Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1156 --

393 est creator, de quo ea sola disserit, quam creatura, de quibus aliae scientiae: et quanto res illustrior gloriosiorque est vita aeterna, ad quam sola haec scientia ducit, quam alia omnia commoda vitae huius, quae ex aliis artibus studiisque petuntur.

Verum hîc iactis veritatis fundamentis, etiam aliorum quorundam ineptae falsaeque obiectiones, aut saltem opiniones refutandae sunt. Nam primum quidam pseudophilosophi somniant, se veram Dei veri cognitionem ex consideratione creaturarum ingenii sui acumine percipere posse. Quos, praeter sacras Literas, ipsa perpetua omnium seculorum experientia refutat. Cum enim tot fuerint extra Ecclesiam barbari, Graeci ac Latini philosophi, et alioqui homines ingenio, solertia, diligentia ac eruditione praestantes: omnes tamen fuerunt idololatrae, omnes a caelesti veritate aberraverunt: non fuit qui saperet, non usque ad unum, ut Psalmus inquit.

Effuderunt quidem illi aliquando etiam tolerabiles sententias de uno Deo, eius iustitia ac providentia: sed quas ipsi a patribus acceperant, et in quibus nunquam constanter, praesertim in rebus adversis permanserunt, ut tantum veluti inanes umbras aut somnia opinionum in eorum animis volitasse aut aberrasse facile appareat.

Quod ergo illi ingeniosissimi et sobriissimi homines summa diligentia veritatem perpetuo inquirentes, qui vere vitiisque iocisque altius humanis exeruêre caput, consequi ac efficere non potuerunt, hoc scilicet sibi nunc philosophaster aliquis aut madidus rabula vel vitilitigator audacter desumat.

Verum instant illi contra manifestam experientiam (qua alioqui praecipue in suis dogmatibus fabricandis muniendisque niti volunt videri) testimonio Pauli, qui dicat Rom. 1, posse invisibilia Dei ex eius operibus perspici. Cuius testimonii facilis et perspicua explicatio est. Nam idem mox ibidem asserit, gentiles Philosophos per suas ratiocinationes evanuisse, et obtenebratum esse non intelligens cor eorum.

Convenit ergo prorsus haec Paulina disputatio cum illa Philosophorum sententia, quod quaedam sint sua natura nota aut apta, ut certa cognitione comprehendantur, quaedam vero nobis: ac fieri posse, ut in rebus sua natura perspicuissimis, nos veluti talpae aut vespertiliones in meridiana luce caecutiamus. Sic enim et Apostolus hoc ipso loco ipsa quidem obiecta, id est, opera Dei manifeste ac propalam authorem suum testantia praedicat, quod sunt admodum perspicua et cognoscibilia. Verum idem clamat, hominum non intelligens cor adeo ad ea caecutire, ut per eorum ratiocinationem plerunque in extremam idololatriam delabantur. Sic et Act. 14 et 17 disserit, Deum quidem clare et potenter de se testari, caelitus dantem pluvias et secundas tempestates, saturantemque nos variis suavissimis et salubribus terrae fructibus, et replentem corda nostra gaudio. Quin et adeo prope eum nobis esse docet, ut pene manibus palpari contrectarique possit, utpote in quo vivamus, simus, et moveamur. Nihilominus tamen miseros mortales eum ignorantes, in suas vias errorum ac peccatorum abiisse, dilapsos esse: verumque Deum etiam sapientissimis et eruditissimis illis Atheniensibus prorsus ignotum Deum fuisse.

Haec istis male philosophantibus respondisse nunc sufficiat, quando quidem de erroribus Philosophiae in rebus divinis, et quod solum verbum Dei veram eius cognitionem doceat, in oratione initio prioris Epist. ad Corinthios habitae, quae iam sub titulo De metis scientiarum edita est, abunde actum dictumque est. Nam recitare testimonia sacrarum Literarum, quae probant summam caecitatem hominis in rebus Sacris, non opinor nunc esse necesse, cum id alibi plene prolixeque contra nostri temporis luem pestemque Synergistarum saepius factum sit. Tantum ergo unum testimonium, non quidem ipsius Dei, quae isti non adeo magnifaciunt, recitabo: sed eius hominis, cuius solum nutum sibi oraculum esse statuunt. Ita ergo is inquit in quadam oratione de laude Hebraeae linguae: Nec iudiciis profanis ab hac sententia mentes pias abduci velim, si non sumus Epicurei, sed vere statuimus, aeternam mentem architectatricem rerum, et hanc in Ecclesia patefactam esse, in eductione populi Israelitici ex Aegypto, et deinde mortuis in vitam revocatis: et voluntatem illius aeternae mentis quaerendam esse non in Philosophia, aut in humanis iudiciis, sed in illis aeternis decretis, quae tot editis testimoniis proposita sunt, et quae filius resurrectione sua confirmavit: necesse est, nos decreta divina ex sermone Dei, quem Prophetae et Apostoli literis mandarunt, discere. Nec licet novas de Deo opiniones, et nova numina fingere, sicut finxerunt Ethnici, sicut Orpheus et Hesiodus: sed ex ipsius Dei sermone discendum est, qualis sit, quomodo agnosci, quibus officiis coli velit. Vere igitur Ecclesia est Grammatica interpres divini sermonis. Quod cum ita sit, perspicuum est, necessariam esse linguae Propheticae cognitionem, iis praesertim, qui (ut dixi) custodes sunt doctrinae caelestis, et quos alii indoctiores de locis obscuris consulunt. Haec ille de quaerendo Deo in suo libro oraculorum, quo sese patefecit, contra istorum θεομάχων gigantum furorem, qui sua industria, veluti coaceruatis montibus caelum irrito conatu scandere conantur.

Obstat et illud non parum, imo vero plurimum genuinae Theologiae, quod, proh dolor, etiam ii qui cupidi eius sunt, varia commendatione scriptorum, prolixisque commentationibus, aliisque Theologicis voluminibus adeo abducuntur a puro salutarique fonte Israel, ad limosas hominum lacunas, ut vix primis labris sacras Literas degustent, earumque sermo sit eis prorsus peregrinus ac ignotus.

Alium enim capit patrum veneranda vetustas, cuius sententiolas in concionibus et scriptis posse memoriter recitare, magna illis solidae eruditionis laus esse videtur. Nam putant vulgus hominum cogitare, eos quibus patres sint tam familiares, dudum aetatem sacras Literas ad unguem usque edidicisse, eoque absolutae cuiusdam eruditionis Theologos esse. Alium alicuius recentioris ostentata facundia garrulitasque trahit, alius movetur scriptoris celebritate. Et sunt in aliis locis regionibusque alii celebres, quos studiosi et concionatores putant sibi imitandos, exprimendos, et tantum non penitus ediscendos esse. Alium compendiosa quaedam dexteritas allicit, attrahunt alium bellae Metaphorae, similitudines, historiae, splendidae figurae et pomposus sermo, superba pronunciatione histrionicaque gesticulatione magno de corpore fluens. Cuiusmodi χρηστολογὶας καὶ εὐλογίας , Suesse und prechtige wort/ etiam Paulus seductoribus adscribit.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.