Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1167 --

404 passione testor, me nihil unquam falsi scripsisse aut dixisse: sed, Testor quod hic IESUS sit unicus servator mundi, et quod solus hic liber sacrarum Literarum veram et immotam Dei religionem, sine omni errore ac mendacio, contineat. Sic igitur sacrae Literae, non hominum commenta, sunt sacramentis, miraculis et martyrum sanguine obsignata ac confirmata. Non loquimur autem de miraculis postremorum temporum, quae (teste Paulo) sunt efficax illusio et impostura satanae et Antichristi: 2 Thessasalonicens. secundo.

9 Norma iudicii quiddam publicum et a summa autoritate confirmatum esse debet: sed talis est sola Scriptura. nam patrum scripta sunt singulorum hominum privatae cogitationes, et non a summo Rege regum et Domino dominantium comprobatae.

10 Deus hoc consilio proposuit sacras Literas Ecclesiae, ut essent norma iudicii, sicut supra in eius mandato exposuimus. At patres nequaquam hoc fine scripserunt (quod ex ipsorum dictis probabimus:) sed tantum, ut potissimum sui temporis hominibus et controversiis servirent. Videndum vero sedulo est, in quem usum unum quodque paratum ac ordinatum sit, ut sic etiam eo utamur.

11 Omnes patres professi sunt, se sua ex sacris Literis hausisse: et inde, ut ex fonte et unica regula veritatis, omnia sua probare sunt conati. Quae ergo est ista impudentia, invertere rerum naturam, et ex remensurata mensuram iudicare, et fonti rivum tanquam meliorem aquam continentem praeferre?

12 Papae plerique fuerunt aut indoctissimi, et certe sacrarum Literarum rudes: aut vero quae sua sunt, non quae Christi et Ecclesiae, quaerentes, quod crassissimis exemplis nimium clare testatum fecerunt. Quid ergo illi boni Ecclesiam Dei docuissent? Cur igitur illorum nugamenta et pleonectica decreta pro immota veritate nunc haberentur?

13 Patres, Papa, et etiam multa Concilia tantum de sui temporis causis ac controversiis egerunt, eoque nobis ac nostris controversiis minus conveniunt. At Scriptura habet generales normas, et ita est mirabiliter divinitusque temperata, ut omnibus temporibus ac controversiis sit perinde accommodata.

14 Ipsimet patres, ac praesertim saniores et vetustiores, nos a suis et aliorum scriptis ad solas sacras Literas, praecipue ubi de iudicio ac certitudine gravissimorum negociorum agitur, ablegant. In cuius rei testimonium quaedam eorum dicta brevissime adiiciemus.

Irenaeus adversus Valentini et similium scripta lib. 2, cap. 56, Scripturis divinis niti certa et indubitata veritas est, in firma et valida petra est domum suam aedificare: hac vero derelicta, aliis niti quibusdam doctrinis, incertum effusae arenae (unde facilis eversio) est ruinam statuere. Idem inquit: Beatus qui seminat super omnem aquam, ubi bos et asinus calcat: hoc est, qui seminat super populos duntaxat sequentes Testamenti utriusque doctrinam, non supervacaneas humanarum traditionum fabulas.

Hieronymus super Matth. cap. 32, Quod de Scripturis non habet authoritatem, eadem facilitate contemnitur, qua probatur.

Idem 24. quae. 1. Can. Non adferamus. Non adferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod volumus, pro arbitrio nostro, dicentes: Hoc grave est, hoc leve est. Sed adferamus divinam stateram de Scripturis sacris, tanquam de thesauris Dominicis.

Cyprianus sermone de Baptismo Christi: Hoc natura, hoc ratio, hoc (Domine) verbi tui clamat authoritas, hoc ex ore tuo audivimus: hîc invenit consummationem omnis religio. Primum est hoc mandatum, et ultimum: hoc in libro Vitae scriptum, indeficientem et hominibus et angelis exhibet lectionem. legat hîc vivum verbum, et in mandato meditetur Christiana religio, et inveniet ex hac Scriptura omnium doctrinarum regulas promanasse, et hinc nasci et huc reverti quicquid Ecclesiastica continet disciplina, etc.

Augustinus ad Vincentium: Negare non possum, nec debeo, sicut in ipsis maioribus, ita multa esse in tam multis Opusculis meis, quae possunt iusto iudicio et nulla temeritate culpari. Idem ad Vincentium Donatistam: Noli, frater, contra divina, tam multa, tam clara, tam indubitata testimonia colligere velle calumnias, ex episcoporum scriptis, sive nostrorum, sive Hilarii. Primo, quia hoc genus literarum ab autoritate Canonis distinguendum est. Non enim sic leguntur, tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter senserint quam veritas postulat, etc. Talia innumera dicta sunt in patribus, quod sola Scriptura sit certa norma veritatis.

15 Quis verô ex omnibus patribus, usque pene ad nostra tempora, diligenter totam Scripturam interpretatus est? Loquor de ipso textu, de sermone et toto scripti corpore: non de qualibuscunque sermonibus, Homiliis aut Declamationibus, quas occasione alicuius vocis, aut etiam sententiolae, in textu existentis, ad populum habuerunt aut conscripserunt. Quomodo ergo ex ipsis peti potest vera ac solida explicatio obscurorum locorum, et totius corporis Scripturae, secundum quam dubia ac controversiae diiudicentur? Hieronymi certe explicatio nimis brevis ac perfunctoria est.

16 Patres plerique omnes fuerunt destituti linguarum cognitione. Non fuerunt certe coniunctim omnium trium, quae maxime necessariae sunt, periti. Quomodo igitur potuerunt ipsum textum aut corpus sacrarum Literarum sine linguis perspicue exponere? Huc adde, quod partim assuefacti in scholis ad suas Rhetoricas, tumidas et improprias declamationes, expertesque propriissimi ac simplicissimi styli aut sermonis: partim etiam, quia conciones et copiosus vehemensque sermo sunt magis plebi necessariae, quâm illae pressae, tenues, scrupulosae, et (ut videntur) ieiunae, aridaeque considerationes textus, et illae Dialecticae Grammaticaeque argutiae, quae in exponendo genuino totius alicuius scripti ac eius sermonis sensu necessario adhibentur. Quare in illo copioso dicendi genere sunt immorati. Alterum vero illud proprium et aptum, ac (ut iam ita dicamus) textuale genus explicandi Scripturas, plane neglexerunt.

17 Imo illud negari non potest, plerosque tantum allegorias consectatos esse: ac in eis excogitandis, fingendis, pingendis ac decantandis praecipuam operam sumpsisse. Atque hoc vel inprimis fecit Origenes,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.