Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1154 --

391 nostro linguarum studio delectari: cum adeo nos cupidos esse cognoscendae eius voluntatis cernit, ut etiam exoticas linguas, atque adeo eam ipsam, qua primum ille sese nobis, suamque voluntatem proposuit ac declaravit, addiscere conemur.

Quid vero turpius magis ve nefarium doctori ac ministro Christi fuerit, quam nec ipsa quidem nomina Domini ac servatoris sui novisse, nec intelligere quid Iesus, quid Messias, quid Christus significent? Quae ille nomina ob hoc ipsum de voluntate caelestis patris assumpsit, ut nos inde ipsum ac verum eius munus officiumque, et nostrae salutis viam agnoscere amplectique discamus.

Sed ita profecto est, ad interitum mundus properat, severissimamque Dei iram sibi violenter extrema impietate ac ingratitudine accersit. Cum enim hisce postremis temporibus in horrendis tenebris, durissimaque servitute Antichristi miserandum in modum captivi detineremur, et tum in corpore; tum in fortunis, denique ante omnia in anima conscientiaque ipsa affligeremur: subito ingenti Dei misericordia ineffabilis lux caelestis veritatis nobis illuxit, quanta vix unquam ullis temporibus in Ecclesia Dei refulsit. Accessit huic ingenti muneri etiam corporalis libertas ab illo iugo longe durissimo: accesserunt omnes bonae ac liberales literae et artes: inter quas et praecipuarum linguarum noticia ac instauratio est, frustra contra frementibus Sophistis, Monachis, Sacrificis et Antichristo ipso cum omnibus suis satellitibus.

Verum nunc, proh dolor, contra adeo detestanda ingratitudo ac veluti nausea aut fastidium tantorum bonorum, passim in hominibus exoritur, ut et caelestem veritatem scientes ac volentes, aut negligamus, aut facile corrumpi sinamus, aut denique eam ipsimet tetris errorum tenebris, corruptelis ac depravationibus involvamus: et cum alias liberales artes, tum praesertim linguas, tanquam parum fructuosas aut lucrosas contemnamus, tantum ocium ac voluptates, vel certe solum ea quae pecuniarium commodum praestant, curantes ac respicientes, in iisque elaborantes ac sudantes.

Quid vero hinc aliud tandem expectandum est, nisi extrema inscitia ac obscuratio, tum verae religionis, tum et omnium bonarum artium ac rerum, atque adeo pristina, aut etiam aliqua longe tristior barbaries, et tenebrae. Nec tamen hoc solum, licet ingens ac multiplex malum certo inde expectandum est, sed etiam ira Dei et extremae aliquae poenae aut calamitates, ut nempe vel in Turcicam, vel etiam Moscoviticam servitutem tradamur: ubi ultimam ignorantiam Dei ac omnium bonarum artium, contaminationem omnium turpitudinum et scelerum, summam egestatem et plagas cum durissimo laborum onere perferre cogamur, et ut mancipia, aut etiam brutae pecudes pro paucis obolis venundemur.

Quis obsecro sanae mentis homo negare poterit, nos hac tristissima mercede pro talibus nostris factis et nefariis ausis longe dignissimos, esse qui ista plusquam divina bona, largissima caelestis patris manu in nos effusa, tam proterue impuro ore conspuamus, et adeo furenter pedibus conculcemus?

Haec iam de huius sacrosanctae linguae laudibus ac utilitatibus (quas nunc elapsa hora repetere odiosum esset) coram studiosa ac sincerae pietatis cupida iuventute commemorare volui, ut eam excitarem ad hoc pientissimum, maximeque Ecclesiae necessarium studium originalium linguarum, praesertim Hebraeae, et saluberrimorum fontium Israel: ex quibus qui vere biberit, non sitiet in aeternum, sed fiet in eo fons aquae salientis in regnum usque caelorum, ad gloriam viventis Dei, plurimarum salutem, et verae pietatis Ecclesiaeque incolumitatem. Ad quam felicitatem nos ille lautissimus et longe benignissimus convivator, qui ipsemet est verus caelestis panis, et verus vitae potus, clementer ob misericordiam et veritatem suam perducat: Amen.

ADHORTATIO AD STUDIUM SACRArum Literarum.

Non tam more, illo quidem honesto ac utili, scholarum, ut quisque initio novi authoris declamationem habeat, nunc ad dicendum adducor, quam extrema prorsus necessitate rei ipsius temporum ac hominum. Cum enim sacrarum Literarum textum exponere instituerim, easque nos filius Dei summa diligentia scrutari iusserit, et in tanta re plerique nimium frigeant ac stertant: quid obsecro magis a me fieri convenit et necessarium est, quam ad earum sedulam lectionem studiosam iuventutem excitare ac inflammare? Socrates solitus fuit dicere, se suum docendi munus pulchre absolvisse, ubi modo auditorum animos ad ardentem discendi cupiditatem impulisset perduxissetque: nec sane immerito. Nam volenti nihil est difficile. καὶ ἐαν ἔσῃ φιλομαθής, ἔσῃ καὶ πολυμαθής . Nec tamen ego hîc aliquam rem leviculam ago, aut hanc adhortationem tantum in praesens propono, corrogandi alliciendive auditores gratia: sed ut mihi sit in omnem posteritatem, atque adeo et in ipso extremo filii Dei iudicio, testis, quod in hac quoque parte, corruptelis ruinaeque religionis pro tenuitate virium, donorumque meorum obviam iverim. Non enim minimam, si non longe maximam calamitatem, vera pietas, ex ista ipsa Sacrorum voluminum neglectione accipiet.

Quare cum ego non tantum nulla ambitione aliove pravo affectu, hasce dicendi partes mihi nunc desumpserim, sed ipsissima necessitate ad eas pertractus sim: spero tum eruditissimos collegas ac magistros, tum et studiosam iuventutem eandem benevolentiam, ac in audiendo aequanimitatem, candorem, et denique etiam favorem mihi quoque praestituram, quam aliis eruditioribus praeceptoribus suis praestare solet. Quod ut faciat, amanter oro et obsecro.

Multae ergo sunt ac gravissimae causae, cur omnes homines, praesertim autem studiosa iuventus, sacras Literas crebro, ac pene sine intermissione, idque summa diligentia, legere debeat. Quarum omnium maxima merito est, et haberi debet, quod ipse vivus ac omnipotens Deus severissime praecepit, ut sacras Literas exactissime cognoscamus. Tanto enim rerum Domino, totiusque naturae creatori merito omnis creatura cernua, genusque flexo, parêre debet. Innumera vero huius mandati testimonia proferri possent: nos tamen pauca tantum aliquot recensebimus.

Nam quid aliud voluit Deus caelitus clamans, Hic est filius meus dilectus, hunc audite: quâm ut conscriptas

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.