Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1159 --

396 conferas, reperias eos modo affirmare, modo negare: sed saepe etiam in una eademque pagina, atque adeo paucis versibus. Quare crebro admodum fit, ut quod tibi una manu dederint, ac de quo tum iam quasi certus gaudensque, quod tam bonam sententiam doctrinamve repereris, abire volebas, id illi mox non sine tuo dolore ac damno altera auferant: sicut in istis Locis comm. Originalis corruptionis descriptio capiti de Libero arbitrio contradicit, ac quasi ex diametro repugnat. Quae scriptorum incommoditas, contrariaque sacrarum Literarum utilitas, merito nos ab illis ad hasce tanto accuratius frequentiusque legen das allicere et pertra here deberent.

9 Nono: Omnia alia scripta quantum vis eruditorum et piorum virorum cum quadam solicitudine ac trepidatione, et (ut solet dici) cum iudicio legere cogimur, aut certe hac tantum ratione legere deberemus. Semper enim profecto ibi metuendum est, ne alicubi, ubi minime putabamus, error aliquis veluti anguis in herba latitet, qui nos securos, et nil tale timentes, subito invadat, et veluti venenato quodam morsu lethaliter sauciet inficiatque. At sacras Literas ubique tuto ac sine omni metu aut trepidatione (modo in timore ac invocatione Dei) legere possumus, scientes nullos esse ibi serpentes aut lupos, nulla aconita aut venena latêre, quae nos saucient, aut quoquo modo laedant. Haec animi tranquillitas, et haec omnis periculi absentia merito in tantis rebus tantoque labore ac conatu plurimi profecto facienda esset.

10 Decimo Audivimus supra Literas sacras praedicari a Spiritu sancto etiam eo nomine, quod sint idoneae ad redarguendum. Sane illae hoc nomine quoque longissime omnes patres antecellunt, multoque sunt illis utiliores, idque propter plurimas causas: de quarum duabus supra dictum est, quod videlicet et omnis certitudo in eis sita sit, et quod ita apposite ad omnium temporum controversias respondeant. Illud enim iam solum consideretur, quod (ut alia taceam) solae eam authoritatem in Ecclesia Dei obtinuerunt, ut earum testimonium nefas sit reiicere, aut quoquo modo cavillari. At scriptores omnes et licet reiicere, et necessariô saepe, ac in multis reiiciendi sunt, reiiciunturque tum a nobis, tum et ab adversariis.

11 Undecimo: Illa etiam longe gravissima causa est, cur potius sacras Literas diligenter legere, evolvere ac scrutari debeamus, quam hominum scripta: quia peripsas Deus magis est efficax. Verissime hîc dicit illud tritum, Duo cum idem dicant aut faciunt, non idem est. De solo verbo Dei aut sacris Literis dicitur, quod sint gladius acutissimus, et penetrans usque ad ipsas medullas. De ipso Dei verbo est proprie illa amplissima Dei promissio in Esaia, quôd ad eum potissimum velit respicere, eique suum spiritum largiri, qui ad sermones eius contremiscit. Solus ille vult in sua domo audiri, solus ille vult esse verus pater, praeceptor ac magister. Quare cum contra neglecto verbo Dei, hominum scripta lectitamus, magis Prosopolepsia, et humano, aut etiam interdum maligno quodam spiritu replemur, quam vero viventis Dei. Quod clare in multis ipsa experientia hodierna die cernitur, quibus frustra contrarium verbum Dei contra hominum placita proponis. Quid quantumque maximorum malorum talis doctrina ac hominum admiratio tempore Corinthiorum pepererit, abunde ex priori Epistola ad Corinthios cognovimus. qualis pestis hoc quoque tempore grassatur ultra omnem modum.

Huic vero loco vicinum valde est, quod Christus de sacris Literis dixit, Spiritum S. suggesturum nobis omnia, quae ille docuerit: quodque ipsemet Dominus aperuerit Apostolis oculos intellectus, ut intelligerent omnia ea, quae in sacris Literis scripta sunt, non quae in Rabinis aut aliis scriptoribus. Idem nimirum et hoc tempore facit. Quare qui vere caelesti lumine vult illuminari, et a Sancto Dei spiritu in omnem veritatem deduci: ille sacras Literas scrutetur, in eisque summa cum voluptate die ac nocte meditetur. Ad hasce enim, non ad hominum commenta sese verus Deus una cum suo S. Spiritu alligavit.

Sed desinam longum et forte etiam odiosum catalogum rationum contexere de causis, cur potius frequentiusque sacrae Literae, quam aliqua humana scripta legenda sint. Illud nunc tantum addamus, plerosque homines longissime in eo a veritate aberrare, quod putant sacras Literas haud difficulter ita exhauriri posse, ut quicquid in eis boni contineatur, id totum integre in aliud volumen tanquam in novum vas transferatur. Quare non dubitant ita plerorumque eruditorum methodicis scriptis omnia esse comprehensa, ut si modo illa diligenter lectitaverint, nihil prorsus necesse habeant porro accuratius sacras Literas scrutari, aut examinare, ut in quibus nihil plane eximii reperturi sint, praeter ea quae ex suis illis compendiolis aut summulis veluti libro EX QUO cognoverint.

Verum contra scire, ac certo statuere deberemus, sacras Literas inexhaustum quendam divinae sapientiae mysteriorumque thesaurum continere. quod abunde ipsemet Dominus ostendit, affirmans: caelum et terram prius et potius corruiturum, quam unum apicem aut iota in sacris Literis non implendum. Qua sententia abunde indicat, in singulis earum sententiis, atque adeo verbis amplissimas opes contineri. Inculcaverunt idem veteres Iudaei, qui dictitarunt nullam esse literam in sacris Bibliis, ex quibus non maximi montes dependeant.

Ne vero cui videar tantum paradoxa quaedam affirmare, ostendam reipsa id ita sese habere. Editum est hisce annis a meis charissimis collegis σύνταγμα , aut corpus doctrinae Christianae, tum ex solo veteri Testamento, tum ex solis Evangelistis, tum etiam seorsim ex Epistolis. In quorum alterutro multo amplior et locupletior thesaurus maximarum quaestionum ac rerum ex tam parva sacrarum Literarum parte depromptus est, quam alii antea, qui exhausisse penitus sacras Literas videbantur, tum ex Bibliis, tum ex omnibus patribus ac scriptoribus deprompserant.

Quod si id in summo brevitatis studio factum est, quid obsecro non fieret, si omni studio plenior quaedam copia rerum et operis prolixitas, idque ex toto sacrarum Literarum volumine, summo affectatoque studio conquireretur? Ex parvae ergo sacrarum Literarum partis opulentia evoluta, quantum sit totius operis copiaecornu, aestimare cuique facilimum fuerit.

Testatur hoc idem praedives κέρας ἀμαλθίας in sacris Literis haec praesens verae religionis instauratio, in qua innumera et longe praeclarissima divinae opulentiae κειμήλια sunt deprompta ex ea caelesti gaza, quae omnis antiquitas intacta, aut etiam non visa reliquerat.

Demonstrant idem evidenter omnium piorum simul et eruditorum huius temporis scripta, quorum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.