Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1174 --

411 Decimonono, de fine scopôve synodi supra in prima quaestione dictum est. Id igitur ipsum iam in exitu synodi, summa fide ac diligentia praestetur: ut scilicet veritas in hac synodo quaesita ac explicata, veluti argentum septies repurgatum, et ab omnibus scoriis mundatum, aut veluti lumen accensum, in illustri loco ponatur, totique Ecclesiae Dei publico decreto commendetur. Et contra errores, tanquam immundae quaedam scoriae, aut potius venenatae feces ac fermenta satanae, propalam expurgentur, explodantur, et in perpetuum, ut ab omnibus vitari possint, publice anathematizentur.

Vigesimo, sunt et aliae conditiones piae synodi olim saepius Papistis a nostris propositae, ut de obligatione decretorum synodi, et aliis, quae etiam in tali synodo merito observari deberent.

Vigesimoprimo, agantur igitur omnia sic, tanquam in luce, ut filios lucis ac Christi Ecclesiam decet, ut etiam ea acta lucem ferre possint: utque ea, quae pie ac rite acta conclusaque fuerint, in publicum edere omnino liceat, nec politico aliquo consilio aut prudentia in aeternos carceres tenebrasque ut colloquia cum Papistis, concludantur.

Vigesimosecundo, ante omnia verô id omnino statuatur, ut quae manifeste ex verbo Dei decreta fuerint, serio constanterque observentur: in primis tamen, ne errores semel damnatos liceat renovare, ut nunc, proh dolor, a quibusdam doctis et potentibus maxima cum Ecclesiae perturbatione et conscientiarum pernicie factitatur. Plura de forma synodi in protestatione contra conciliabulum reperies.

REGULAE DISPUTATIONIS.

Quo vero omnia meliori ordine ac modo, et ad inquisitionem veritatis utilius in ipsa disputatione agantur: volumus regulas quasdam disputationis simul proponere, tametsi supra aliquae earum iam recitatae sint. Cum enim omnis fructus ac utilitas synodi, nempe veritatis illustratio, et errorum condemnatio, ex ipsa disputatione potissimum dependeat: merito omnibus summo studio ac diligentia in id incumbendum est, ut illa scrutatio Scripturae ac inquisitio veritatis legitime, pie ac utiliter peragatur. In hunc igitur utilem conatum nos quoque nostrum symbolum propositis hisce regulis conferre voluimus. Ut vero alia omnia, sic et haec ipsa rectius monentium fratrum ac dominorum iudicio subiicimus.

1 Ante omnia in disputatione adsit adhibeaturque timor et invocatio Dei, utis nos suo spiritu deducat in omnem veritatem, represso spiritu mandacii et erroris. Nam et veritatis illustratio ac conservatio ac explosio omnium longe difficillima est, maximeque divina ope indigens, et timor Dei initium et caput sapientiae est. Deus enim adest timentibus se, suo Spiritu Sancto eos regens, et qui eum timent, serium studium veritatis habent, et in disputatione adhibent.

2 Praestetur omnino initio disputationis iuramentum calumniae. Quod si usquam in litibus adhiberi debet, hîc certe ante omnia, ubi res longe maximae aguntur, sicut ipsemet Dominus et Apostoli in asserenda vera doctrina saepe fecerunt. Ubi etiam iustius est eum in testem invocari, quam ubi de gloria religioneque ipsius agitur? Sic et Prophetae perpetuo eum in testem adhibent, dicentes: Sic dicit Dominus, et os Domini loquutum est.

3 Observetur etiam diligenter illa Platonica regula in Menone: πραότορον καὶ διαλεκτικώτορον ἀποκρίνεσθαι , ut mansuete ac quiete, et simul Dialectice aut certa methodo ac ratione disputetur. Nam et perturbationes affectuum et sententiarum confusiones, impediuntanimum, ne possit cernere verum.

4 Reiicimus tamen hîc illas Dialecticas astutias, fraudes et argutias, laqueos et tendiculas malitiose conquisitas, quibus olim Sophistae, et postea etiam Scholastici magis ad exercitium, aut etiam ingenii industriae ve ostentationem, quam ad veritatis inquisitionem aut illustrationem, vel ad Ecclesiae aedificationem sunt abusi: de quibus etiam Top. 8. Aristoteles praecipit, cum docet, quomodo sit occultandus scopus, aut mens nostra, quomodo adversarius incautus circumveniendus, et similia. Nam spiritus Domini, et ipsa caelestis veritas, nec vult nos furari victoriam, ut ille magnanimis heros olim dixerat: nec probat, ut magis industria actoris, aut socordia inscitiave errantis, victoria obtenta esse videatur, quam ipsius rei evidenti bonitate, et gladio verbi Domini invicto, omniaque penetrante acumine, ne et gloria Deo debita ad homines transferatur, et fides nostra (ut Paulus inquit) super persuasibilia humanae sapientiae verba, non super immotam ac invictam Dei veritatem fundata esse videatur.

5 Semper initio constituantur certae et categoricae propositiones proprio ac perspicuo sermone, de quibus disputandum est, idque exprioribus actis et scriptis, ut clare constet, tum de quo agatur, tum et quid ei adscribatur, seu tum subiectum, tum praedicatum. In quibus si quid adhuc obscuri erit, liceat alterutri parti petere explicationem, ne accidat, quod Paulus de seductis et seductoribus inquit: Non attendentes neque quid, neque de quo loquantur.

6 Conveniat etiam de vicinis propositionibus, de quibus non est lis, quo etiam inde aliquid adiumenti ad illustrationem veritatis, et decisionem litis peti queat, et praeterea ne a controversis ad non controversas ob vicinitatem fiat declinatio, ut solent qui malam causam habent, ab odiosiore scopo ad aliquid vicinum et plausibilius latenter confugere.

7 Conveniat et de aliquarum praecipuarum vocum significatione, quarum maior videtur fore in disputatione usus. Quod si etiam de aliquibus rerum ad propositam materiam pertinentium definitionibus Antagonistae recte pacisci possent, id quoque utile esset.

8 Servetur ante omnia praeceptum Paulinum, ut vitemus et fugiamus λογομαχίας, βεβήλους κενοφωνίας , et μωρὰς ἀπαιδεύτους καὶ ἀποράντους ζητήσεις : id est, verborum rixas, profanas vocum inanitates, stultas, indoctas et inexplicabiles quaestiones. Quibus malis artibus satan eiusque organa delectantur, et veritatem simplicesque involvunt, perturbant et illaqueant.

9 Non liceat ambigue, obscure, figurate aut generaliter loqui, sed quoad fieri potest proprie et apposite, ut et intelligere sese invicem disputatores, et alter alterum in certo sensu retinere possit.

10 Sermo intelligatur, ut bonus ac intelligens vir communiter eum accipiat, in tali rerum statu, et talibus circumstantiis recte expensis.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.