Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1171 --

408 ultimam nostrae credulitatis resolutionem in Ecclesiam faciendam, non quidem quod sit maioris authoritatis quam Scriptura, sed quia habet Spiritus promissionem.

29 Pergunt adversarii veritatis obiicere contra authoritatem verbi Dei: Omnes haeretici citant Scripturas, et inde (ut ipsi blasphemant) omnes haereses oriuntur. Quare non adeo magnifice est de sacris Literis sentiendum, autinde tantum iudicium ac norma veritatis petenda. Respondemus contra: Petrus dicit esse lucernam pedibus propositam, et e tenebris educentem, sicut et Daniel testatur, et Paulus dicit eam valere ad docendam veritatem, et refutandas haereses. Dominus quoque Iesus contra istam blasphemam Papistarum calumniam dicit, Scripturam esse fontem veritatis. Contra vero affirmat, inscitiam Scripturae esse originem erroris, cum ad Pharisaeos inquit: Erratis, nescientes Scripturas. Et in veteri Testamento toties inculcatur: Populus meus perit sine scientia.

30 Praeclare D. Augustinus contra istam Papistarum blasphemiam scribit, super Epistol. Ioh. Tract. 2, cum inquit: Contra insidiosos errores Deus voluit ponere firmamentum in Scripturis, contra quas nullus audet loqui, qui quoquo modo se vult videri Christianum.

Quae beatissimi patris sententia observanda est, tum ut usum authoritatemque Scripturae agnoscas, quod nempe sit firmamentum contra errores, non origo errorum aut haeresium, ut isti blasphemant: tum etiam ut videas, quam prorsus non sint Christiani, qui tam foeda de sacris Literis coram toto mundo suo impuro mendacique ore blaterare audent.

Caeterûm quod ad istorum blasphemiam attinet, illud multo verius, imo et verissimum est, omnes haereses tantum spirituali gladio verbi Dei iugulatas esse. Ut enim illi seductores maxime aliquando quid speciosum alicunde e Scriptura arripiant, quo imperitis imponere conentur: tamen mox ubi seria collatione et scrutatione Scripturarum urgentur, clare et evidenter refutantur.

Scrutemur igitur et nos Scripturam iuxta Christi mandatum, et Thessalonicensium Iudaeorum exemplum: et verum Messiam aeternamque lucem in eis reperiemus. Illarum sensu intelligentiaque Dominus suos Apostolos, universi mundi errores ac furores expugnaturos armavit: Luc. ulti. Contra autem satan ignorantia Scripturarum sua mancipia in errore detinet, dicente Domino: Erratis, nescientes Scripturas.

Ex his igitur argumentis ac testimoniis liquido apparet, solam sacram Scripturam, aut vocem unici boni pastoris Christi Iesu audiendam, sequendamque esse, cum in omni alio iudicio ac controversia Ecclesiae Religionisque, tum vero praesertim in synodis: siquidem Christianae vere esse ac dici debent.

31 Sed detestanda plane est audacia, quod ista nova portenta in Ecclesiam inducere audent, ut asserant, Non debere unicam veritatis ac iudicii normam in synodis ac causis Religionis esse solas sacras Literas, sed suos etiam Thomistas, Scotistas et Sorbonistas: cum non tantûm veteres, sed etiam recentiores scriptores in synodo solam sacrarum Literarum normam dominari voluerint. Nam Nicolaus Cusanus Cardinalis clare testatur, synodos solitas esse controversias secundum sacras Literas iudicare ac determinare.

Panormitanus quoque super de electio. cap. Solit. pronunciat, adeo solam Scripturam in synodo regnare debere, ut vel minimo laico Scripturam pro sua sententia proferenti, sit plus credendum, quam toti reliquo Patrum coetui. Sic et Gerson pronunciat. Hoc idem, ut sola Scriptura sit summus et unicus iudex, cui alia omnia cedant, etiam decretum Pontificium dist. 8 et 9 prolixe decernit, et autoritatibus testimoniisque Patrum confirmat. Vide ipse Christiane frater eum Decreti locum, et expende.

DE FORMA SYNODI, ET MODO IN ea disputandi ac procedendi.

Quartum caput est de forma totius actionis ab initio usque ad finem. Quae cum multiplex sit, non facile est eam circumscribere. Hîc vero res maximi momenti agitur, summaque est prudentia ad vigilandum. Non enim omnino male, etiam Luthero teste, D. Gregorius cognomento Theologus queritur, plerunque synodorum exitus esse infelices. Quia nimia sit doctorum philonikia et philarchia, rixositas, et dominandi cupiditas.

Hoc sane tempore, si unquam aliâs, duo summa eaque contraria mala, nempe tyrannicus fastus quorundam doctorum ac potentum, et servilis prosopolepsia aliorum mira concordia in Ecclesia, praesertim in Papatu grassantur, ac ingens damnum veritati ac Religioni dant.

Alii enim Doctores adeo quodam regio spiritu tument, ut quidlibet pro arbitrio agere, dicere ac docere ausint: alii contra tam servili prosopolepsia fascinati iacent, ut nihil non ab illis eximiis dictum vel sine omni diiudicatione, vel etiam contra conscientiam comprobent. Quae duo ingentia mala si non caveantur, plurimum periculi sunt in synodo veritati allatura.

Ut igitur eis aliquo modo obvietur, ac resistatur, dicendum est de quibusdam regulis, nostro iudicio, veritati utilibus, quae nobis iam decidunt. De aliis proculdubio alii sapientiores monebunt, et de aliquibus forte in re praesenti de communi consensu deliberabitur et statuetur: tametsi de omnibus prius statui multo tutius commodiusque foret.

Primum, tota actio omnesque eius partes eo directa atque ita formata sit, ut ad veritatis conservationem, errorum extirpationem, gloriam Dei, et publicam utilitatem spectet et referatur. Hîc enim primarius finis ac scopus totius huius synodi, ut supra est dictum, esse deberet.

Secundo, scribit Philippus in Germanica praefatione Ratisponensis Interim, non raro id accidere, ut aliquot potentes cum paucis Theologis consusurrent et conspirent, seu ut ipse inquit, die koepffe zusamen stecken, et Religionem pro suo arbitrio forment, inconsultis aliis. Quod et hoc tempore a quibusdam agi astute propalam cernitur. Tales igitur conspirationes omnino in pia synodo cavendae sunt.

Tertio, sumatur temporis satis ad agendum et cognoscendum, ne quid in tantis rebus, ut fieri solet,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.