Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1177 --

414 verbum Dei omnium controversiarum iudicem regulamque esse debere. Conveniamus igitur modo in nomine Domini, et recta ratione placide ac Christiane ex norma Dei conferamus, mox profecto, Deo benedicente, apparebit Principibus et omnibus veri cupidis, quidnam verum aut falsum, pium aut impium sit.

Proposita assertaque vera norma cognoscendae veritatis, quae est sola sacra Scriptura, additoque modo ac forma disputationis: nunc forte operaeprecium erit cognoscere blasphemias adversariorum, quibus Scripturae perpendiculum abiiciunt, et hominum commenta pro regula veritatis assumunt: quo istam extremam perversitatem omniumque errorum fontem fugere ac detestari discamus, tantoque ardentius Scripturam scrutemur, eamque nobis in obscuro praelucentem sequamur. Iam igitur ipsam eorum normam religionis cognoscamus.

CHRISTIANO LECTORI ARDENS STUDIUM VERITATIS, ET odium perfectum Antichristi Rom. eiusque abominationum desolationis.

Vere optimaque conscientia affirmare, atque adeo etiam sancte coram Deo iurare possemus, nos ipsos non putasse, ita prorsus horrendas et simul palpabiles blasphemias et abominationes in regno Antichristi grassari, quam quotidie legentes eorum scripta, subinde magis ac magis deprehendimus. Nam, ut caetera iam omittamus, consideretur illud solummodo, quod omnipotens ac vivus Deus ex immensa misericordia certam doctrinam aut verbum generi humano, ac praesertim Ecclesiae suae, scripto proposuit: mandavitque severiter, ut eam Scripturam, neglectis omnibus revelationibus, et apparitionibus vel mortuorum, vel angelorum, scrutetur ac meditetur die ac nocte: quoniam in ea sint vita et salus ipsi reposita, possitque ea in omnibus difficultatibus ac necessitatibus, sive in docendo ac instituendo, sive in redarguendo ac refutando adeo solide absoluteque hominibus succurrere, ut omnis pietatis studiosus in plenum perfectumque hominem in Christo per eam erudiatur. Et denique adiecit ad summam commendationem, tantam esse istius Scripturae ac verbi firmitatem, ut caelum et terra potius sint transitura ac interitura, quam vel unicus eius apex aut iota.

Verum contra tantus est nunc, et aliquot seculis antea fuit, furor Antichristi, eiusque seductorum, ut hanc ipsam viventis Dei Scripturam, authoritate ac commendatione ipsius caelitus humano generi propositam, propalam pedibus conculcent, et se suaque impia decreta aut dogmata supra Deum, eiusque verbum audiendos, sequendos et adorandos collocent, et toti mundo tum malitiosa fraude, tum sanguinaria violentia obtrudant. Quod sane si unquam illi antea impie et crasse fecerunt, tum praesertim hoc tempore cum in aliis suis actionibus et conatibus tum praesertim in suo Tridentino Conciliabulo, cuius plane execrandam formulam aut normam, et simul praxin iudicii ac decernendi de praesentibus Religionis controversiis, omnibus considerandam in hoc scripto proponemus. Quam vero id multipliciter, foede, et penitus blaspheme faciant, postea ex ipsorum scriptis liquido monstrabitur. Nunc (ut in Praefatione) pauca quaedam tantum per antithesin monemus, ut rectius Lector de tota hac re iudicare possit.

1 Clamant illi, Scripturam esse obscuram et ambiguam, ex qua certa et perspicua sententia de controversiis sumi nequeat: eoque aliam quandam magis perspicuam institutionem quaerendam esse. Quod cum singulari contumelia ac horrenda blasphemia ab eis fit. Ea enim huius diabolicae calumniae vis est, quasi Deus vel voluerit, vel etiam non potuerit clare suam sententiam voce aut scripto eloqui, miserisque mortalibus veram salutis viam commonstrare. Quis ex eorum infimis seductoribus aut rudissimis asinis ferre posset, ut alterutrum horum sibi tribueretur? Nemo ferme inter omnes homines est, exceptis plane mutis, qui non putetur posse utcunque sui animi sensa, si non eleganter ac praeclare, at saltem vel mediocriter declarare, ut ab aliis hominibus intelligi queat. At solus Deus, caeli terraeque creator, id vel non potuit, vel etiam malitiose noluit praestare?

2 Blasphemant illi nefarie, praesertim in Colloquio Vuormaciensi, Scripturam esse materiam litis. At Deus illam, teste Davide, Paulo et Petro, ut lucernam pedibus nostris, et regulam normamque omnis litis ac iudicii proposuit, sequique severissime sub comminatione aeterni exitii mandavit.

3 Vociferantur, non omnia necessaria esse in ea comprehensa. At Spiritus Sanctus eam dicit posse quemvis plene ad salutem instituere, in omni genere institutionis, atque adeo integrum perfectumque, ac ad omne bonum opus aptum hominem in Christo formare. Haec enim eius verba sunt 2. Tim. 3: At tu persistito in his quae didicisti (scilicet in sacris Literis) et quae tibi concredita sunt, sciens a quo didiceris, et quod a puero sacras Literas noveris, quae te possunt eruditum reddere ad salutem, per fidem quae est in Christo Iesu. Omnis Scriptura divinitus inspirata est utilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, et ad institutionem, quae est in iustitia, ut integer sit Dei homo et ad omne opus bonum apparatus.

4 Clamant illi, Ecclesiam, id est Pontificem cum suis spiritualibus esse supra Scripturam, et Papam posse ex plenitudine potestatis contra Apostolum et totum vetus Testamentum dispensare. At filius viventis Dei affirmat, seipsum, licet sit creator caeli et terrae, adeo esse Scripturae, voluntate ac ordinatione Patris, in sua functione subiectum, ut quaecunque agat aut patiatur, ea ideo patiatur, ut tantum Scriptura impleatur, nec quicquam aliud loquatur aut faciat, quam uti mandatum a Patre acceperit: Ioan. 12.

5 Fingunt illi, sibi ius ac fas esse, pro ratione temporum, hominum et aliarum circumstantiarum, mutare ordinationem sacramentorum, et Scripturam quoque modo sic, modo aliter interpretari: sicut re ipsa modo damnant communionem sub utraque specie, et coniugium sacerdotum, ut horrendas haereses, ac propterea pios homines ferro et flamma persequuntur, modo contra, ut res licitas ac a Deo ordinatas concedunt. At contra omnipotens Deus affirmat, suum verbum manere in aeternum, idque de isto ipso scripto verbo in novo Testamento sua voce exponit, inquiens: quod caelum et terra sint citius interitura, quam unum iota aut apex de Lege, donec omnia fiant.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.