Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1193 --

430 Alteram isti dicunt speciem ad salutem Christianis sufficere. At Spiritus sanctus, qui per Paulum loquutus est, qui proculdubio diversus ab hoc Tridentini conciliabuli spiritu fuit, contra affirmat, vel mediocrem abusum huius sacrosancti Sacramenti esse prorsus perniciosum: ut quod Corinthii non satis semet probabant, nec alios in communicando expectabant. Quid non minarum ac poenarum illis Apostolus proposuisset, si cognovisset Corinthios audere ipsam filii Dei in stitutionem invertere et mutilare, et toties iteratum mandatum, Bibite ex eo omnes, non tantum negligere, sed etiam expresso decreto ac severo anathemate condemnare ac tollere?

Quare communio sub una specie vere sufficit ad salutem, scilicet perdendam, et aeternum exitium accersendum. Caelum enim et terra transibit: unum vero unicum verbum, apex autiota, de mandatis aut institutis filii Dei, aut sacris Literis non transibit, quin omnia impleantur vel per obedientiam observantium, vel per condonationem veniam petentium, vel denique per horrendas poenas ea negligentium.

Negant institutionem Christi eo tendere, ut Christianos ad communionem calicis obliget, O'extremam et plusquam Epicuream audaciam.

Quorsum ergo tandem tendunt institutiones ac ordinationes filii Dei, nisi ut firmissime a populo Christiano observentur? Dicite, si quid habetis, aut saltem comminisci potestis, quis alius sit institutionis Christi finis, quam ut ab Ecclesia sancte observetur? Verum finem tollitis, et alium nominare nequitis. Cur, inquam, vos alium finem aut consilium non indicatis, et multo minus probatis? Quis unquam audivit, alio tendere ullius superioris mandata ac instituta subditis proposita, quam uti serventur? O'blasphemam impietatem, et caecam furiosamque audaciam.

Sed nondum is furor rabiesque istis hominibus satis est, quod expressum totiesque iteratum Dei mandatum de bibendo sanguine filii Dei negant: pergunt insuper plusquam Gigantea audacia sibi ius rapere supra ipsa filii Dei sacramenta et institutiones, easque sibilicere invertere contendunt. Haec enim in eorum decreto sequuntur.

ECCLESIAE POTESTAS CIRCA DISPENSATIOnem Sacramenti Eucharistiae. Cap. 2.

Praeterea declarat synodus, hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in Sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quae suscipientium utilitati, seu ipsorum sacramentorum venerationi, pro rerum, temporum et locorum varietate magis expedire iudicaret. Id autem Apostolus non obscure visus est innuisse, cum ait 1 Cor. 4: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Atque ipsum quidem hac potestate usum esse satis constat, cum in multis aliis, tum et in hoc ipso sacramento, cum ordinatis nonnullis circa eius usum, Caetera (inquit 1 Cor. 11. ) cum venero, disponam.

Contra vero haec sola potestas perpetuo Ecclesiae in sacramentis, verbo ac ordinationibus Christi fuit, Audi filia, et inclina aurem tuam. Qui salverit unum de mandatis hisce minimis, minimus vocabitur in regno caelorum. Et, Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt. Et, Vos dico amicos meos, si feceritis quaecunque ego praecipio vobis. Ipsemet viventis Dei filius testatur ac protestatur, se non habere ius mutandi vel minimum quid, in iis quae doceat, ac Ecclesiae suae tradat, (nedum ut illud Ecclesiae tradiderit) inquiens: Ego ex meipso non sum loquutus, sed qui misit me pater, ipse mandatum mihi dedit, quid dicam, et quid loquar: et scio, quod mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi pater, sic loquor.

Audet Babylonica Thais, in suo venenato Iure clamare, sibi quidem docendi et imperandi munus traditum esse, aliis vero tantum obediendi necessitatem incumbere. At haec ipsa regula est in populo Dei immota et caelitus sancita: ut solus Deus sit unicus Religionis magister aut praeceptor, solus ille praescribat, ordinet ac doceat id quod ipsi videtur: totum vero genus humanum tantum audiat, credat et obediat, Hunc hunc audite. Et, Audi filia, et inclina aurem tuam. Solius Dei est, in Religione ordinare ac decernere: Ecclesiae vero, totique generi humano, sola discendi et obediendi necessitas restat.

Dicunt illi, Servata sacramenti substantia. Praeclare autem ista mutilatio servat substantiam sacramenti, ut isti impostores in speciem iactant, ut miseros Christi pusillos decipiant. An enim non sunt duae primariae partes substantiae sacramentorum, nempe Elementum et Verbum? quorum utrunque mutilant, ut nec ipsi quidem negant. Nam et calicem aut vinum ex hoc sacrosancto filii Dei testamento subtrahunt: et totum verbum ad eam speciem pertinens auferunt, nempe, Et accepto poculo gratiis actis dedit illis dicens, Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. et quae alia Paulus adiungit.

Sic porro foede abrepto verbo et promissione filii Dei, de dando sanguine, unde tandem certo constabit, dari communicantibus sanguinem? Neque enim frustra filius Dei de altera tantum parte elementi, seu de solo pane dixit, Hoc est corpus: et de solo vino, Hic est sanguis. Sacramenta Dei non ex Physicis concomitantiis, sed ex solo verbo ac institutione Dei dependent, suamque essentiam sortiuntur. Sublato vero verbo, mandato et institutione Dei, sacramenta plane desinunt esse.

Sic ergo sacrilege cum substantiales huius sacrosancti sacramenti partes, nempe tum elementum tum et verbum, mutilent et truncent, quomodo et vere docere possunt se servare integram substantiam? Verum istam longe desperatissimam coniuratorum Antichristi audaciam nihil pudet, manifeste contra palpabilem veritatem quidvis pronunciare et blaterare. Vae illi, qui se tam crassa impostura decipi patiatur.

Dicunt sibi licere ea corrigere ac statuere in hoc sacramento, quae vel hominum saluti, vel huius sacramenti dignitati conveniant.

O'sacrilegam audaciam. Num ergo Tridentina cohors melius novit aut instituere potest, quid vel saluti hominum, vel dignitati sacramentorum conveniat: quam ipsemet caelestis magister, et unica via, veritas et vita, vel etiam, eius caelestis pater, cuius praescriptum filius, ut supra audivimus, exactissime secutus est?



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.