Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1155 --

392 eius conciones sedulo amplecteremur, pernosceremus, et sequeremur. Neque enim profecto omnes homines, praesertim autem post illud tempus corporalis praesentiae filii nati, poterant eum coram audire. Audiri eum ergo, pater in scriptis, concionibus ac sermonibus suis voluit, quos post se fideliter conservari, quin et omnibus temporibus doceri ac explicari, immensa bonitate providentiaque curavit.

Eodem pertinet, quod et ipse filius toties nobis sermones ac doctrinam suam commendat: ut cum dicit, illos demum fore beatos, qui audiant et custodiant verbum Dei: cumque se cum talibus una et patrem familiarem et salutarem mansionem facturum benignissime pollicetur. Potissimum autem illis hoc tantum bonum pollicetur, qui eum coram non viderunt, sed solum audientes eius doctrinam credent. Ad quos nimirum potissimum scripto sacrarum Literarum caelestis doctrina sincere erat perferenda.

Ipse quoque Dominus Iesus clare omnes ablegat ad Mosen et Prophetas, et iubet eos, tanquam in quibus solis vera salutis via contineatur, summa diligentia pervestigari.

Eodem facit, referendumque est, quod Deus toties iubet in Deuteronomio non tantum reges ac sacerdotes in libro Legis diligenter meditari, eamque adeo acuere: sed et omne vulgus Israelitarum ubique et semper Scripturam verbi ante oculos habere, et filiis posterisque suis exponere.

Atque haec de mandato omnipotentis verique Dei, Scripturam summa diligentia legere, scrutari, meditarique die ac nocte, et sequi severissime praecipientis. Nunc quaedam et de utilitate eiusdem operae laborisque dicemus. Omnes enim omnia potissimum fructu utilitateque censemus, eaque quasi esca aut illecebra praecipue allicimur ad omnem conatum ac laborem.

Multas igitur ac praeclarissimas utilitates, usus aut maxime necessarios fructus Scripturae, eiusque lectionis spiritus Dei passim in Bibliis commemorat, quarum aliquas ordine exponemus, ut semper ob oculos esse, spectari et considerari possint.

Primum enim Rom. 15 et 1 Cor, 10 dicit, Scripturam in nostrum usum utilitatemque divinitus scriptam conservatamque esse, ne quis eam ita frigide somnolenterque, sicut veterum poemata, aut peregrinas exoletasque aliquas leges inspiciat, tanquam nihil prorsus ad sese attinentes aut facientes. Omnes enim iis magis afficiuntur, quae ad se proprie spectare, directave esse non ignorant. Quod nos eo in hac re magis facere debemus, quod scriptura non humano, sed divino plane arbitrio, voluntate ac ordinatione in nostrum usum commodumque constituta conservataque est, et hodierna adhuc die nobis proponitur ac exponitur. Perinde ergo eam audiamus, et quasi revereamur, ac si iam verus ac vivens Deus Scripturae verba ac sententias praesens caelitus ad nos loqueretur: quod et vere facit.

Deinde postquam affirmavit, propter nos ac in nostrum commodum Scripturam esse conscriptam, recenset ibi et alibi passim plures utilitates, quas inde percipiamus. Dicitigitur 2 Tim. 3, Scripturam esse utilem ad doctrinam, redargutionem, institutionem et correctionem. Doctrinam intelligit hic Apostolos, quod prius dixerat, reddere eruditum aut sapientem in Christo Iesu. Notat vero praecipue plenam expositionem omnium articulorum fidei: sicut vicissim Redargutionis nomine, omnes refutationes contrariorum errorum censentur.

Porro nomine Institutionis aut παιδείας (ut est in Graeco) indicatur institutio aut informatio vitae in piis ac Deo gratis moribus, communique vita formanda, quatenus ea Deum ac veram pietatem simul concernit. Correction denique emendationem eorundem morum, vitae et actionum denotat, cum quid in transuersum a pia Deoque grata norma (ut plerunque in hac hominum fragilitate fit) declinavit.

Prima ergo illa duo, nempe doctrina et redargutio, potissimûm in corde: haec posteriora in externo opere collocantur. Illa priora sunt magis theorica, haec posteriora practica: illa recta Deum, haec magis proximum respiciunt.

Hisce quatuor addit Paulus 1 Cor. 10, νουθεσίαν admonitionem, quae correctioni morum ac vitae convenit. In Epist. autem ad Romanos adiicit consolationem, efficientem patientiam ac spem: quae tum in vera doctrina, tum et in morum formatione continetur.

Possent plurima et utilissima de hisce quatuor sacrae Scripturae utilitatibus etiam a non copioso aut indiserto homine (cuiusmodi me esse facile agnosco et confiteor) commemorari: verum non fert temporis brevitas, loci auditorumque ratio, et rerum aliarum copia, ut diutius in hisce immorer. Illud tantum observetur, quod ibi Spiritus sanctus affirmat, Scripturam posse hominem plene erudire in Christo ad salutem, posse hominem Dei integre formare, et veluti exaedificare: et denique perfectum, ac ad omne prorsus bonum opus instructum aptumque reddere.

Quae in unum compendium et quasi fascem summarie redacta, laus aut utilitas Scripturae tanta est, quantam omnino humana aut etiam angelica mens concipere, sibique exoptare possit. Est ea sane dignissima, quae a nobis summo studio observetur, quo non tantum ad amorem sacrarum Literarum, earumque ardentissimum studium inflammemur: sed etiam refutemus et detestemur Pontificiorum. Schuveckfeldistarum, aliorumque fanaticorum, atque adeo etiam nostrorum Philosophotheologorum impias et perniciosas opiniones: quorum alii sacras Literas esse mancas ac obscuras, alii mortuam ac inefficacem literam, alii Philosophia illustrandam ac supplendam censent, negantque ex solis sacris Literis doctrinam de originali corruptione et libero arbitrio, aliisque Christianis capitibus vere solideque constitui posse.

Atque haec quidem nunc brevissime, strictim de utilitate amplissimisque sacrarum Literarum fructibus dicta sint.

De honesto nihil attinet dicere. Haec enim summa laudatissimaque honestas vere intelligentibus hominibus esse censetur, verum ac viventem Deum audire, eius doctrinam cognoscere, ac voluntatem summo ardore studioque consequi. Nec est quod perperam iudicantium Epicureis cogitationibus iuventus moveatur, qui quodvis genus studiorum magis admirantur, praeclariusque esse autumant, quam sacram Theologiam. Ea enim tanto est nobilior prae caeteris omnibus artibus, quanto nobilior

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.