Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1195 --

432 devovent, si quis non credat eos habere gravissimas causas, cur tantum sub una specie sit communicaridum. At eorum Ius ante 400 annos congestum, et usque in hodiernam diem ab illis pro sacrosancto habitum, contra pronunciat, communionem sub una specie, praegrande sacrilegium esse. Verba eius haec sunt.

Gelasius Papa de consec. dist. 2. cap. comperimus. Comperimus autem, quod quidam, sumpta tantummodo corporis sacra portione, a calice sacri cruoris abstineant: qui proculdubio (quoniam nescio qua superstitione docentur astringi) aut integrum Sacramentum percipiant, aut ab integris arceantur. Quia divisio unius eiusdemque mysterii, sine grandi sacrilegio non potest provenire. Glossa ibidem: Nec superflue sumitur sub utraque specie. Nam species Panis ad carnem, et species Vini ad animam refertur: cum unum sit Sacramentum Sanguinis, in quo est sedes animae. Iamque sumitur sub utraque specie, ut significetur, quod utrunque Christus assumpserit, carnem et animam: et quod tam ad animae quam corporis tuitionem eius participatio valeat: unde, si sub una tantum specie sumeretur, ad tuitionem alterius tantum valere significaretur.

En vides prorsus contradictoria dogmata, uno eodemque tempore, in regno Papae esse ac vigere: ut hinc quidem conciliabulum clamet, communionem sub una specie longe pientissimam ac catholicissimam esse, gravissimasque eius causas haberi, et contrarium dogma ut foedissimam haeresin damnet: inde Sacrosanctum ius Paparum clamet, Communionem sub una specie esse ingens sacrilegium, et gravissimas causas haberi, cur sub utraque specie sit communicandum.

DE NONA SESSIONE TRIDENTINAE SYNODI.

Si quis omnino adhuc hactenus dubitavit, an Papa sit illa vere horrenda, et a Daniele, Christo ac Paulo praedicta abominatio, in loco sancto stans, nempe magnus ille Antichristus, sese in templo Dei collocans, supra Deum ipsum efferens, omnibusque colendum et adorandum obtrudens: nunc certe ex eius nona sessione dubitare desinet, si vel micam pietatis, aut saltem sani cerebri habet. Nam in hac sessione, per suum illud conciliabulum, duo ingentia signa aut notas, ac veluti diabolica cornua suae Luciferianae superbiae exerit, dum et communionem sub utraque specie, quam hactenus ut extremam impietatem, horrendis execrationibus et anathematismis, ac insuper ferro ac igni persequutus est, aliquibus se concedere velle decernit: et insummam contumeliam plenissimamque abrogationem sacrificii et passionis Iesu Christi suum Missaticum deum Maozim, denuo in templo Dei erigit. De quibus nunc hîc ordine breviter dicam.

Communionem sub utraque (uti loquuntur) specie, a filio Dei nomine aeterni Patris, ac Creatoris totius mundi, in suo sacrosancto Testamento, non tantum institutam, sed etiam severissime mandatam, ab omnibus Patribus comprobatam, et amplius quam per 1300 annos Ecclesiae Dei usitatam et sancte frequentatam, ausus est iste immanissimus filii Dei hostis, ante 140 annos, ut foedam haeresin, sine omni verbo Dei, imo et expressissime contra ius ac fas, divinum simul et humanum, atque adeo etiam contra proprium ius aut decreta condemnare, et ab eo tempore crudelissime Christi membra propterea persequi et excarnificare. Nunc vero contra, eandem ut piam ac sanctam vult, quibus hominibus sibi videbitur, et etiam quibus sibi libebit conditionibus concedere.

Si est per sese suaque natura pia ac sancta, quo iure unquam antea ausus est eam condemnare, prohibere, et tam innumera Christi membra, propterea tam immaniter iugulare? Si est per sese impia, quo iure, quave conscientia aut fronte, saltem audet nunc eandem contra propria decreta et conciliabula et amplius 200 annorum praxin concedere?

An'non est haec tum ipsius rei immota veritas, tum et omnium gentium non plane Epicurearum ac furiosarum sententia et opinio, quod si quicquam omnino aliud, Religio certe per sese suaque natura sit ac esse debeat in omnibus suis partibus res vere bona, salutaris ac sancta, et nullo modo ad placitum libidinemque ullius, vel unius, vel etiam omnium mortalium dirigenda ac inflectenda, aut inde ullatenus dependens. Turcis profecto hodierna die in infinitum certior, sanctior, firmior, ac magis immota est ipsorum Religio, quam nobis Christianis: si sic in nostris sacrosanctis mysteriis vagemur, ut Antichristus et eius impium conciliabulum iam facit. Illi enim prorsus extremum nefas esse existimant, quicquam vel in minimo de suo illo Mahometismo tollere, aut immuatre.

O` deploranda, imo et pudenda atque adeo detestanda sors conditioque Christianorum, si eorum Religio ac salus, ad unius Epicurei, omnibusque flagitiis et turpitudinibus propalam notorieque contaminati homuncionis arbitrium libidinemque flexilis, vaga ac incerta fluctuabit. Nihil hîc opus est longa, solerti aut operosa refutatione. Incurrit enim hic furor potius quam error, vel in ipsorum pene brutorum sensum ac iudicium: adeo propalam foedus, palpabilis ac execrabilis est.

Caeterum hinc liquido apparet, verissimum esse quod supra de eorum norma Iudicii. Synodi ac Religionis ex eorum propriis scriptis ostendimus: nempe ipsis Deum eiusque verbum, aut sacras Literas ludibrio esse, eosque pro suo libitu libidineque de Religione ac doctrina viventis Dei modo affirmative, modo negative statuere, ac ex suo commodo utilitateque leges Religionis figere ac refigere velle, non aliter ac in politiis extremi perditissimique tyranni solent.

Hoc sane est, quod toties Cusanus et alii coniurati satellites istius horrendi idoli, propalam in suis scriptis pronunciarunt: Ecclesiam aut concilium, id est Papam cum suis mancipiis, esse super sacras Literas: et licere eis de eadem re aut parte, Religionis dogmate, aut sententia verbi Dei modo sic, modo aliter statuere, ipsoque etiam usu aut praxi agere aut observare.

Verum nunc nos, relictis istis manifestis derisoribus et illusoribus viventis Dei, eius verbi, Religionis ac Ecclesiae, atque adeo omnium hominum et totius mundi, in sua abysso diabolicae impietatis: convertamus nos ad pusillos Iesu Christi, eisque monstremus aliquot gravissimas causas, cur nullo modo possint citra extremam Dei contumeliam, et suum aeternum exitium, ista ratione ac conditionibus, quas conciliabulum proponit, et Pappa postea in suis dispensationibus etiam plures et tetriores proponet, uti.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.