Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1196 --

433 1 Primum: Deus vult solus esse Deus, nec vult gloriam suam alteri dare: vult solus esse magister ac formator religionis: solus in ea vult audiri, obediri ac coli. Ideo et ob hoc ipsum damnat omnes cultus humanos, etiamsi per sese impii non sint: quia vult non hominum mandatis, sed suis dogmatis, aut secundum sua praescripta coli. Frustra (inquit clamans) me colunt mandatis hominum. et: Hunc, hunc dilectum filium meum audite, qui nihil a se loquetur, docebit aut instituet, sed tantum sicut dixi, praecepi et praescripsi ei, sic loquetur, Quin potius clamabit, aut protestabitur: Quod omnis plantatio, quam eius caelestis pater non plantaverit, evelletur, extirpabitur, ac in aeternum ignem una cum suis cultoribus abiicietur.

Quare, etiamsi esset pientissimum ac sanctissimum dogma; quod iam ab istis proponitur: ob hoc tamen ipsum erit omnibus illud sequentibus impium ac perniciosum, quia talis communio non ut ex mandato viventis Dei, quod isti negant ullum adesse, sed tantum ut ex dispensatione, gratia ac favore Papae accipletur.

2 Secundo consideretur, qui'nam is sit, qui id contendi ac dispensandi vim sibi sumat: nempe Antichristus ipse, omnium qui unquam fuerunt aut erunt, haereticorum aut hostium Dei, eiusque dilectissimi filii, caput, dux et antesignanus. Quare, quicunque ab eo talem communionem recipient, illi sese hoc ipso facto Antichristo adiungent, eum adorabunt: et ideo necessario revera Christo servatori hostes fient, et nefarium bellum indicent.

3 Tertio, cum proponatur conditio, ut qui sic sub utraque specie communicare volent, simul profiteantur ac testentur, illam alteram diversam et huic contrariam communionem tantum sub una specie, etiam piam, probam ac sanctam esse: necesse erit, tales cum Deo, tota rerum natura, et secum quoque pugnare,

Nam Deus vult non solum, ut tantum ipsum eiusque dogmata agnoscamus, recipiamus, et observemus: sed etiam ut omnes alios deos, diversasque ab hac sua Religione ac doctrina sententias ac cultus, in omibus eius partibus fugiamus, detestemur ac execremur. sicut luculenter per suum selectum organon clamat: Si quis aliud Evangelion docuerit, anathema sit. Vult, inquam, ille, non tantum affirmativam, sed et negativam fidei nostrae sententiam habere, ut non tantum probemus ac exosculemur solum illa quae ipse affirmat, sed etiam detestemur ac damnemus omnia vel contraria, vel quoquo modo diversa. At isti volunt, ut et affirmativam de utraque specie, et alteram de una, et denique utriusque speciei damnationem, non ita dudum per istos factam, approbemus.

Pugnabunt quoque ut dixi, tales cum tota rerum natura. Nam in omnibus rebus ac scientiis tantum unum de uno verum est: et certe contraria de eodem simul vera esse nequeunt. aut enim pia aut impia, noxia aut salutaris est communio sub utraque specie. Et si sub utraque pia est, altera certe est impia: ac contra. Si enim aliter se res haberent, ut contradictoria simul vera esse ac existere possent, tolleretur omnis certitudo, atque adeo etiam ipsa rerum natura prorsus everteretur.

Denique pugnabunt tales communicantes secum ipsi, cum talia profitebuntur. Impossibile enim est, unam mentem contrarias, aut etiam contradictorias sententias simul intelligenter concipere, et pro veris habere. At isti iubentur plures contradictorias sententias simul profiteri: ut sunt, Communio sub una specie recta, pia ac salutaris est: Communio sub duabus speciebus recta, pia, sancta ac salutaris est. Communio sub utraque specie pia, sancta ac salutaris est: Communio sub utraque specie iuste ac sancte salutariterque damnata prohibitaque est, et sancte factum, quod innumeri Christiani ob eam exusti sunt, exuruntur ac exurentur. Ecclesia habet gravissimas et iustissimas causas prohibendi et damnandi utranque speciem: Ecclesia habet iustissimas sanctissimasque causas concedendi communionem sub utraque specie. Haec et alia prorsus ac ex diametro contradictoria, iubentur isti supplices Antichristi, qui sub utraque specie communicare volent, profiteri, testari ac protestari coram Deo, tota Ecclesia, ac universo mundo: quod prorsus est impossibile, a quoquam homine vere et ex animo fieri. Quare aut in desperationem contrita piorum pectora necessario abducent, aut etiam in Epicureismum, ut scientes ac volentes contra conscientiam ea profiteantur, quorum contraria in pectore suo certo statuent.

4 Quarto, qui sic communicare volunt, iubentur se subiicere Antichristo Rom. eiusque coniuratis Praelatis. Dedent igitur sese suosque posteros in extremam tyrannidem, ut eorum conscientiis pro libitu imperent ac dominentur, eosque ac eorum posteros in aeternum exitium trahant ac rapiant, sicut antea tot seculis fecerunt.

5 Quinto, necesse erit, et id severissime flagitatur, tales communicatores sub ipsa Missae abominatione ab impio sacrifico talem communionem percipere. Quare sua illa participatione totum illud idololatricum sacrum necessario comprobabunt, seque metipsos horribilium abominationum reos coram vivente Deo efficient.

6 Sexto, iubentur, et plane necesse est, tales omnia dogmata ac totam Religionem Papae comprobare, et publice profiteri. Qua ratione semetipsos ac omnes suos posteros in horrendam sentinam infernalium abominationum, de quibus toties et tam solide hactenus ille, ipsis etiam assentientibus, propalam convictus est, immergere.

7 Septimo, tales necessario coguntur, ac cogentur veram Iesu Christi Religionem in tot longe gravissimis articulis ac dogmatibus, quae hactenus luculenter ex verbo Dei probata sunt, coram Deo, sanctis Angelis, Ecclesia, ac toto mundo abnegare, damnare, et horribiliter anathematizare ac detestari. In quo uno est totum mare peccatorum, et extrema ac horribilissima blasphemia viventis Dei, qui istam Religionem ordinavit, ac severissime toti humano generi commendavit.

8 Octavo, hac ratione tales damnabunt omnes recte sentientes doctores et coetus huius temporis, imo et totam viventis Dei Ecclesiam, inde a Christo, vel potius a condito mundo.

9 Nono, facient se participes omnium ineffabilium peccatorum et abominationum Antichristi, eique addictorum, omnium blasphemiarum, libidinum et parricidiorum: attrahentque super se omnem omnium piorum sanguinem veritatis causa fusum, inde ab Abel usque ad ultimum martyrem, usque in finem totius mundi.

10 Decimo, tales omnes semetipsos horribiliter condemnabunt, tanquam qui petulanter, scelerate,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.