Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1191 --

428 sacerrimi Patres manifestissima praxi, re aut facto ipso, se supra verbum Dei, et ipsum Deum efferunt, ac spiritum S. mendacii arguunt. Ille enim et uno nomine et definitione, ingeminatisque descriptionibus vere peccatum esse originalem corruptionem asserit. At isti omni talia dicenti anathema decernunt, Cogita tu Christiane lector, qualemnam Religionem ab eis expectare possis.

In altero decreto eiusdem sessionis, sic de officio Episcoporum decernunt.

Quia vero Christianae Reipub. non minus necessaria est praedicatio Evangelii, quam lectio, et hoc est praecipuum Episcoporum munus: statuit et decrevit eadem sancta synodus, omnes Episcopos, archiepisc. primates, et omnes alios Ecclesiarum Praelatos teneri per seipsos, si legitime impediti non fuerint, ad praedicandum sanctum Iesu Christi Evangelium.

Iam tu pie Lector considera, quales'nam sint isti patres Episcopi et Praelati, qualemve reformationem, Religionem ac regimen Ecclesiae ab eis expectare debeas, cum nec ante id decretum annis amplius 500, nec post ferme 17 annis, suum primarium maximeque necessarium munus praedicationis Evangelii tractaverint. Quomodo tandem isti alios salutariter reformabunt, qui semetipsos reformare nequeunt? O sal infatuatum, ad quid tandem es utile? aut quid tandem ex te aliud Christus, caput Ecclesiae suae, faciet, quam quod praedixit, et nunc etiam reipsa opereque tibi praestat?

In quinta sessione dicunt, liberum arbitrium non esse extinctum, sed tantum attenuatum. At contra Deus in plurimis Scripturae locis dicit, esse non tantum extinctum ac mortuum ad bonum, sed prorsus etiam factum hostile erga Deum. Cui ergo plus credendum est. Christo aut istis Areopagitis? Plus procul dubio illis, secundum ipsorum Regulam: quia Ecclesia sit supra verbum Christi, aut sacram Scripturam.

Ibidem fatentur quidem numero septimo, remissionem peccatorum esse nostram iustificationem: verum non solam, sed una cum sanctificatione ac renovatione. Contra autem spiritus S. Rom. 3, 4 et 5, clarissime iustificationem in sola remissi one peccatorum collocat. Aliquanto vero post iidem patres in eodem capite dicunt unicam formalem, (haec eorum verba sunt) causam nostrae iustitiae esse renovationem mentis nostrae. Quo plane excludunt remissionem peccatorum ex iustitia peccatoris. Ita enim cum verbo Dei manifestissime pugnant, tum et secum.

In eadem sessione numero sexto, dilectionem numerant inter praeparantes causasad iustificationem, longo tamen intervallo dilectionem iustificationi praeponentes. Mox vero in sequenti Capite, dilectionem in ipsa demum iustificatione, ut eius causam formalem infundi docent, sibimet foedissime contradicentes, dum dilectionem iam procul iustificationi praeponunt ut causam praeparantem, iam in ea ipsa iustificatione ut eius causam formalem collocant.

In eodem decreto dicunt, alium magis, alium minus iustificari. Contra Scriptura affirmat, Christum plene iustificare et servare omnes credentes, nempe vera ac perfecta remissione peccatorum. Asserit etiam imperfectam iustitiam in iudicio Dei non subsistere. Pugnant ergo cum verbo Dei, pugnant et secum. Nam in praecedenti decreto grandibus verbis asseverant, conversos prorsus ac perfectissime mundari ac iustificari.

In eodem decreto iubent dubitare conversos, an Deus illis iam sit placatus, aut non. At contra tota Scriptura inculcat, firmissime credendum esse, et nequaquam dubitandum. Unde illa tam grandia verba de fiducia et liberrimo accessu ad patrem et thronum gratiae. Ad quam fidem nos Deus longe dulcissimis, et plusquam maternis promissionibus et mandatis, atque adeo etiam iuramentis allicit, invitat, et plane compellit.

Quomodo autem tales homines, ô bone Deus, vel initium vel finem Dominicae orationis dicere possunt? Quomodo enim is Deum appellabit suum patrem, qui dubitat, an sit sibi vel propitius pater, vel severus iudex? Quomodo item in sua precatione Amen dicet, qui dubitabit an sit exauditus (quod ea vox valet) aut non? an a Deo remissionem peccatorum impetraverit, aut non? Quomodo spiritus Sanctus in eorum pectoribus clamabit, Abba pater? Quomodo etiam testimonium praebebit spiritui nostro, quod filii Dei simus? Sic uno hoc decreto universam pietatem evertunt: et simul Deum promittentem mendacii arguunt: et Christum, tanquam ministrum, non abolitorem peccati, summa contumelia afficiunt.

Non defuerunt autem, qui huic blasphemo errori in synodo repugnaverint: ut Catharinus in suo edito contra Sotum libro testatur. Sed maior ac deterior pars vicit meliorem.

In eodem decreto damnant, siquis dicat legem esse impossibilem. Si possibilis est, cur filius Dei caelitus venit, ut pro nobis eam impleret? Cur omnes, vel sanctissimi, perpetuo mendicare gratuitam iustificationem coguntur? cur non potest iustificari in conspectu Dei ullus vivens? cur in Psalmis pii orant, ne Deus intret in iudicium cum eis: quia nemo in conspectu eius iustificari queat? cur tantum iram operatur? cur clare Paulus pronunciat, Legem esse impossibilem? Rom. 8.

Cur denique ipsemet se in exemplum omnium piorum Rom. 7, proponens, tantopere queritur, Legem quidem esse spiritualem, se vero carnalem: et plane impossibile sibi esse, quantumvis renato, eius mandatis satisfacere? Tota Hierosolymitana synodus pronunciat, Acto. 15, Legem esse plane impossibilem, nec se nec maiores suos eam potuisse portare. Cur Paulus ad Galatas negat, Legem posse iustificare ac salvare quenquam?

Ibidem damnant, quod docemus iustos quoque in omni suo bono opere simul aliquid peccare, ob operis summam imperfectionem. At Isaias clare contradicit: Omnes nostras sanctitates et iustitias esse evanidas, ut florem agri: imo immundas, ut pannum menstruatae. Cur item Paulus pronunciat omnia opera sua esse reiectamenta, imo et damna? An'non tribuitur eis in istis dictis, peccatum?

Denique ibidem pronunciant, pios vere suis bonis operibus vitam aeternam mereri. Contra Deus in Scriptura sancta pronunciat, solum Christum ea mereri: solum illum torcular calcasse. Non esse aliud nomen sub caelo datum, per quod homines salvari queant, aut debeant. Ipsum solum esse illum unicum agnum Dei, peccata mundi tollentem: ipsum solum esse viam et ostium ad patrem.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.