Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1149 --

386 parentibus senibus firmum praesidium esse contra adversarios, qui nati in iuventute, iam maturuerunt, ac ad virilem robustamque aetatem pervenerunt.

Vox Testamenti, quod ea in Hebraeo, quin et in Graeco foedus significat, plurimum facit ad explicationem Sacramentorum, ad refutandos in coena Domini errores: sic et eruditiore expositione pronominis τοῦτο Lutherus Carolostadium refutavit: et nos hoc tempore voce κοινωνίας adversarios urgemus, quam significare participationem iam ipsimet confitentur.

Vex ὑποστάσεως Hebr. 2, non recte pro substantia accepta, innumeras olim opiniones ac interpretationes peperit. At is qui ex natura sermonis scit eam significare fiduciam, amplissimum inde lumen ac noticiam tantae rei concipit. Quam significationem prolixius in libello de voce et re Fidei exposui ac probavi.

Nunc igitur tantum hoc unum addam, Paulum ipsum in eadem epistola capite 3. eandem vocem ac rem, atque adeo ipsius fidei naturam exposuisse. Cum enim dicat, nos esse participes Christi: addit conditionem, Si modo in inchoata fide aut fiducia perseveremus. Graece sic: μέτοχοι γὰρ γεγόναμεν τοῦ χριστοῦ, ἐαν περ τὴν ἀρχην τῆς ὑποστάσεως μέχρι τέλους βεβαίαν κατάσχωμεν . Eandem sententiam in eodem capite repetit, dicens: nos esse domum aut in familia Christi, si modo fiduciam et gloriationem Dei usque ad finem firmam retineamus. Graece enim inquit: χριστοῦ οἶκος ἐσμὲν ὑμεῖς, ἐάν περ τὴν παρρησίαν καὶ τὸ καύχημα τῆς ἐλπίδος μέχριτέλους βεβαίαν κατάσχωμεν . Iam confer hasce duas sententias, reperies easdem prorsus res eisdem pene verbis Apostolorum repetere, et tantûm pro voce ἀρχὴ τῆς ὑποστασεως inchoata fiducia, παρρησίαν καὶ καύχημα τῆς ἐλπίδος ponere. Quae proprie ingentem aut ardentem quandam fiduciam, et veluti audaciam accedendi et aggrediendi aliquem indicat. Ex qua unius vocis expositione ingens lumen ac robur nostra doctrina de fide contra Papisticam dubitationem accipit: quae sine ipsorum fontium inspectione et linguae peritia nequaquam haberi potuisset.

Sic Lucae 7. parva paricula ὅτι , quia dilexit, non recte accepta, multum auxilii iustitiae operum contra totius textus concordem sensum attulit. At si animadvertimus tantum rationalem, non etiam causalem esse, hoc est, probationem assertae sententiae, non autem causam indicati effectus: facile verum sensum deprehendemus, et pontificios redarguemus.

Significat enim eo loci ea coniunctio idem quod Nam aut Enim, et non idem quod propter. Non enim ibi Christus docet Pharisaeum quae sit causa, cur peccatrix mulier sit remissionem peccatorum aut iustificationem adepta. nec enim erat docilis, qui discere causam rei cuperet, ut qui adhuc rem ipsam seu factam iustificationem prorsus pernegaret. Non erat quaestio, qua causa aut merito sit iustificata: sed an omnino sit iusta coram Deo, aut non? Id negabat in suo corde Pharisaeus: affirmabat autem Christus. Quare convincit eum Dominus evidenti ratione aut argumento ab effectu sumpto, quod ea sit iam magis coram Deo iusta per remissionem peccatorum, quam ipse, qui adeo de sua operum iustitia confidebat. Non dicit, Si vis scire causam iustificationis ipsius, dicam tibi eam: sed inquit, Tu negas hanc mulierem esse iustam, et Deo acceptam, at ego aio esse iustificatam: quod probo ex effectu, quia diligit ardentissime. Ideo Lutherus recte vertit Denn rationali vocula, et non Darum causam efficientem indicante. Verum de hac voce ac loco in libello de Fide prolixius dictum est. Eadem ratione prava versio Psalmo 1, Non resurgent impii in iudicio, aliquibus negandae resurrectionis ansam praebuit. Sic vox Donec, Luc. 1, Non cognovit virum, donec peperit primogenitum: praebuit occasionem Heluidio disputandi contra Deiparae virginitatem, et asserendi eam plures habuisse filios post Iesum.

Sic vocula Ex, quia in Latino Ex crebro materialem causam notat, dat Osiandro occasionem, ut Phil. 3, iustitiam Ex Deo substantialem iustitiam intelligat, et alius quispiam eodem errore voculam, Ex semine divino renati, 1. Pet. 1, de materiali causa philosophatur.

Quam duras tentationes et ingens impedimentum in profectu verae Theologiae expertus sit Lutherus p. m. ante illam divinam illuminationem ex non intellecta phrasi Iustitia Dei, dum eius substantialem aut legalem severamve iustitiam ab Evangelio praedicari putat, ut et nunc quidam contendunt, ex praefatione eius in primum Tomum Latinum abunde patet. Idem erratum et Osiandro causam sui furoris praebuit.

Iacobi 5 est: Infirmatur quis, accersat presbyteros Ecclesiae, et orent pro eo, ungentes eum oleo in nomine Domini: Et oratio fidei servabit laborantem, erigetque eum Dominus. Vulgata habet in vetustissimis exemplaribus, et etiam in quadam publica precatione inde facta, Allevabit: id forte negligentia librariorum est corruptum, et factum Alleviabit. Deus bone, quam belle nugantur Papistae, inter quos etiam Sidonius, quomodo eorum Sacramentum iniunctionis alleviet aegroto molestias abigendo spectra. At in Graeco perspicuus est sensus, de miraculosa aut etiam precibus impetrata sanatione ἐνεργει .

Quam saepe etiam, ubi versio non prorsus male vertit, aberrarunt Lectores, atque adeo etiam interpretes, Thomas, Lombardus, Hugo, ac alii innumeri, praesertim de genere sophistarum prolixe de sensu alieno ἀπροσδιόνυσα garrientes, crebro ostendit Erasmus in suis Annotationibus.

Dies me profecto deficeret, si tantum illustriora errata aut certamina ex singulis voculis ac linguae ignorantia orta recensere velim. Haec tantum opiter percurrere volui, ut videretis non esse inane figmentum quod nunc dicimus, quod sicut ingentia damna ex ignoratione linguarum necessario percipiantur: ita etiam contra summa commoda ex earundem cognitione etiam in Theologia haberi queant. Quod prolixius ac plenius ex Annotationibus Vallae, Erasmi, et aliorum recentium expositorum in sacras Literas cognosci potest.

Sed volet forte hîc aliquis etiam contrariam experientiam opponere ac dicere: Cur igitur Hebraei, qui totum vitae spacium huic linguae impendunt, adeo graviter ac foede in sacris Literis errant? Respondeo: Non omnia in sola linguae huius cognitione sita sunt. Verissimum enim illud est Hoseae, quod viae Domini sint planae, et iusti inoffense ambulabunt per eas: impii autem corruent in eis. Spiritu Domini,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.