Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1158 --

395 proprie ac (ut ita dicam) immediate a Deo ad genus humanum dictae ac scriptae sunt. quae profecto ingens commendatio est. In omnibus scientiis praestantiorum authorum scripta merito libentius legimus. At quid hoc doctore seu authore praestantius, sapientius aut eruditius esse, excogitarîve omnino potest?

2 Deinde, certum indubitatumque est, sacras Literas omni prorsus errore ac impostura, omnique reprehensibili sententia carere: cum alioqui alia omnia scripta quorum cunque demum hominum, Rabinorum magistrorum vel praeceptorum aut crassis erroribus, aut saltem incommode dictis nullo modo careant: sed pleraque sunt illis contaminatissima et refertissima. Sequamur ergo potius sinceram Dei veritatem, quam hominum venenis infecta commenta.

3 Tertio, in Theologia totaque Christiana vita in eo plurimum situm est, ut sis de tuo dogmate, sententia, consilio, conatu aut opera certus, quod vera sit, Deoque placens. Nam et conscientia aliquid certi et indubitati habere vult: et quicquid non est ex fide, id iam peccatum, res Deo displicens, et homini extremam aeternamque perniciem afferens est. At hanc certitudinem et πληροϕορίαν fidei ex solis sacris Literis habere possumus, non ex ullo. alio libro aut scripto, ut ex quibus omnia alia sua testimonia fidemque ac certitudinem petere cognatur.

Ne vero quis minus meis verbis fidem habeat, omissis Patribus, qui in pluribus locis ac sententiis non tantum a nostris Doctoribus, sed et a Pontificiis reiiciuntur: unum tantum exemplum Scriptoris nostra aetate celeberrimi proferam. Edita sunt proximis annis Vuitebergae commentaria in priorem Timothei, quorum fini adiuncta est disputatio 85 propositionum tempore Interim scripta: in qua praeter alios errores ac impia loca, clare Pauli doctrina de iustitia et iustificatione ad inhaerentem ac infusam trahitur aut pervertitur, idque multo crassius et perniciosius, quam in ipso Interim.

4 Quarto, praeclare dicit vir Dei Lutherus piae memoriae, ex omnibus Conciliis et Patribus non posse Christianam religionem plene haberi constituive: at ex solis sacris Literis posse integre extrui. Abundêid praesens religionis et Ecclesiae instauratio declarat, ubi innumerae controversiae, quin et verae gravesque sententiae aut dogmata sint exposita, quae ex omnibus Conciliis, canonibus aut decretis et patribus explicari aut confirmari nullo modo queant. At ex solis sacris Literis plena eorum expositio, solidaque confirmatio haberi potest, et hactenus Dei beneficio luculenter in nostris Ecclesiis exhibita propositaque est. Sint nobis exempli loco haec capita, nempe vera ac genuina natura fidei, iustitiae et iustificationis, et sacerdotii ac regni Christi.

5 Quinto: Laudatur illud celebre dictum poetae, Nam licet allata gratus sit sapor in unda, Dulcius ex ipso fonte bibantur aquae. Cum igitur omnes verae bonaeque res ac sententiae, omnisque eorum certitudo, quaecunque continentur in aliis Theologicis scriptis, quorumcunque demum scriptorum, ex sacris Literis necessario desumptae sint: quis sanae mentis homo non malit ex ipsis primariis, puris salutaribusque fontibus viventis Dei haurire, quam ex limosis lacunis miserorum mortalium? Ergo hoc quoque nomine sacrae Literae omnibus aliis scriptis ac scriptoribus praeponendae, magisque colendae sunt.

6 Sexto: Alia scripta sunt aliis magis optimis rebus referta, et alia aliis magis ociosa verborum et sententiarum copia distenta. Multos reperias etiam ex ipsis S. Patribus, quorum cum plures paginas perlegeris, vix unam aliquam certam, firmam ac perspicuam sententiam inde concipere animo possis. Plurima quidem ibi folia ac flores, paucissimos autem salutares fructus reperias: cuiusmodi infrugiferas segetes praepingues agri humidis tempestatibus proferre solent, ut multum quidem insit straminis, minimum autem puri tritici.

At solae sacrae Literae plures habentres, ac veras salutaresque sententias, quam verba. Quam primûm ergo tantum aperis, et intueris eas, mox reperis aliquam eximiam praeceptionem, quae te vel in veritate instruat, vel errores refutet, vel mores tuos formet, vel denique consoletur: in qua certo ac constanter pieque acquiescere possis. Quod ergo in Chrysostomi aut Origenis totius diei lectione habere nequeas, id uno momento ex sacris certo utiliterque accipies. De quare Chrysost. sententiam sup. in ca. de Laconismo adscripsi.

Longam et eruditam disputationem requireret, quod dixi, plures esse sententias aut res, quam verba in sacris Literis, ut vere sunt. Quod forte alicui minus recta ratione secum expendenti, absurdum videri queat. Nam saepe brevissima linea plura dogmata aut sensus suppeditat. Atque adeo una vocula recte expensa, non raro tibi maximam optimarum rerum copiam depromit: quod in declamatione de Hebraea lingua prolixius ostendi. Verum dicetur de hac re aliquid etiam postea. nam pro necessitate aut magnitudine rei impossibile est nobis nunc disserere.

7 Septimo: Celebratur illud Thucydidis ab eruditis hominibus, qui dicit de sua historia, non eam esse certamen quoddam subitum praesentis gloriae, voluptatis aut victoriae gratia compositum: sed esse thesaurum quendam ad omnes consultationes, necessariumque usum occurrentium difficultatum omnibus temporibus propositum.

Vere id dici profecto posset, omnia Patrum scripta non solum sterilia, sed etiam adeo ad suae aetatis homines, tempora ac negocia restricta et coarctata, ut non ita valde nobis conveniant, nec adeo ingentem usum inde percipere queamus. At sacrae Literae ita sunt omnibus hominibus, temporibus ac controversiis seu dubiis appositae, et plane divina quadam sapientia et providentia attemperatae, adeoque commode ad omnia dubia respondent, ac si iam divinitus nobis de praesentibus negociis ac difficultatibus dicerentur, aut proferrentur. Quare non immerito dicit Paulus et Petrus, non tam propter veteres, quam propter nos eas esse scriptas: Rom. 15, 1 Petri 1.

8 Octavo: Illud quoque eximium est, quod solae sacrae Literae sibimet constent, unam certam sententiam de una re perpetuo affirment aut negent: est summa earum, nae nae, et non non: sicut ipsemet earum Dominus et author veros doctores et doctrinam esse gravissime praecipit. At scriptores etiam illi veteres adeo sibimet parum constant in multis doctrinae capitibus, ut non solum, si diversos eorum libros

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.