Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1160 --

397 alius alio loco excusso ac exposito, et veluti arca reserata magnam optimarum rerum copiam depromsit, aut certe plurimum lucis certitudinisque alicui controverso articulo aut quaestioni intulit.

Quis autem vel inter mediocres tam infelix commentator nunc est, qui cum post alios etiam praestantissimos viros, aliquam sacrarum Literarum partem exponat, non aliquid eximium, et quasi novum a prioribus non observatum proferat? Non dico de novis fidei articulis, ne quis me calumnietur, sed de utilibus sententiis, et rerum utilium clarioribus ac uberioribus expositionibus.

Longissime ergo falluntur, qui putant sacras Literas adeo inopem quandam rerum ac sententiarum librum esse, ut nulla prorsus difficultate exhauriri, et in aliud scriptum omnia transfundi queant: cum vere sit thesaurus inexhaustus, habens in singulis suis partibus immensam opulentiam, nunquam, donec hic mundus stat, plene exhauriendum aut pervestigandum.

Nec tamen caret Scriptura methodo aut ordine, cum in toto opere, tum et in singulis libris, singulis materiis aut capitibus, vel denique etiam sententiis. Nam ut de aliis eius methodis vitandae prolixitatis gratia nunc non dicam, praesertim cum id alii magna cum laude fecerint. Epistola profecto ad Romanos et Galatas aptissima praecipuarum rerum compendia sunt, de quarum laude alii saepe dixerunt.

Cogitetur et illa methodus, aut ordo, quod plerunque optima serie, ac plane ea, qua res ipsae cohaerent, in Sacro volumine de eis disseritur. Exemplo nobis sit conversio, eiusque partes, contritio, fides, iustificatio, regeneratio, et nova obedientia. Ibi Scriptura clare primum concionatur, Legem peccata indicantem, et iram poenasque Dei patefacientem, atque contritionem excitantem.

Secundo loco, Evangelium offerens promissionem, et excitans fidem. Tertio dicit, nos fide iustificari. Quarto loco dicit, nos obsignari arrabone Spiritus, eoque renovari. Denique nos sic factos arbores bonas, acceptoque talento debere bonos fructus proferre, Domino negociari: et cum ad bona opera conditi simus, in eis versari et ambulare, uti filios lucis deceat.

At scriptores alii, Deus bone, quam haec omnia miserabiliter invertunt et pervertunt. Alius vult prius Evangelium quam Legem concionari, alius totam renovationem iustificationi praeponit: alius etiam ipsa bona opera aut praeponit aut immiscet iustificationi: plerique certe bona opera cum ipsa renovatione, aut Spiritus sancti donatione confundunt. Quo modo non solum parum apte docent, sed etiam prorsus impia docent, confundentes praecipua Christianae doctrinae capita, quae summa cura ὀρθοτομεῖν oportuit.

Impie ergo prorsus sentiunt, qui somniant, sacras Literas confusum quoddam chaos esse, damnantes hac blasphema opinione Spiritum sanctum, tanquam is non optimus, sed potius pessimus docendi magister sit: et non tam in omnem veritatem, quam in omnem errorem miseros mortales inducat.

Haec iam volui dicere de longe gravissimis causis, cur sacrae Literae potissimum prae omnibus aliis libris sint summa diligentia perscrutandae ac pervestigandae. Quibus si libet et illam addite, quod divinae literae diligenter accurateque lectitatae, etiamsi non omnia statim a te intelligantur: tamen postea in omni difficultate aut occurrente necessitate, sive ad te ipsum erudiendum, confirmandum, aut consolandum, sive ad protelandos veritatis hostes, atque adeo ipsum satanam subinde prompta remedia ac arma suppeditant, suggerente simul ac illustrante ea tibi spiritu Dei.

Saepe accidit piae menti, ut in aliquo labore aut molestia ea dicta, ad rem ipsam praesentem facientia illi succurrant, quae alio qui longo tempore non cogitaveras, et quasi prorsus oblitus fueras, quibus se suaviter spiritus Domini consolatur, confirmat, fovet ac corroborat.

Si cum adversario veritatis, atque adeo et ipso satana confligendum est, quid ibi faciat non bene versatus in sacris Literis, nempe quam primum ei turbatur idea doctrinae, et Doctoris sui autoritas reiicitur, et insuper Scriptura etiam perperam contra citatur: mox inops omnis consilii et auxilii, nescit quo sese convertat.

At bene in Sacro volumine versatus, eiusque sermoni assuefactus, tum pernovit fontes aut sedes controversiarum, tum plura loca, quibus veritas confirmari, errorque retundi possit, meminit: quibus recte inter sese collatis, facile adversarium ancipiti gladio spiritus lethaliter sauciat. Tum denique est gnarus sermonis ac phraseos oraculorum Dei, sciensque probe scopum praesentis sacrarum Literarum scripti: tenens etiam praecedentia ac consequentia, eaque accurate cum praesenti sententia, de qua agitur, conferens, perfacile adversarium conficit ac iugulat.

Summa, dici non potest quanto sit instructior magisque armatus in omnem necessitatem eventumque, is qui in ipsis Sacris codicibus diligentissime est versatus, quam qui tantum ex humanis rivulis suam Theologiam hausit.

Vos ergo studiosi piique iuvenes, scrutamini Scripturas, custodite sermones viventis Dei, meditamini in lege Dei die ac nocte: ac sicut ille de Graecorum humanis aut etiam fabulosis scriptis inquit, nos de hoc multo meliore opere dicamus, vos exemplaria sacra nocturna versate manu, versate diurna: eaque vobis ita trita, nota ac familiaria efficite, ut semper vobis in promptu esse possit, quo cunque inde dicto indigueritis.

Deploranda profecto ac etiam detestanda est nostrae naturae pravitas, quod plerunque nescio quomodo magis afficiamur capiamurque hominum scriptis, quam ipsius Spiritus sancti: imo etiam quod, proh dolor, nescio quo distorto iudicio a sacris Literis prorsus abhorreamus, easque si quando attingimus, quasi cum quadam nausea fastidioque legamus.

At pii iuvenes istam nefariam veteris Adami malitiam cohibere ac reprimere debent, ne in eorum corpore regnet: siquidem plane eiicere eam ac extinguere non possunt.

Illud ergo quod Quintilianus de eloquentia Ciceroneque dicit, eum debere scire se aliquid profecisse, cui Ciceronis lectio est valde iucunda: nos rectissime de sacris Literis veraque pietate pronunciabimus, eos nimirum multum profecisse, quibus sacrae Literae supra mel et favum dulciores gratioresque esse videntur.

Celebre praeceptum studendi est, Non multa, sed multum esse legendum. Quod rectissime studioso Theologiae proponi potest, ut non multos authores, sed primum ac potissimum ipsum sacrosanctum thesaurum divinorum oraculorum, et paucos alios multum seduloque legat, in eisque die ac nocte meditetur,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.