Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 795 --

32 et ordine, proque viribus illis ab ipso inditis obediant: ac obedientibus vult suo loco bene esse, non obedientibus rationalibus aeternum exitium imponit. Secundo, patefecit etiam eam suam voluntatem, quod hominem lapsum, suam misericordiam implorantem, velit per ac propter filium servate, etiamsi amplius veram plenamque obedientiam praestare nullo modo queat. Denique et ea est eius voluntas, quod in extrema die velit iudicare omnes rationales creaturas, praesertim homines, vivos et mortuos.

6 Altera res praecipua in Sacris literis est Homo, qui est animal rationale, constans corpore et anima: initio quidem in summa integritate conditus, postea horribiliter per inobedientiam lapsus, et totus corruptus inversusque, ac denique Deum habens iratum, et aeterno exitio addictus. Idem tamen etiam est ineffabili Dei misericordia per filium redemptus: et licet adhuc in hac vita sint homines variis calamitatibus ac morti subiecti, tamen postea resuscitabuntur: et qui fide redemptionem Christi apprehenderint, perfecte instaurati et glorificati in aeternum beatissimi erunt.

7 Summa totius sacrae Scripturae materia, aut argumentum, commodissime in quatuor haec regna aut monarchias dividi posset: nempe in regnum Dei aut naturae, ut est primum homo conditus: Secundo in regnum diaboli et peccati, ut est postea lapsus: Tertio in regnum gratiae aut Christi, ut est homo per eum redemptus ac instauratus: (in quo etiam illa perfecta instauratio comprehendatur, quae post resurrectionem primum sequetur:) Quarto in regnum Antichristi, quod nunc grassatur. Quo autem res tota melius intelligi queat, nunc istas quatuor monarchias in tabella delineatas subiiciam.

8 Recte quoque dividitur tota Scriptura in legem et Evangelium: de qua divisione supra prolixius dictum est. Haec nunc sufficiat obiter attigisse, de rerum ipsarum in Sacris literis contentarum distributione: quae fuit prima pars propositae paulo antea divisionis. Nunc de Secunda, nempe de tractatione dicamus.

9 Tractationem igitur voco potissimum Methodum ipsam, aut seriem traditionis Sacrarum literarum. Solent vero scientiae potissimum triplici ordine tradi per Synthesin aut compositionem, sicut fiunt: per Analysin aut resolutionem, ut ad usum adhibentur: et denique per Definitionem ac divisionem, quomodo brevissime et citissime comprehendi queunt. Sacrae literae sane potissimum persynthesin sunt traditae: tametsi etiam resolutiva methodus passim, praesertim in Prophetis et in Novo testamento reperiatur. Verum proponam hanc triplicem methodum, resque per eam distributas in Tabella delineatam, una cum sua declaratione: quo non tantum ordo tractationis, sed etiam rerum utilis cohaerentia conspiciatur, faciliusque considerari queat.

DECLARATIO TABULAE TRIUM METHODORUM THEOLOGIAE.

Paulus omnino vult Doctorem Ecclesiae esse bonum Dialecticum. Nam 1. 1. Tim. 1, vult eum intelligere singulas voces autres, subiectum et praedicatum, atque ita naturam propositionum, ut sciat et attendat tum de quo loquatur, tum quid de eo dicat. 2. Tim. 2, vult eum esse aptum ad recte dividendum. Tit. 1, vult esse idoneum ad argumentandum et refellendum. 1. Tim. 3. vult esse ad docendum promptum, et denique ut omnia ordine agat, praesertim vero doceat: quia Deus est ordinis, non confusionis in rerum natura autor. 1. Cor. 14.

Caeterum hanc tabulam studiosis Theologiae nulla certe ostentatione ingenii, aut stulta curiositate proponere volui: sed propter multa, eaque non vulgaria commoda, quae mox recensebo. Quoniam vero hae breves delineationes necessario obscurae sunt, tum quia singulis vocibus veluti punctis res magnae et difficiles in eis notantur, tum quia etiam ipsa methodorum nomina ac series sunt plerisque ignotiores: ideo brevem quoque declarationem illarum studio publici boni adiiciemus, quae ipsas, earumque lineamenta ac consensum lectoribus illustrent, ne vel odio habeant non intellecta, vel sine omni fructu ea admirentur, inaniterque solos oculos pascant. Primum vero defructibus, commodisve huius delineationis dicamus, quae nam inde ad eos qui diligenter haec perspexerint, sint perventura.

I. Utilitates igitur huius Tabellae sunt multae et eximiae. Primum enim tota idea artis simul conspecta, et animo comprehensa, iuvat intellectum, in cogitando, dicendo et scribendo, dum is cernit quomodo singulae partes tum inter sese cohaereant, tum etiam totum corpus constituant, seu qua harmonia alia aliis consonet: ubi sit principium, medium ac finis. Non enim in singularum tantum partium pervestigatione vera rei cognitio consistit, sed etiam in totius concinna conformatione ac conciliatione: imo ne intelligi quidem singulae partes possunt, nisi cum aliis praecedentibus at sequentibus cogitatione iudicioque consocientur ac comparentur: et quid cum illis cognationis, coniunctionisve habeant, quomodo inde dependeant, aptae sint, quid aliis adminiculi conferant aut inde accipiant, diligenter considerentur. Erit quoque piis magna voluptas, ea variis formis semel sibi ante oculos ita proponi, ut quasi uno intuitu cerni possint, quae tam multis aliqui voluminibus comprehenduntur, et tam longo tempore sibi sunt discenda.

II. Secundo, illae dispositio, ordo atque connexio partium, etiam memoriam plurimum adiuvat, sive nobis ipsis retinere, sive aliis proponere res utiles debemus. Sicut contra, ei confusio vel maxime obest: quod citra meam admonitionem omnibus est notissimum.

III. Tertio; haec concinna harmonia testatur de certitudine

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.