Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 796 --

33 huius scientiae, dum prima initia, causae, media ac fines aptissime inter sese consonant. Nam errores aut deliria hominum sunt foedum quoddam chaos, quod vel non facile potest in aliquam tolerabilem formam redigi: vel si redigatur, propalam monstrositate et concinnitate sua falsitatem testatur ac velut in Chimera, non respondent vel media vel ultima etiam primis.

IV. Quarto, haec multiplex spiritualis harmonia aut concentus pariet omnibus bonis ac piis ingeniis multo maiorem voluptatem, si modo eam diligenter observent et expendant: quam ista corporea, quae fugaci voluptate aures demulcet. Gaudebunt enim pii, hanc omnium scientiarum architectonicam aut rectricem, non minus quam alias scientias, certo decentique ordine constare. Cernent et ipsum rerum omnium creatorem Dominum, hic quoque sicut ubique, non confusionis, sed ordinis autorem effectoremque esse, qui omnia in numero, pondere ac mensura fecit, et ἀεὶ γεωμετρεῖ , ut Plato inquit.

V. Denique tanto magis fugient sanae mentes fanaticorum dogmatum confusiones, quorum monstro sum corpus sibimet undique contradicens, aut certe non constans, ut illud Horatianum est, ultro autorem suum, illum omnium confusionum patrem satanam confitebitur ac contestabitur.

Expositis usibus huius tabellae, iam ad declarationem ipsius progrediamur: quae non adeo erit difficilis, modo lector mediocrem attentionem adhibeat, et hanc explicationem cum ipsis delineationibus accurate conserat, et quo singula pertineant observet.

¶ Tres sunt praecipuae methodi, aut ordinatae compendiariaeque viae, per quas artes traduntur: Synthesis, analysis, et Definitiva.

Ideologiae per Synthesin commodissime traditur: sint et Grammatica, Dialectica, Geometria. Tametsi et per alias tradi queat, sicut nos eam in omnibus tribus ordinibus in hac tabella delineavimus. Posui vero syntheticam, tanquam huic materiae maxime propriam, primo loco: secundo Analyticam: tertio Definitivam.

Prima Tabella progreditur, uti communis scriptio aut lectio, dextrorsum: Secunda retro, aut sinistrorsum, ut Hebraea scriptio ac lectio: Postrema, a superiori deorsum sum tendit. Sed iam singulas methodos ac delineationes ordine exponamus.

DE PRIMA AUT SYNTHETICA METHODO.

Est vero Synthesis, ea methodus aut ordo, quae incipit a primis et simplicissimis elementis, principiis aut causis: eaque componendo eo usque progreditur, donec tandem totum corpus extruat, et ad certum finem, metamve desideratam perveniat. ut Grammatica ab elementis literarum incipiens, componendo illa primum efficis syllabas, ex illis deinde voces, inde tertio sententias, ex quibus quarto integras disputationes: ac postremo inde conficit plena volumina, opera, actiones, processus, ac similia, quibus totares proposita perfecte exponatur.

Sic igitur et Theologiae simplicissimum elementum est, primum ipse Deus, unus et trinus: qui est omnium principium, prima causa aut motor, ut in Tabella delineavimus, is est unica causa aut fons omnis boni. Deinde is creat mundum et rationales creaturas, angelos, et homines: quod est secundum Theologiae elementum Nam ex horum duorum elementorum, Creatoris scilicet et Creaturae compositione, commercio aut combinatione, totum Theologiae corpus constituitur. Atque hoc est, illud primum pulcherrimumque Dei aut naturae regnum, ubi Deus, ordo et omne bonum sine omni malo regnabat aut vigebat.

Postea iustus Deus illis indit et proponit iustam legem obedientiae: quae est quasi secunda compositio aut combinatio creatoris et creaturae. Etsi autem hoc quoque in ipsa creatione factum est, tamen separatim est expendendum.

Tertio angelorum pars ruit inobedientiae erga Deum, et fiunt satanae (unde sons omnis mali in rerum natura extitit) eorumque impulsu ac suo libero arbitrio etiam homo labitur contra Deum, legem eius violans. Et contra iustus Deus eum morti ac inferis addicit: quae est tertia compositio Dei et hominis. Atque hinc exoritur aliud regnum quasi destructo priore, quod est regnum serpentis, satanae, peccati aut irae Dei.

Quarto, hinc et in hoc secundo horrendoque regno nova compositio existit, quod ex lapsu hominis, eius corruptio, varia peccata, servitus satanae, et tetra confusio hominu, eius actionum et rerum ipsarum in quibus versatur, provenit. Et contra, ex iustitia et lege Dei violata, oritur eius ira, variae poenae et calamitates temporariae et aeternae: quae duplicia mala culpae ac poenae, quasi correlativa, sibi invicem obviam eunt, et veluti consociantur, seu sunt illae tristissimae merces, quae inter Deum et homines commutantur.

Quinta coniunctio est, quod iustus Deus nihilominus urget hominem sua lege, et flagitat obedientiam ac poenas, tum nostrae conscientiae chirographo, seu lege naturae, tum lege vocali et scripta in nova patefactione: tum denique concione mirabilium prodigiorum ac calamitatum, quibus hominem flagellat, eum debiti ac irae suae admonens. Qua severa Dei exactione, minis et legis concione pars hominum induratur, et sicut satan Deum contemnit: pars convicta, iustam damnationem agnoscens ac deplorans, veluti in inferno confracta et contrita, obrutaque moerore ac desperatione iacet.

Sexta compositio, Deus diligens mundum, donat ei suum filium, ut destructo regno ac capite serpentis, suum illud labefactatum rursus instauret. Et ille vicissim nomine humani generis offert ac sacrificat se patri mediatorem et satisfactorem pronobis, humiliat se, fit homo: et denique obediendo ac patiendo, Deo, eiusque iustitiae ac violatae legi pro homine abundantissime satisfacit, et legem largissime implet, peccatum expiat, Deum humano generi placat, eique cum alia ingentia bona, tum et vitam aeternam impetrat. Atque hoc fit primum initio mundi tantum promissione et efficaciae Mediatoris imputatione applicationeque. Nam hac ratione agnus mox ab initio est mactatus. Postea autem fit etiam reali Meschiae exhibitione.

Septima compositio est, quod Deus haec tanta beneficia, praesertim autem satisfactionem aut obedientiam Filii sui, quae est iustitia nostra imputativa generi humano per Evangelium et Sacramenta annunciat et offert, idque contriti fide accipiunt.

Ex qua collatione sequuntur porro hae primorum elementorum, Dei et credentis hominis compositiones: iustificatio: seu iustitiae, obedientiae, aut satisfactionis Christi imputatio: donatio Spiritus sancti, renovatio, invocatio, et alii fructus ac opera Spiritus, crux, resuscitatio et iudicium humani generis, piorum glorificatio, et gloria Dei. qui ultimi fines Theologiae sunt; ad quos illa hoc

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.