Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1179 --

416

NORMA CONCILII TRIDENTINI, QUAM IN IUDICANDIS CONTROVERsiis sequuntur. NICOLAI CUSANI, POSTQUAM FACTUS EST CARDINAlis, sententia de authoritate Ecclesiae et concilii, supra et contra Scripturam.

Dicunt aliqui, praecepto Christi obediendum esse primo loco, deinde Ecclesiae: et si aliud praeceperit Ecclesia quam Christus, non Ecclesiae, sed Christo obediendum. Certe in hoc est omnium praesumptionum initium, quando particulares iudicant suum sensum in divinis praeceptis voluntati divinae conformiorem, quam universae Ecclesiae (id est, Claude oculos, et dic: Non intelligo, quae tu Christe mandas: ego Pontifices et Sacerdotes audiam.) Iste vero in Ecclesia remanet, qui (nota bene) suum sensum praesumptuose non elevat supra dictamen maioris partis sacerdotum, quibus verbum creditum est, et qui Christi legatione funguntur. In obediendo enim illi sententiae, quam saniorem Ecclesiae partem videt affirmare, nihil periculi incurrit Christianus.

Veritas enim cathedrae adhaeret: quare membra cathedrae unita, et Pontifici coniuncta, Ecclesiam efficiunt (Nota regulam: Templum Domini, Templum Domini, et, Non auferetur lex a Sacerdotibus, etc.)

Dices fortasse: Ecclesia hodierna non ita ambulat in ritu communionis, sicut ante ista tempora, quando sanctissimi viri, utriusque speciei sacramentum necessarium esse, vi praecepti Christi et verbo et opere astruebant. Potuitne tunc Ecclesia errare? Certe non. Quod si non, quomodo id hodie verum non est, quod tunc omnium opinione affirmabatur? cum non sit alia Ecclesia ista, quam illa? Certe hoc te non moveat, quod diversis temporibus alius atque alius ritus Sacrificiorum, et etiam Sacramentorum, stante veritate invenitur: Scripturasque (nota) esse ad tempus adaptatas et varie intellectas, ita ut uno tempore secundum currentem universalem ritum exponerentur, mutato ritu iterum sententia mutaretur. (Nota: hoc est, Verbum Dei manet in aeternum.) Christus enim, cui pater regnum caeleste terrenumque tradidit, in utroque praesidens, miro ordine angelorum hominumque mysteria pro temporum varietate dispensat: et quae singulis temporibus congruunt, vel occulta inspiratione, vel evidentiori illustratione suggerit.

Quare etiamsi hodie alia fuerit interpretatio Ecclesiae eiusdem praecepti Evangelici, quam aliquando: tamen hic sensus nunc in usu currens, ad regimen Ecclesiae inspiratus, uti tempori congruus, et salutis via debet acceptari. sicut de Baptismi forma Apostolorum tempore, ubi in Christi nomine: et alio sequenti, ubi in Trinitatis nomine: ac posthoc, in nomine Patris et filii et Spiritus S. varietatem legimus, secundum temporis congruentiam, salutem praestitisse: ipsumque divinum praeceptum, Nisi quis renatus fuerit: et, Ite, baptizate: interpretationem tempori congruentem absque errore recepisse uno tempore, currente usu, validam: alio invalidam. (Hoc est, Ita et non.) Arguitur ex concordia tot interpretum, inspirationem divinam credi debere: etiamsi inveniretur aliquid originalibus (scilicet, mandatis ac institutis Dei) vel detractum, vel additum: et hoc eodem instigante spiritu actum, quo originale dictatum. Hanc (nota) sententiam, radicem universalium Conciliorum, in omnibus pene Conciliis reperimus canonizatam: quae ex unanimitate omnium, etiam paucis resistentibus, inspiratione divina sententiam dictasse legitur. (Observa hanc regulam Conciliorum Romanorum.) Fatuum est igitur argumentum, velle universalem ritum Ecclesiae ex scripturis praedecessorum arguere.

Videmus etiam in Scripturarum intelligentia, varia hominum ingenia varios sensus explicare, variamque authoritatis Scripturarum opinionem existere: possibileque fore, aut in authoritate earundem, aut in intellectu, inextricabilem dubietatem hominum mentes suspendere. Ubi erit solidum refugium peregrinantium? Certe in alio nullo, quam in militantis Ecclesiae usu atque adprobatione: sive haec sit circa Scripturam et eius authoritatem atque intellectum, sive extra Scripturam in consuetudine accepta per Ecclesiam. (Nota: Verbum Dei, quod est lucerna pedibus hominum, et lumen seminis Ecclesiae vel hominum, debet sequi gressus eius, non praecedere.)

In his enim firmitas est, ut solida petra, ac veritatis columna: non ut per Scripturarum authoritatem ad Ecclesiam pergat, et eam, si cum Scriptura non concordat, iuxta priscorum aut suum intellectum in operis exercitio impune spernere possit, et Scripturae inhaerere.

Haec (nota) est omnium sane intelligentium sententia, qui Scripturarum authoritatem, aut intellectum (ut Augustinus de Evangeliis dicit) in Ecclesiae approbatione fundant, quae unam accipit, et alteram abiicit: et non e converso, Ecclesiae fundamentum in Scripturarum authoritate locant.

Possibile non est, Scripturam quamque, sive ipsa praeceptum, sive consilium contineat, in eos qui apud Ecclesiam existunt, plus authoritatis ligandi habere, aut salvendi fideles, quam ipsa Ecclesia voluerit, aut verbo aut opere expresserit. Si enim dictaverit praeceptum ut Dei praeceptum in scriptis redactum, acceptandum per medium Ecclesiae, authoritas manifesta reverenter est amplectenda: sin vero Scripturam acceptat, et ipsam per communem usum etiam aliter quam priores practicando intelligunt, ita cum tali intellectu authoritatem habeat. Si ut consilium dixerit Ecclesia, Scripturam etiam in verbis praeceptivis explicatam, verbo vel praxi acceptandam, cum non habeat aliud authoritatis, quam uti per Ecclesiam dictatur, non sunt ad verba, sed ad experimentalem sensum Ecclesiae obligati. Quoniam Ecclesia est, quae non habet maculam neque rugam erroris et falsitatis, est enim corpus Christi, qui est veritas, et sic spiritu veritatis continue vegetatur et regitur.

Dicet aliquis forsitan, quomodo Christi praecepta mutabuntur authoritate Ecclesiae. ut sint tunc obligatoria, quando Ecclesiae placuerit? Dico, nulla esse Christi praecepta, quam quae per Ecclesiam pro talibus accepta sunt: ut praehabitum est. Si igitur constat Ecclesiam illa praecepta, ut talia, laudare: illi, ut Christi praeceptis

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.