Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 808 --

45 non credendis historiis: Fulgentium, in Mythologiis: divum Basilium, in libro seu concione ad adolescentes, de legendis cum fructu scriptoribus gentilibus.

Est autem omnis haec interpretatio, si rite expendimus, plane allegorica: et nemo it inficias, utilitatem ingentem in ea esse positam. Ad eundem igitur modum alienum non est, multos Sacrae Scripturae locos allegorice, et quidem magno cum fructu, enarrari: maxime cum in confesso sit, sacram Scripturam mysteriorum esse supra quam dici potest foecundam: nec non uberrimam spiritualium bonorum materiam, in omnem vitae et cognitionis usum suppeditare. Ex his igitur, quid praesenti loco per allegoriam velimus, perspici potest.

Caeterum oportet prudenter Allegoriam a typo distinguere. Multos namque videmus qui typos et allegorias confundunt: atque ubi typus apud Scriptorem sese offert, ibi allegoriam esse falso autumant. Etenim quando legunt 1 ad Cor. 10, Patres nostros omnes sub nube fuisse, et omnes per mare transisse, et omnes in Moysen baptizatos esse, in nube et in mari, etc. opinantur ibi esse allegoriam: sed falluntur, cum typus tantum proferatur, aut verius exemplum. Evincit namque Apostolus, exemplis ob oculos positis, eos qui postquam sacramentis per Christum salubriter institutis usi fuerint, si in pristina peccata recidunt, nequa quam impunes evasuros. Igitur discrimen inter typum et allegoriam hoc observetur.

Tipus seu figura (nam hoc nomine vocem τύπου efferunt interpretes) est, cum factum aliquod accersitur e veteri Testamento, idque ostenditur praesignificasse seu adumbrasse aliquid gestum vel gerendum in Testamento novo. Allegoria vero est, cum aliquid sive ex veteri, sive ex novo Testamento, novo sensa exponitur, atque accommodatur ad spiritualem doctrinam, sive ad vitae institutionem.

Typus consistit in factorum collatione, et totus historicus est: allegoria occupatur non tam in factis, quam in ipsis concionibus, e quibus doctrinam, et multa quae didactici sunt generis, depromit. Typus eo fere de aliis rebus sermocinatur, quam de Christo et ecclesia, de lege et Evangelio, neque passim accomodatur nostris personis: allegoria vero disserit de rebus quibuscunque, atque plurimum accommodatur personis nostris, quas oportet per eam erudiri, atque ad officia excitari pietatis.

Breviter, typi ad certas res, de persona Christi, de Ecclesia, de lege, de Evangelio, in angustum contrahuntur: allegoriae autem latissime patent, et per quascunque diffunduntur materias. Unde fieri potest, ut in una eademque historia, hinc typus, inde allegoria, seu interpretationes longo intervallo dissitae, diversa ratione adnotentur. Nam historiam Davidis pugnantis cum Goliath, si dicam praesignificasse certamen Christi cum diabolo, quem Christus vicit ac prostravit, adduxero expositionem per typum: si vero transtulero ad nos, dixeroque significari pugnam spiritus cum carne, quam unusquisque nostrum in sese experitur, erit haec interpretatio allegorica.

Haud magni negotii est, paria exempla congerere. Certe probationes, sive expositiones a typis, passim novo Testamento fiunt obviae. Ionas devoratus a pisce, iterumque eiectus, describitur Matth. 12, typus Christi per triduum sepulti, et a morte reviviscentis. Serpens aeneus, Ioan. 3, typus Christi crucifici. Ioan. 19, agnum paschalem, cuius ossa non frangebantur, Christi extitisse typum atque imaginem deducatur. Ad Galat. 4, duo filii Abrahae typum gerunt duorum testamentorum. Quo loco, tametsi Apostulus ipse pronunciet ea per allegoriam dicta: tamen recte adiecerimus, non per allegoriam, sed potius per typum dicta esse.

Quod ante nos sapienter annotavit in Commentariis ad eandem epistolam Chrysostomus, dicens, Allegoriae vocabulum ibi pro typo usurpatum. Vidit quippe doctissimus Scripturarum interpres, allegoriam et typum vehementer discrepare. Quamvis dissimulari non potest, allegoriam quoque statim aspergi, ubi Apostolus Hierosolymam interpretatur matrem nostram: intelligens haud dubie Ecclesiam ex gentilibus collectam, quae sterilis semper fuit existimata, sed foecundior effecta est quam Synagoga ladaeorum. Qua de re Hieronymus in commentariis super verbo illo Isaiae quinquagesimo quarto, Laeteris sterilis quae non paris. Caeterum, inquit, allegoriae non ita crebrae sunt, ut typi: et allegoriae spectantur non modo in historiis, verum frequenter etiam in praeceptis, tam in lege quam in Evangelio comprehensis: veluti cum iubet Deus bovi trituranti non obligari os, non spargere in agro diversum semem. Item Christus mandat, praecingi lumbos, et gestari lampades manibus. Quibus sane locis allegoriae manifestae subsunt. Si quis exempla plura, discrimen inter typum et allegoriam aperientia, desiderat, Commentarios consulat Cyrilli, in Leviticum: ubi frequenter, cum de Sacrificiis, ritibus, et ceremoniis agitur, primo loco exponit, si quis typus de Christo vel Ecclesia in illis lateat: secundo annectit per allegoriam, aliquid ad nostra institutionem conducibile, Hucusque, quantum Allegoria et typus distent.

¶ Superest nunc, ubi et quando allegoricas interpretationes expediat adhibere, demonstremus. Certe locus postremus iis dabitur, nec prius licebit ad Allegorias descendere, quam excussa fuerint, primum quae ad sensum Grammaticum, deinde quae ad moralem, sive (ut Apostolus loquitur) πρὸς παιδείαν spectant. Quamvis nec semper, nec temere: sed tunc tantum, cum vel cogit aliqua orationis necessitas, vel suadet singularis auditorum utilitas. Utrunque quomodo contingat, ostendamus.

Necessitas quidem exponendi per allegoriam, tribus ex causis provenit. Prima: quando Scripturae, nisi tropum subesse accipias, falsitatem prae se ferunt. Verbi gratia, Psalmus canit de Christo: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Atqui cum Christus fecisse istud non legatur, subesse videtur verbis Prophetae falsitas. Quare verba illa per allegoriam, si de superatis ac debellatis diabolo, mundo, peccato, morte enarres, perspicuam ac veram habes sententiam. Secunda quando verba Scripturae in sensu Grammatico accepta pariunt absurditatem. Quo pertinent locutiones illae de Deo, quibus tribuuntur ei adfectus humani, nonnunquam etiam vitiosi: ut ira, poenitentia, taedium, dubitatio, vel ignoratio, furor, etc. Item ad Romanos 12, Hoc faciens, carbones ignis congeres super caput eius. ubi cum de cibando et reficiendo inimico verba praecedant, videntur sane ista contra amicitiae leges esse addita. Verum oportet allegorice interpretari (quemadmodum ait Augustinus

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.