Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1208 --

445 posse eius essentiae longe aliam esse rationem, quam nostra mens assequi vel cogitare possit. Quare qui contrarium sequuntur, perinde faciunt, ac si quis conspectis luteis ollis, etiam ipsum figulum luteum esse ratiocinetur.

II Principium.

Deus est libertimum agens aut causa. Ergo non semper eodem modo agit: et sicut nunc hanc naturam et hominem sic condidit aut ordinavit: sic forte aliqua vel iam, vel suo tempore, ut in fine mundi, mutabit, efficiens resurrectionem, et hominem agentem sine cibo, procreatione, et aliis naturalibus.

III Principium.

Deus est omnisapiens. In infinitum igitur plures formas et veluti ideas rerum, quas suo arbitrio operibus exprimat, excogitare potest, quam nos, si nobis exponantur, animo concipere ac intelligere. Quam infinita varietas est rerum Physicarum, et singularum inter eas specierum, ut animalium, herbarum, arborum et variorum fructuum, et homini necessariorum subsidiorum. Singulae regiones habent plurimas proprias species pomorum, pirorum, nucum, cerasorum, et aliorum fructuum. Sicut igitur nobis ante oculos infinitatem et varietatem idearum proposuit: ita potest vel iam habere, vel postea condere novas rerum, creaturarum et actionum suarum species. Qui ergo erudituli vel Physici, vel alii, ex praesenti naturalium rerum natura ratio cinari volunt, Ex nihilo nihil fieri: et tempus, motum ac mobile esse coniuncta: igitur mundum esse aeternum. Item, nullum individuum est perpetuum: igitur anima non est immortalis, nec est resurrectio. Isti, inquam, tales sapientes perinde faciunt, ac si quis mediocri diligentia perspectis omnibus iam effectis operibus, in alicuius praestantis artificis officina, negaret eum alterius generis opera facere scire, aut unquam fecisse, vel facturum esse. Hanc tamen sententiam nemo de artifice homine ferre ausit: at de Deo vivente audent homines Epicurei.

IIII Principium.

Deum esse omnipotentem omnes fatentur. Itaque etiamsi quid in Scriptura traditur a Deo fieri praeter naturae ordinem, vel rationis nostrae opinionem, omnipotentiae eius ratione habita, pro vero etiam a gentilibus haberi solet et debet. Omnino enim statuendum est, Deo nihil impossibile esse quod velit. Quando quidem enim ipse author naturae et creator est, eamque pro suo arbitrio ita creavit: certum est, eum etiam suo arbitrio illam mutare posse: et in eius nutu ac potestate totam naturam consistere donec velit, rursus cum nolit totam collabi.

V Principium.

Animam hominis divinum quid esse, hoc est (ut nos vocamus) spirituale, longe videlicet a corporalibus et humanis rebus ac creaturis diversum, sana ratio sentit, ut et Cic. in prima Tusc. erudite ratiocinatur. Quod si igitur quaedam in nostris sacris Literis dicuntur de ea, quae a corporalibus his abhorreant, statuendum est tantum abesse, ut cum natura vel ratione pugnent, ut etiam omnino consentire rationi videantur: quae videt corporis et animae qualitates plurimas inter se contrarias esse, quod illud corruptibile, mortale, morbis obnoxium, terrenum, haec contra incorruptibilis, immortalis, divina est.

Omnia igitur absurda rationi, quae in Scriptura sunt, possunt ad haec principia redigi, eisque defendi: quae cum nec ipsa ratio negare possit, falsa est atheorum calumnia, Scripturam penitus cum omni ratione pugnare.

54 Quibus addi potest etiam hoc principium, quod probat veram et rationi consentaneam esse doctrinam de extremo iudicio. Cum enim boni in hoc mundo affligantur, et contra bene habeant mali: quid prohibet quo minus malus esse mavelis, ut bene habeas: siquidem nulla alia felicitas expectanda est bonis, nec vicissim poena malis. Quod si igitur tollas extremum iudicium et vitam aeternam, tolletur divina iustitia, quae malefacta hominum in hoc mundo patrata punit, contra remunerat benefacta: tolletur divina providentia, et omnia temere fieri concedemus: denique tolletur omnis veritas et honestas, quando quidem nihil aliud praemii expectandum est bonis, nisi forte parva aliqua incertaque post mortem gloriola.

55 Plena haec religio est consolatione, bonosque in recto proposito retinet et confirmat: at contra nulla est, quae tantum terroris possit in cutere malis, eosque absterrere a sceleribus. Haec enim sola causas indicat, cur hoc fiat, quod in hoc mundo affligantur boni, et bene habeant mali. Haec bona spe praelucet in posterum bonis, dum vitam aeternam post hanc pollicetur. At reliquae doctrinae nullam indicare causam possunt, cur haec ita eveniant. Multa quidem divinant de immortalitate animae: sed nihil certi constanterque dicunt, multo minus sciunt, quis post mortem tandem hominis status futurus sit.

56 Experientia probat pleraque in sacris Literis tradita: ut sunt poenae impiorum, sceleratorum, persequutorum in hac vita: crux, afflictio, et totus cursus Ecclesiae: Antichristi adventus, quem ita depingit, ut dubitare non possit, vel Papam Antichristum esse, vel huic Scripturarum prophetiae ipsum eventum respondere: item liberatio piorum: vitia, quae propagationem et instaurationem Evangelii comitantur, ut hominum ingratitudo, declinatio a veritate, contemptus Religionis, securitas, sectarum varietas, et omnes earum proprietates, dissidia inter ipsos Christianos: denique omnium hominum, vel piorum, vel impiorum natura et propriae notae, unde agnosci possint: malum culpae seu corruptio naturalis, quod semper ad mala sumus proniores: et his similia, quae omnia ante a Christo vel tradita, vel praedicta sunt, dataque piis doctrina, quomodo se in illis omnibus eventibus gerere debeant.

57 Dubium profecto nulli esse, sed manifesta experientia probari potest, instare mundi interitum, ex variis indiciis. Hominis vita brevior, robur, valetudo infirmior quam olim: malitia et astutia maior, scelera plura: radicum, herbarum, arborum, aliarumque rerum quibus homo utitur, languidior vis, quam fuit olim: denique omnia ad interitum propalam tendunt.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.