Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 756 --

xx merito impetrare dicitur. Sic nimirum etiam mendici constantia, non mendicitate sese alere, secundum istius interpretationem dicentur, quia scilicet constanter, aut potius inverecunde nedum impudenter stipem flagitant.

Cum in Scriptura agitur de iustitia, qua iustificemur: dicit significare novam legem. Cum gratia salvari aut iustificari dicuntur peccatores: tum ille vult significare gratiam, gratum facientem: hoc est, novas virtutes. Inter alia igitur exempla adscribit ibi etiam illud dictum Pauli, Iustificati gratis per gratiam ipsius. ubi in manifestam contradictionem incidit. Quomodo enim gratis, si per nostras virtutes ac merita?

In definitione iustitiae Psal. 32. et Rom. 4. Beatus vir, cui Dominus non imputavit peccatum: vult, tantum originale peccatum intelligi. Quid ergo, an non etiam alia peccata non imputari piis, condonante Deo necesse est? Cum de piorum salute dicitur, intelligit significari nescio quam legem novam. Summa, iurasse dicas impium hominem, in pervertendas Sacras literas, et obscuranda oracula Dei.

Illud nihilominus unum in eius Praefatione laudabile, et ad imminuendam imposturam perutile est, quod non profitetur se in cognoscenda perspiciendaque significatione vocum distribuendarum, vel Graecam, vel etiam Hebraeam linguam consuluisse: quarum etiam plane imperitum esse apparet. multo autem minus diligentissime Scripturae loca inter sese contulisse, totumque contextum examinasse, ac ex iis omnibus veram vocum notionem scrutatum esse: unde tamen potissimum omnis harum rerum noticia petenda est. Hoc igitur cum animadverterint Theologicae candidati, facilius eius perniciosas fraudes, et veluti positos laqueos praeteribunt ac devitabunt.

Quapropter veritatis studiosi, omni diligentia, tum adversariorum impias fraudes, et corruptelas oraculorum Dei devitent: tum etiam, summa industria sedulitateque nativum genuinumque sensum, vim et proprietatem sacri sermonis scrutentur, pervestigent, explorentque, ac plane perspectum habeant, atque adeo etiam prorsus familiarem sibi efficiant.

Caeterum adversarii nec in hac quidem Scripturae corruptione adhuc acquieverunt: sed eam in universum plane abiicere conantur. Contendunt enim esse librum haereticorum, esse dubium, obscurum, mancum, et denique talem, unde omnes haereses exortae, defensae et propagatae sint.

Quinetiam in celebri illo Vuormaciensi colloquio, anno 1557, postea, audacissime contenderunt, esse non normam litis, multo minus iudicem (ut nos putemus) sed potius materiam litis ac rixarum. Qua una blasphema calumnia tota Scriptura in universum condemnatur, et veluti in profundum maris abiicitur.

Quis enim tandem usus est earum legum, aut cuiuscunque demum institutionis et scientiae, quae non ipsam normam aut viam recte sentiendi vel agendi commonstrat: sed tantum dubiorum, rixarum ac certaminum materiam causamque perniciose miseris hominibus, veluti μῆλον ἔριδος , obiicit? Sed nos Dei potius spiritui veritatis credamus, qui affirmat Scripturam sacram esse idoneam ad plene erudiendum Christianum hominem, ad salutem, sive sit in instituendo, sive in redarguendo, sive etiam in corrigendo: ita ut homo Dei per eam integre formetur. Quare idem veritatis magister gravissime praecipit nos eam audire, scrutari meditando die ac nocte, summa diligentia ac religiositate.

Detestanda igitur profecto omnibus modis est haec tam blasphema vox, contra viventis Dei verbum nefarie effusa: et contra, omni studio maximaque animi gratitudine, huic divinitus accensae, ac in loco tenebricoso salutariter propositae lucernae vacandum est, eaque ubique in omni dubio difficultateque est nobis attentissime sequenda. Ad quam tanto rectius intelligendam non parum, ut spero, etiam hic noster labor iuniores ac rudiores iuvare poterit.

¶ Vestrae porro Celsitudini, Principes Illustrissimi, primum ideo hoc Opus dedico, quod earum laudatissimus pater tum diutissime, atque adeo inde ferme a iuventute per longam aetatem maximos sumptus, labores, pericula, ac denique ingentia damna, gravissimamque crucem purioris religionis causa, una vobiscum et cum suis fidelissimis subditis pertulit: tum etiam semper publici boni, ac in primis libertatis patriae studiosissimus fuit: quam ego esse vel amplissimam virtutem, laudemque, praesertim in principe viro, duco. Ingens sane decus, singulareque Dei donum est, si cui contingat non tantum credere in Christum, sed etiam pati propter eum. Utinam tantum Dei beneficium grata mente agnosceremus:

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.