Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 821 --

58 96. 97. 98. 100. 109. 110. 113. 117. 145. Porro exhortatorii et consolatorii ut sunt: 4 31. 37. 39. 53. 58. 75. 77. 82. 84. 91. 92. 112. 119. 121. 128. Quidam etiam sunt mixti generis: quos vides in pluribus speciebus signatos. 10 Praecipua autem opera in id poni debet, ut primum Psalmorum propositionem principalem recte constituas: deinde et partes scite distribuas. Quod quidem haud magno is efficiet negocio, qui, quemadmodum supra admonuimus, observare assueverit artificium Dialecticum et Rhetoricum. Quamvis eo maior quoque diligentia in Psalmorum lectione requiritur, quo plus artificii non ex Dialecticorum argutiis, vel Rhetorum flosculis modo, verum etiam ex vatum felici ubertate in illis admixtum novimus. Scatent enim Psalmi omnis generis elegantiis: si quidem nusquam adfectus, praesertim vehementes, moventur crebrius: nusquam frequentiores personarum loquentium mutationes: nusquam amplificationes, vel extenuationes magis appositae: nusquam tanta in figuris sermonis varietas atque dulcedo: nusquam proprias Theologiae phrases observare datur commodius: denique nullum scripti genus extat pari tractatum ornatu, acrimonia. maiestate: ut profecto appareat, omnes tam verborum quam rerum Theologicarum opes, in unum Psalmorum opus, tanquam praedivitem quendam thesaurum a Spiritu S. congestas. Ergo est volumen Psalmorum ab omnibus quidem Theologicari volentibus, et quasi quotidie et magna cum diligentia legendum: quod tamen non nisi ii penitus intelligent, qui bene tentati et rerum divinarum experti erunt, quique artificium omne dicendi et Scripturarum consuetudinem, Locosque Theologiae praecipuos probe tenuerint. Habebunt sane tyrones illud frequenter in manibus: nec dubium quin in eo aliquid consequentur. Sed ad mysteria pertingere non prius dabitur, quam paulo altius in rebus Sacris progressi fuerint. omnia nihilominus in Spiritus S. pios in omnem veritatem ducentis, efficacia consistunt.

11 In omnibus vero bonis scriptoribus sic cum maximo fructu versabere, si tu ipse veluti indueris personam loquentis: teque quasi medio illi negocio, de quo agitur, immiscueris. Nam frigide profecto, minimoque cum profectu in alieno versatur scripto is, qui animi sui sensum ac motus ad scriptoris mentem atque affectiones, quoad eius fieri poterit, non impulerit, attemperaveritque Neque sine causa profecto Psalmi tanta varietate ac vehementia affectuum sunt conscripti sed ut pii eos in suos animos illabi patiantur, suaque corda veluti transforment ac transfigurent in habitum formamque mentis Psalmistae. 12 Quare cum legimus Psalmum agnoscentem et confitentem peccata, ac petentem condonatione: ita eum legamus, sic vel illa verba ad nos nostrasque res, vel nostra negotia ad verba Psalmi attemperemus, ac si nos iam sic nostra peccata deploraremus, et nobis suppliciter condonari flagitemus.

Sic cum Eucharisticum Psalmum legimus, simul quoque nos illis ipsis verbis Deo gratias agamus pro eius quotidianis in nos beneficiis. Cum didacticum aut consolatorium Psalmum legimus, ita cum accipiamus, ac si nos iam Deus coram ipse illis verbis institueret et consolaretur, confirmaretque.

Hoc vero etiam tanto magis in Sacris fieri deberet, quam in aliis Scriptoribus, quanto magis tota haec doctrina tum in praxi consistit, tum propter nos, non propter illos veteres conscripta, memoriaequae prodita est.

DE LIBRIS SENTENTIARUM.

Eos Sacrarum literarum libros, qui varias sententias continent, in uno quodam genere separatos ab aliis ponunt: ut sunt Proverbia, Ecclesiastes, Iob et Cantica. De illis igitur quoque pauca monebimus. Iob tamen ab aliis sententiarum scriptis separari posset, quia habet perpetuam cohaerentiam disputationum. Proverbia continent ferme mixtim varias sententias, partim religiosas, partim politicas, seu ad communem vitam pertinentes, ut quae scriptae sunt ab homine in utroque genere vitae ac rerum versatissimo et expertissimo.

Distingendae vero sunt eius operis tractationes. nam quaedam inter se cohaerent, praesertim in primis novem capitibus: quaedam vero sunt valde concisae ac separatae sententiae, nihil cum praecedentibus aut sequentibus cohaerentes, plane instar Aphorismorum Hippocratis, aut Sententiarum Phocylidis: quin nec ordinem quidem aliquem servant. Operaeprecium ergo fuerit, observare istam diversam eius scripti rationem, et cohaerentia rite connectere, separata autem distinguere.

Deinde quia omnia confusa turbant mentem, et nec percipi facile, nec retineri bene possunt: ideo utile fuerit observare, quae sententiae ad quos locos communes vel religionis, vel etiam externae vitae referri debeant: quo praeter superiores utilitates, etiam ea quae in tanta brevitate necessario desunt, ex cognitione totius loci communis suppleri queant.

Postremo, facta tali distributione, utile fuerit tum spirituales sententias cum aliis Scripturae locis, ubi eadem plenius aguntur, conferre, ac inde earum uberiorem noticiam haurire: tum et politicas Gnomas etiam cum Philosophorum disputationibus et aliorum doctorum dictis conferre: et quid ab alterutris plenius aut melius dictum sit, considerare.

Ecclesiastes, et liber Iob, praeter crebras sententias quibus abundant, exhibent iustas et insignes disputationes, quibus pares in libris Philosophorum non invenias. Quamobrem prae caeteris profecturos sese in his ii sperent, qui post Philosophorum placita degustata, ad horum lectionem properabunt.

Ecclesiastes autem disputationem habet de summo bono, quod definit esse coniunctionem cum Deo, atque perpetuam Dei fruitionem. Quocirca confutat ante omnia, et primo statim capite, eos qui summum bonum posuerunt in scientia. Secundo ac tertio capitibus, eos qui summum bonum collocant in voluptate. Quarto, qui in honoribus. In quinti capitis progressu, et sexto, eos qui in divitiis. Capite septimo de tribus bonorum generibus, animi inquam, corporis et fortunae disserit, deque contrariis malis, et quis omnium horum usus: nec non, quomodo praecipue a providentia Dei res nostrae

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.