Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1176 --

413 31 Nec tantum is, qui affert argumentum, sed et qui salvit, teneatur suam sententiam aut solutionem ex verbo Dei confirmare: praesertim si sit negotii distinctio aut instantia aliqua. Nam si terminorum propositionumque cohaerentia reprehendatur, ea ex praeceptionibus Dialectices potius confutanda est.

32 Exulet autem hîc τὸ αὐτὸς ἔφα , abigatur Philosophia, aut omnino caeca aut potius stulta ratio, sicut Lutherus, piae memoriae, solitus est de ea lepide dicere: Taceat mulier in Ecclesia: praesertim ubi veritas sententiarum ad Lydium lapidem erit accurate exploranda, probanda aut confutanda. Nam in aliquibus explicationibus aliquando minus periculose adhibetur.

33 Verborum ornatus et figurarum splendor, et totius styli polities ac fulgor, ipsa denique pronunciatio ac gestus, qua nihil est inanius ac levius, adeo multum in hac corrupta natura possunt, ut soli pronunciatione Demosthenes summus Oratorum non inmmerito primas, secundas ac tertias partes tribuerit. Hisce armis, sicut et aliis naturae et ingenii dotibus, plerunque sunt instructiores seductores, quam synceri doctores. Sicut et Paulus facundia adversariorum gravatus, diserte fatetur, se imperitum sermonis esse, etiam si res ipsas multo rectius et intellexerit, et syncerius proposuerit, quam illi disertissimi seductores. Sicut Rom.. 16, eis tribuit mirificam gratiam in docendo χρηστολογίας καὶ εὐλογίας , id est, ut Lutherus vertit, Suesse und prechtige wort, quibus corda simplicium decipiant.

Quare videant iterum atque iterum, tum defensores veritatis, tum et iudices, ut in solam rerum veritatem, bonitatem ac soliditatem, et verbi Dei lucernam ipsis in obscuro loco ac rebus fidelissime praelucentem, omni studio curaque intenti sint, non solum neglectis, sed etiam suspectis habitis omnibus illis ornamentis aut etiam nugamentis et imposturis humanae solertiae, industriae, facundiae, gratiae, et authoritatis, aut etiam dignitatis in agendo.

34 D. Georgius Nazianzenus, cum multa alia praeclare dicit contra Sophisticas tentationes, tum et illud, Non id agendum esse, ut versatili vehementique lingua nobiliora aut probabiliora dicta splendide exaggeremus: sed ut in rerum veritate exploranda sedulo solerterque elaboremus ac desudemus.

35 Idem etiam prolixius istam Sophisticam ostentatricemque Theologiam et disputandi rationem, magis praestigiatorum more ad applausum vulgi conciliandum et imperitiores fascinandos, quam veritatem illustrandam aut errores refutandos comparatam, insectatur: cuius verba (quoniam hoc quoque tempore ista pestis grassatur) adscribemus: Cur captionibus quasi aranearum telis infirmiores simplicioresque illaqueas? Idque vis videri facinus plane scitum et grande? Cur contra fidem excitas crabrones? Cur Dialecticorum observationes adversus nos pueriliter adeo effutis, non aliter ac fabulae olim contra Deum produxêre Gigantes? Cur novam Theologiae officinam aedificas, ac in eam homines, ut quisque leviss. est, et viri vocabulo indignus, evocas, veluti sordes in unam quandam sentinam converrens? Nec hoc contentus, eos iam ante effeminatos tuis adulationibus effeminatiores reddis: interim astute moliens, ur eorum stulticia tibi in lucrum cedat? Quod si et his contradicis, et nequaquam tibi utalia sequaris, persuaderi potest, sed linguam tuam regnare modis omnibus oportet: tum potius omissa Theologia poeticas fabulas, Pythagoricos numeros, et Platonicas ideas tractes, in iisque tuam magniloquentiam ostentes et vendites, etc.

36 Etsi autem rectissime Paulus praecipiat, ut haereticos homines post unam et alteram admonitionem devitemus, ad Titum 3. Rom. 16. quia et αὐτοκατάκριτοι sint, ut nolint resipiscere, et subversi aut attoniti (ut idem dicit) ut non vere intelligant quicquam eorum, quae eis proponuntur: et denique, quia eorum sermo ut cancer serpit per conversationem in alios: tamen non iam propter ipsos, sed propter alios disputandum omnino cum eis est, ut ne lucem ac confessionem defugisse videantur, et ut omnis cupidi veritatis videant, quam nullis verbi Dei fundamentis nitantur, sicque eis in faciem resistendo coram omnibus os eorum improbum obstruatur.

37 Possent et alia plurima specialiora praecepta de ratione huius disputationis conscribi, quae partim ex Grammatica et natura sermonis sacrarum Literarum, partim ex Dialectica et tota ratione disserendi, partim denique et ex Theologia, seu ipsarum rerum natura cognitioneque rectius petentur. Nunc enim tantum generalia quaedam nimisque pervulgata praecepta adscribere voluimus.

38 Denique quia plerunque et nunc etiam Ecclesiasticae disputationes ad eum finem culpa errantium tendunt, ut licet adversarii nec sua probare, nec nostra refutare queant, imo nec in lucem quidem legitimae cognitionis prodire ausint: tamen non desinant contra nos et veritatem furere, sicut et Domino salvatori ipsi accidit, qui ad suos adversarios inquit: Si interrogavero vos, non respondebitis mihi. Sin dixero vobis, non dimittetis me. Id est, Sive a vobis postulavero ut probetis vestra, non praestabitis id male vobis conscii: sive ego mea probavero, tamen non absolvetis me. Ideo paremus nos ad confessionem, patientiam et ad constantiam in cruce, certo scientes, restare adhuc iustum iudicem ac iudicium, ubi veritas eiusque confessores gloriosam victoriam, contra satanam, errores ac seductores feliciter obtinebunt, eaque in aeternum perfruentur.

Sed obiiciet hîc aliquis, ut maxime de omnibus aliis conditionibus conveniat, tamen de iudicibus non conventurum. Nam nec nos laturos esse eos, quos lapsos fuisse dicamus, nec illos vicissim laturos esse nos tanquam suos adversarios.

Respondemus: Dictum supra est, non homines ullos, sed ipsum Dei verbum, aut etiam dilectum Patris caelestis Filium in tantis rebus ac controversiis nostrum iudicem esse oportere. Ut igitur maxime talis aliqua difficultas nobis sese obiiciat, tamen, si modo de aliis regulis Synodi, et praesertim, ut placide, ordine, ac ex oraculis Dei, neglecta omni humana potentia, sapientia et prosopolepsia disputetur, convenire queat, et in electione iudicum iustus delectus habeatur, Synodoque pii principes intersint, vel etiam praesint: non desperamus nos, Domino iuvante, verbo Dei et evidenti veritate ita errores et seductores in angustias conclusuros, coniuncturos et confutaturos, ut omnes cupidi veritatis cernere possint, quid verum aut falsum sit, quis iustam iniustam ve causam tueatur.

Spiritus Domini est, qui arguit et redarguit mundum de peccatis, pravis iudiciis ac erroribus: et Scriptura, teste Spiritus Sanctus est ad confutandum et corrigendum utilis. Sicut plurimum hactenus contra Papistas disputavimus, et probavimus

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.