Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 758 --

xx

ELEGIA AD LECTOREM, MATTHIAE FLACII ILLYRICI IUNIORIS.
Ut clavis cistas aperit, firmasque resolvit
Aere fores, quas vis nulla aperire queat:
Et vestes profert, fulvum depromit et aurum,
Et quaecunque sibi condit avara manus:
Ut quaecunque placent, proprios convertere ad usus,
Et possis illis absque labore frui:
Illa quidem frustra per secula multa laterent,
Arcas ni reseret clavis, et inde petat.
Sic et Sermo tua estueneranda Scientia clavis,
Dogmata quod profert, quae sine fruge latent.
Hic etenim variae thesauros cognitionis
Quaerit, ut inventos explicet atque colat.
Hic aperire potest sapientum corda virorum,
Et concepta animis aurea sensa refert.
Hic quoque doctorum divina recludere scripta,
Et solet hinc varias promere dexter opes.
Quicquid habet solers et suspicienda vetustas,
Cognitus obscurum sermo manere vetat.
Denique et hic nobis prudentia pectora reddit,
Instruit omnigenis artibus, atque docet.
Hinc est quod sapimus: quo nihil praestantius ulli
Mortali dedit is, qui colit astra, Deus.
Quod nisi doctrinam producit Sermo latentem,
Aut sumus in linguae cognitione rudes:
Naturas rerum conamur discere frustra,
Prudentisque decus nomen et omne perit.
Ne divina igitur lateat sapientia quenquam,
Quam nos perfecte Biblia sacra docent:
Hic qui nunc prodit, tibi vim demonstrat et usum
Sermonis sacri, non sine fruge, liber.
Quem tenui studio disces, et tempore parvo:
At non ille tibi commoda parva feret.
Nam te cognitio, pietas et vita sequentur:
En bona tam facili quanta labore paras?
Sermo doctrinam, caelum doctrina recludit,
Doctrina nobis vita salusque patent.
Haec etenim demum sapientia vera putanda est,
Quam Deus ipse docet, quam iubet ipse sequi.
Haec verum monstrat finemque viamque salutis,
Hisque bonis homines participare facit.
Haec in nos transfert, haec applicat omnia nobis,
Quae Christus proprio sanguine parta tenet.
Verum hanc divinus Scripturae Sermo revelat:
Hunc igitur ratio discere quemque iubet.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.