Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1209 --

446 58 Totingentia miracula et satanae inimitabilia convincunt omnes, hanc religionem veram esse. Scribunt Evangelistae plurima et maxima miracula tum in vita, tum et in passione Domini accidisse: quibus consentit eruditissimus quidam, qui ea aetate vixit, qui cum eclipsin solis, quae praeter naturam acciderar, animadvertisset, dixisse scribitur: Aut Deus naturae patitur, aut machina mundi dissalvetur. Quid dicemus de miraculis, quae in festo Pentecostes acciderunt Apostolis, et postea ab iisdem passim sunt edita? De quibus, cum infinitorum veterum hominum fide dignorum scripta testentur, dubium nulli esse potest.

59 Manifestissimum est, volumen sacrorum oraculorum a multis diversis scriptoribus, et variis temporibus conscriptum esse, et tamen summam esse inter eas partes consensionem: cum alioqui vix duos scriptores reperias, qui per omnia consentiant, et non alicubi sibi invicem contradicant, ac revera in illis appareat verissimum esse illud, quod dici solet: Quot capita, tot sensus. Quare necesse est, scriptores Bibliorum omnes ab uno Deo rectos esse, qui per os et calamum eorum sua nobis oracula evulgavit.

60 Non parvum veritatis Scripturae argumentum est, quod plerunque omnes ei constanter assentientes et de ea testantes fuerunt propterea afflicti; nullumque terrenum commodum, aut opes vel glorias terrenas inde expectarunt: ut eorum testimonium suspectum de fraude haberi non possit.

61 Illud quoque nequaquam leve est; quod post tot secula pii omnes exactissime huic libro assentiuntur, eoque extreme delectantur, meditantes in eo die ac nocte: ut manifestum sit, eundem spiritum esse in eorum pectoribus, qui eam initio confecit.

62 Ingens et efficax testimonium veritatis Scripturae est, quod etiam hodierna die passim reperiantur tum pueri, tum alioqui homines simplices ac idiotae, qui quamprimum eam serio ac ex animo sectantur, ita, secundum eius promissiones, caelestibus quibusdam donis ac sapientia instruuntur, ut in medio summorum periculorum, sapientes huius mundi et eruditi ingeniosique Sophistae illis resistere non possint. In quo manifeste potentia et promissiones Christi exhibentur et palpantur.

63 Illud quoque quasi visibiliter tum potentiam filii Dei, tum etiam sacrae Scripturae veritatem testatur ac demonstrat, quod nunc hisce postremis temporibus, ac post tot secula, non solum vera Religio instauratur, et a sordibus Antichristi repurgatur: sed etiam ipsum sacrosanctum volumen ita illustratur, ut post tantas Sophistarum et Monachorum tenebras eique obductas nebulas, nihil nunc sit magis perspicuum ac dilucidum, utque nunc illud longe melius intelligat septennis puer, quam antea omnes Monachi et Sophistae.

FINIS.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.