, deplorare, aut etiam insectari liberet, nimis spaciosum campum et veluti vastum quoddam mare ingrederemur. Nam ut taceamus alios levioris notae scriptores, ipsemet Divus Augustinus super Psalmos scribens, ita eos infeliciter, imperitia Hebraeae linguae exponit, ut potius suas quasdam pias meditationes conscripserit, quam ipsos exposuerit ac illustraverit. Non enim raro ei (quod pace tanti viri dixerimus) aliud pes, aliud rhythmus canit aut agit. Contra autem inspicite lucem aut perspicuitatem, felicissimamque Scripturae illustrationem, quam nostri temporis meliores ac sinceriores scriptores exhibent. Saepissime reperies eos beneficio huius linguae evoluta explicataque una aliqua Hebraea aut Graeca voce, summam optimarum rerum copiam depromere, ac veluti absconditum quendam thesaurum caelestium opum miseris mortalibus patefacere et elargiri.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.