Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 830 --

67 Dialectica et Rhetorica, aut de media plebe petita: nonnumquam quaedam argute dicta a Philosophis; aut aliis magni nominis hominibus, veluti emblemata intermiscet. Neque illa praeterit, quae orationem illustrant, ac divitem speciosamque reddunt. est etium ὑποτοπώσεων et amplificationum studiosus coaceruator. Denique ea quoque omnia operose congerit, quae ad movendos adfectus conducere arbitratur.

In summa, nihil omittit quod modo ad persuadendum inculcandumque animis vim habet. Siquidem hic eius scopus est, huc universus tendit labor, ut omnes ad agnitionem peccatorum; ad fidem, ad puram invocationem Dei, ad vitae emendationem pertrahat: et si fieri possit, in novos prorsus homines transformet.

Huius autem tractationis absolutissima exempla videre licet primum in Prophetarum et Christi Apostolorumque concionibus, quas certe ad plebem atque imperitam multitudinem esse habitas, non est obscurum: deinde in Homiliis, id est familiaribus sermonibus Origenis, Basilii, Nazianzeni, Chrysostomi: et nostro tempore cum in aliorum multorum concionibus, tum Lutheri (unus hic inter omnes principatum obtinet) et similium. In quibus sane orationibus multa accommodata sunt eruditis, plurima imperitae multitudini, omnia vero universis: quandoquidem universis prodesse, pii authores studuerunt. Sed de populari interpretatione forsitan alio tempore plura a nobis dicentur.

At vero tractatio scholastica multo est laboriosior: utpote in hoc intenta, ut de loci qui explicandus offertur, sententiae nullus amplius residere in auditorum pectoribus possit scrupus: sed singula, et quidem minutissima exacte discussa habeantur. In hac autem monstranda eo apertius crassiusque oportet nos agere: quo enixius quidam laborant, ne quis methodum quam tenent, deprehendat. Data opera subinde ab ea deflectunt, ne si eundem semper observarent ordinem, cito omnibus patefieret meditare ipsorum docendi ratio. Summa, in quiunt, est ars artem dissimulare. Et doctoris oratio si eodem semper habitu prodeat, nulla variatione interpolata, taedium parit audientibus, atque in contemptum venit. Equidem fateor, nonnunquam utiliter mutuari sermonis faciem, quando nec locorum qui occurrunt, natura patitur nos eadem commentandi via semper ingredi: sed tamen mihi minime probatur dissimulatio: et eum bene mereri de discipulis iudico, qui quo iuvatur eorundem profectus, non tegit. Congeram igitur, et exhibedo quandam Methodi formam, non quidem ab uno aliquo nobis praescriptam magistro, sed in diversis authoribus tam priscis quam recentibus, deinde in celebrium Scholarum praestantissimis interpretibus, quos aliquando in Gallia, Germania, Britannia, vel alibi audire contigit, a me observatam, atque quanta fieri licuit fide adnotatam: ex qua profecto facile, ni fallor, unusquisque discet, quid in professoribus; ad quorum Scholam se receperit, considerare, quod attinet ad rationem docendi, maxime deceat.

1 Primo igitur, quando perito artifici integrum scriptum sive iustus liber enarrandus est in manibus, ante omnia explicat, A quo, et Ad quos, seu de quibus, vel propter quos opus conscriptum sit. Cuius rei argumenta cernere licet in initiis Prophetarum, et Epistolarum Paulinarum. Semper namque in his ista aperte praemittuntur. Iisdem convenit mox adiungere nonnulla, De authoris conditione, vocatione, vitae genere: De doctrina: De phrasi, sive genere dictionis. Quin etiam de illis ad quos, vel de quibus vel propter quos liber sacer est editus, adiicietur: Ubi sint: Quales tum ante fuerint, tum nunc sint, quo ingenio, quibus moribus institutisque viventes. Sic praelecturus Epistolam ad Gal. explicat statim in initio, ub et quales Galatae fuerint. in Iesaia propheta operaeprecium est indicare, quales tunc fuerint Egyptii, quales Moabitae, Aedomitae, etc. Videmus subinde hanc diligentiam praestari ab Historiographis, quoties facta gentis alicuius mentione, clariores reddere suas student narrationes.

2 Hinc secundo loco venitur ad id, quod operi suscepto magis congruit: atque diligenter exquiritur quae scribendi extiterit occasio. Ubi fidus interpres aperit:

Quis status Ecclesiae, vel Reipublicae.

Si quae vitia, pericula, mutationes, vel errores obrepserint:

Quibus modis ad eum statum sit perventum.

Quid ex omnibus scriptorem maxime moverit.

Quis scriptoris finis, sive quid potissimum efficere intendat.

Quae omnia ipsi scriptores vel in initio, vel in progressu, vel in fine operis solent aliquousque insiinuare. Exempla obvia sunt in Epistola 1. ad Corinth. ad Gal. ad Thessalonicenses. Quinetiam in Prophetis quaedam hac ratione demonstrantur. Non sunt ergo omittenda, atque opportunius quidem ista in initio, quam usquam alibi, quandoquidem delectant, excitantque auditores: praeterea sine iis ad sequentia non patet aditus.

3 Porro tertio loco progressio fit ad explicandum, quis sit status sive propositio, aut quid potissimum in toto scripto contineatur.

4 Tum quarto, quot et quas in partes maiores diducatur: veluti si in eodem libro plures contineantur graves disputationes, plures conciones exhortatoriae, vel perpetuae narrationes, aut huiusmodi. Ad hunc modum dicimus Epistolam ad Romanos (praeter exordium, et extrema de rebus familiaribus) dividi in 3 partes: quarum prima complectitur disputationem de hominis iustificatione per fidem, ubique operibus: secunda, de vocatione gentium, et reiectione Iudaeorum: protrahiturque ad tria capita, nonum, decimum, et undecimum: tertia, doctrinam variam de iustificatorum vita. Ad Gal. tres similiter partes conspiciuntur: prima, in qua Apostolus suum munus a Deo se accepisse defendit: secunda, in qua evincit, hominem fide absque operibus iustificari: tertia, ubi multiplex doctrina de vitae institutione. Epistola ad Hebraeos quatuor constat partibus, quarum prima eruditam habet pene ad finem capitis 4, disputationem, de duab. in Christo naturis: secunda, de abrogatione sacerdotii atque ceremoniarum legalium, et Christi sacerdotio, unicoque sacrificio succedente: 3, ab extrema parte capitis 10, ad medium usque 12, de iustificatione prae fidem: quarra, praecepta vitae ac morum varia, sanctis atque iustificatis observanda.

Nec praetereundum quinto loco, quomodo hae ipsae partes maiores rursus dividantur, nimirum ubi fit earum exordium, propositio, confirmatio, confutatio, conclusio, vel huiusmodi. Haec inquam

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.