Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 823 --

60 Vestimenta illius facta sunt candida sicut lumen. Marcus vero: Vestimenta illius facta sunt splendida, candida valde, veluti nix, quam candida non facere potest fullo super terram. Lucas denique comprehendit utrumque: Vestitus eius candidus, inquit, ac refulgens.

6 Porro unus quispiam Evangelistarum quandoque refert historiam, quam nemo attingit alius,: aut si quis praeterea alius, non tamen conscribunt eam omnes. Iohannes illam de transformatione praeteriit: similiter nonnulla a tempore coenae ad ingressum usque in hortum trans torrentem Kedron. quod annotavit quoque divus Augustinus, in Evangelium Iohannis tractatu sive sermone 112. At idem Iohannes solus prolixam atque admirabilem illam concionem Christi a coena habitam, diffuse describit: solus recitat historiam de eo qui 28 annos morbo affectus, ad probaticam piscinam decubuit.

7 Interdum vero unus citra additionem vel detractionem plane idem narrat quod alius: alter tamen altero loquitur evidentius, ac verba magis idonea usurpat. Exempla sunt passim in conspectu posita. Istiusmodi igitur collatio, quando plus lucis quam credi potest suppeditat: et sive in rebus ipsis, sive in verbis tantum fiat mutatio, nunquam sine commoditate abit ea diligentia: merito admonendos candidos Lectores censui. Quo autem commodius collatio talis fieret, Eusebius elegantes concinnavit Canones, qui certo monstrant, qui Evangelistae singuli vel soli, vel cum aliis de re quacunque retulerint. Quamvis non mediocriter etiam adiuvant, quas ad marginem librorum asscriptas videmus, vulgo vocatae Concordantiae.

8 Quia vero in quibusdam narrationibus dissidere Evangelistae videntur; ideo videndum est, tum ne id credimus, nosve offendat, tum ut veram eorum concordationem quaeramus. Ex illa ipsa historia transformationis Christi coram tribus discipulis factae, exemplum instituto accommodum sum; potest. Inter Matthaeum et Marcum convenit, dicunt namque Christum post dies sex adduxisse discipulo: in montem. Atqui Lucas ait: Factum est post haec verba diebus fere octo, assumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum. Quid igitur? dissentiuntne? minime. Conciliantur autem hi loci nullo negotio: tum quod Lucas dicat, non simpliciter octo, sed fere octo: tum quod per synecdochen, partem aliquotam diei praecedentis, et rursus partem aliquotam sequentis comprehendit, atque duas has portiones a sex diebus secludit.

Plurima vero de conciliandis Evangelistarum scriptis in speciem dissidentibus D. Augustinus, in nobili illo opere De consensu Evangelistarum: quaedam etiam nos supra monuimus. Verum extat multorum scripta de hac re hoc potissimum seculo confecta.

9 Illud quoque eximiam utilitatem affert, tum ad nostram confirmationem, tum et ad adversariorum refutationem, quod Evangelistae, dum narrant sacram IESU Christi historiam, in more habent, ad conprobandum eum esse semen benedictum et Messiam patribus olim promissum, atque per prophetas multis ante seculis praenunciatum: promissiones atque vaticinia prophetarum ascribere, et in memoriam reducere. Ita Matthaeus, posteaquam capite primo retulisset verba angeli, testantis de virgine, quod concepisset virtute Spiritus sancti: atque illam parituram filium, qui salvum faceret populum a peccatis suis: statim adiicit ex Isaiae 7, Porro totum hoc factum est, ut perficeretur quod dictum fuerat a Domino per Prophetam ita loquentem. Ecce virgo erit praegnans, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Immanuel. Cap. 2 profertur vaticinium Micheae, quo demonstratur diu ante praedictum fuisse, Christum nasciturum in Bethlehem: Et tu Bethlehem in terra Iudaeae, nequaquam minima es inter principes Iuda: ex te enim mihi proditurus est dux, gubernaturus populum meum Israel. Eodem capite ex Osea, Ieremia, praedictiones aliae simili de causa attexuntur. Sed nullum fere caput extat in libris Evangelicis, quod non aliqua prophetarum testimonia in medium adducat.

10 Dixi vero prius, qualem syllogismum texant Evangelistae in tota sua narratione. Observandum igitur est, quod quoties quidem Prophetarum dicta vaticiniaque de Christo recensent, maiorem illius sui syllogismi recenseant: nempe, Qui erit talis ac talis persona, ut a Prophetis depingitur, is erit Meschias. Cum vero suas narrationes ad illas eorum praedictiones accommodant, et ostendunt in hoc aut illo facto IESU, hanc aut illam prophetiam de Meschia impletam esse, minorem sui illius principalis argumenti attexunt: unde porro sponte sequitur conclusio, hunc ipsum IESUM, et nullum alium hominem esse verum Meschiam.

11 Observandum quoque est diligenter in lectione Evangelistarum, et sequentibus scriptis, novum Testamentum varie citare Veteris dicta. Alias tantum allusione quadam: ut Paulus Rom. 10, facilitatem iustitiae Evangelicae praedicat, sumptis verbis Mosis in Deuteronom. quae tamen Moyses non de iustitia vel Evangelica vel legali, multo minus de eius facilitate dicit: sed tantum de praesentia verae doctrinae, quae illis in promptu erat. Sed videntur aliqui tunc quoque perperam intellexisse id dictum de facilitate iustitiae legalis: ideo Paulus ad Evangelicam transtulit, solummodo per quandam allusionem, non citans testimonii aut probationis gratia.

12 Alias sensum tantum ponit novum Testamentum veteris, neglectis verbis: ut Matth. 21. Dicite filiae Syon, Ecce rex tuus venit tibi mansuetus. et multo magis Matth. 27, Acceperunt triginta argenteos, precium aestimati, et dederunt eos, etc.

13 Tenendum igitur est, ita plerunque citari solere vetus Testamentum a sacris novi Testamenti scriptoribus ut sensum respexerint, et prophetiae potius impletionem, quam oraculi ipsius verba recensuerint. Id autem nemini mirum aut temerarium videbitur, qui sibi persuaserit, quod res ipsa convincit, eundem spiritum ore Evangelistarum locutum esse, qui aperuerit os Prophetarum. Deinde Prophetarum munus fuisse, quid futurum esset praedicere: Evangelistarum vero, quid sit factum narrare. Itaque cum spiritus Dei illorum oracula in novo Testamento non exscribat, sed interpretetur, minime certe debuit itidem enumerandis vocabulis astringi.

14 Alias ad verbum citat, praesertim cum aliqua singularis vis in ipsis verbis est; ac ex singulis vocibus

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.