Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1152 --

389 Nulla esse potest tanta diligentia, ut vel vinum vel aliquem alium nobiliorem liquorem sine omni prorsus detrimento ex uno vase in aliud transfundere queas. Quid non est verisimile hîc accidere in tanta varietate vocum ac sensuum, et in tam praestanti aut etiam sacrosancta doctrina viventis Dei, ubi (ut supra audivimus) etiam singuli apices ac iota magna religione observandi ac perscrutandi sunt?

Verissimum sane est, nullam sacrorum codicum versionem prorsus vel iam factam esse, vel deinceps fieri posse, etiam si ab aliquo angelo tentaretur, in qua plane nullus sit lapsus. Ubi vero etiam lapsus gravior non est, tamen aut energia aut perspicuitas tanta non est, quantam opus esset adesse, et quanta in ipsis fontibus Hebraeis aut etiam Graecis reperitur. Ut vero tandem omnia adessent, tamen collatio originalis textus cum versione mirificam tibi lucem, simul ac voluptatem afferret.

Hîc illorum quoque sermones aut etiam cogitationes refutandae sunt, qui agnoscunt quidem esse summam utilitatem, quin etiam necessitatem huius studii: verum contra summa difficultate se impediri ac absterreri ab ea queruntur. Esset enim quidem ingens eius difficultas, si quis summam quandam perfectionem sectaretur, si insuper et Chaldaeam Arabicamque adiungere, et omnes Rabinos, totumque Thalmud non tantum intelligere, verum etiam perscutari conaretur. Verum nos non eam perfectionem sectamur, ut vel loqui, vel scribere hac lingua recte possimus: multo minus, ut omnia Rabinorum commenta potius, quam commentarios pervestigemus, ac penitus exhauriamus: sed ut mediocriter ea tantum quae in solis sacris Literis legimus, intelligere possimus: quem gradum etiam in aliis linguis adipisci, non usqueadeo difficile vulgo quoque habetur.

Huc accedit, quod cognitio Latini, aut etiam Graeci sermonis, ac Grammatices multiplicia adiumenta et compendia nobis affert. Sunt enim plurima omnibus linguis communia, ut nosse quid Grammatica, quid eius partes, quid oratio, quot orationis partes, quid earum singulae sint, quae nam earum accidentia, quid sit genus, coniugatio, modus, tempus, numerus, persona, declinatio, species, figura, multiplex nominum aut verborum diversitas, et quaealia in singulis partibus considerantur. Constructio quoque aliquousque in omnibus linguis convenit, sicut et alia plurima: quae cum cognita habeamus, solummodo nobis ea restant discenda, quae sunt huius linguae propria, in quibus tamen ipsis collatione aliarum linguarum aut Grammaticarum plurimum adiuvamur.

Illud quoque non vulgare praesidium est, quod, licet proprie vocabula sunt rerum notae: tamen vicissim saepe et rerum cognitione in intelligendo ac iudicando sermone multum adiuvemur. Quod et hîc nobis accidit. Res enim hoc sermone commprehensae, mediocriter nobis notae sunt: aut esse certe omnino deberent, si modo Christiani, nedum Theologiae sincerae candidati esse volumus. Quare ex natura rerum consideramus, quid quamque vocem eo loci significare, ipsa res sensusque postulet, et fidei nostrae ἀνάλογον sit: sicque ad cognitionem huius sermonis tanto facilius pervenimus.

Facilitas ingens et inde exoritur, quod non adeo late haec lingua nunc pateat, utpote quae in uno solo sacrarum Literarum codice comprehensa contineatur. Cui coniunctum et illud est, quod cum hunc codicem notum familiaremque habeamus, mox, ubi de una aliqua voce, phrasi aut etiam sententia dubitatio exoritur, similia exempla nobis incidunt, quae cum illo iam nobis dubio loco collata, facile illum illustrant, ac explicant: ut sic parata copia similium exemplorum, nobis copiosum ac eruditum quoddam Lexicon in memoria nostra ad cognoscendam hanc linguam exhibeat. diligens enim collatio exemplorum similium ac dissimilium, facile nobis explicationes ac regulas suppeditabit.

Ex hisce atque aliis non paucis subsidiis magna huius linguae facilitas sese discentibus offert, praesertim in hac copia optimorum librorum, eius naturam, voces ac phrases explicantium, et praeceptorum sese ad captum iuventutis, receptasque nostrarum Grammaticarum praeceptiones accommodantium, modo mediocrem diligentiam ac operam, et alicuius brevis temporis assiduitatem, rectamque rationem in ea cognoscenda adhibeamus.

Nec etiam insuavis aut prorsus omni voluptatis condimento carens haec lingua est, ut multi falso opinantur, aut ab imperitis profanisque hominibus persuasi sunt, modo adsit sanus gustus, id est rectum iudicium, non prius perceptum praeiudicium, et sana omnique profanitate carens mens. Nam rectissime, teste Aristotele, vetustissimo versu dictum est: Id cuique suavissimum esse, quod ille cupit. Et sunt multi aut carnali quadam nausea, male erga sacras Literas, atque adeo authorem earum Deum ipsum affecti, aut stulta quadam opinione fascinati, quasi nihil omnino eruditum vel elegans sit, quod non sit vel ab oratoribus vel a poetis, vel denique a philosophis Graecis aut Latinis profectum. Plerunque enim mundo ac carni, ea quae de mundo terrenave sunt, sapiunt: caelestia vero sordent, nauseamque ac stomachum movent.

At haec lingua habet suam mirabilem harmoniam tum in singulis vocibus, tum et in vocum connexione. de qua aliquid apparet, cum in explicatione Grammatices, de vocalium ac literarum mutatione disserunt. Multa in ea sunt ὁμοιοτέλευτα , multa ὁμοιόπτωτα , multa paria paribus collata aut opposita: multae denique ac variae bellissimae et suavissimae figurae: de quibus etiam supra non pauca dicta sunt.

Ingratissimi profecto sunt mortalium, qui hanc linguam ceu barbaram insectantur, utpote quae omnis rei literariae primarius fons ac mater est, quod non solum Plinius testatur, qui Syris inventum literarum adscribit: et Herodotus ac alii, qui Cadmum (quod Hebraice orientalem significat) affirmant ex Oriente in Graeciam literas attulisse: sed etiam ipsa nomina literarum Graecarum et Hebraearum α, β, γ, δ , etc. quae propalam Hebraea sunt, et ab Hebraeis literis sumpta, quaeque Graecis quidem nihil prorsus significant: at in Hebraeo certam significationem et utilem admonitionem continent, ut Hieronymus ad Paulam Urbicam scribit: series quoque ac potentia literarum pene eadem est. Latinas porro literas a Graecis deductas esse, plerique omnes Scriptores uno ore animoque testantur. Quare qui literatus hanc linguam insectatur, quod forte aliquibus deliciis careat, quae in aliis reperiuntur: is perinde ingratus est, ac si quae puella matrem vituperaret suam, quod ea ob florem aetatis sit multo matre formosior.

Laudat Aristoteles Homericum stylum, quod res ipsas quasi ante oculos depingat: et Socrates disputat,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.