Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 839 --

76 eorum ipso de quo agitur authore tractabimus: non ad fallendam et male imbuendam audientium imperitiam, quasdam verborum enunciationes subtractis eorum causis coaptantes. Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi: quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus. Verum omnia editis simul et dicendi causis et dictorum virtutibus persequemur. Igitur singula secundum propositionis ordinem retractentur, nam hoc eorum principale est.

Idem de Trinitate lib. 3. Nihil igitur in divinis effectibus humanae mentis opinione tractandum est: neque de creatore suo opificii ipsius materia decernat. Assumenda autem nobis est stulticia, ut sapientiam sumamus non in prudentiae sensu, sed naturae nostrae conscientia, ut quod cogitationis terrenae ratio non concipit, id nobis rursum ratio divinae virtutis insinuet. Cum enim recognita stulticiae nostrae intelligentia imperitiam naturalis in nobis imprudentiae senserimus: tum per divinae sapientiae prudentiam ad Dei sapientiam imbuimur, cum sine modo virtutes Dei ac potestatem metiamur, cum naturae Dominum non intra naturales leges cohibeamus, cum hoc solum de Deo bene credi intelligamus, ad quod de se credendum ipse sibi nobiscum et testis et autor existit.

Idem de Trinitate lib. 1. Optimus enim lector est, qui dictorum intelligentiam expectet ex dictis potius quam imponat, et retulerit magis quam attulerit: neque cogat id videri dictis contineri, quod ante lectionem praesumpserit intelligendum. Cum itaque de rebus Dei erit sermo, concedamus cognitionem sui Deo, dictisque eius pia veneratione famulemur. Idoneus enim sibi testis est, qui nisi per se cognitus non est.

Si qua vero nos de natura Dei et nativitate tractantes comparationum exempla afferemus, nemo ea existimet absolute in se rationis perfectionem continere. Comparatio enim terrenorum ad Deum nulla est, sed infirmitas nostrae intelligentiae coegit species quasdam ex inferioribus tanquam superiorum indices quaerere: ut rerum familiarium consuetudine admonente, ex sensus nostri conscientia ad insoliti sensus opinionem educeremur. Omnis igitur comparatio, homini utilis potius habeatur, quam Deo apta: quia intelligentiam magis significet, quam expleat.

Idem lib. 4. de Trinit. Postremo, qua interpretationum suarum arte veritatem divinorum dictorum virtutemque corrumpant. Non ignoramus autem, ad res divinas explicandas neque hominum elocutionem, neque naturae humanae comparationem posse sufficere. Quod enim inenarrabile est, id significantiae alicuius finem et modum non habet: et quod spirituale est, id a specie corporalium exemploque diversum est. Tamen cum de naturis caelestibus sermo est, illa ipsa quae sensu mentium continentur, usu communi et naturae et sermonis sunt eloquenda: non utique dignitati Dei congrua: sed ingenii nostri imbecillitati necessaria, rebus scilicet verbisque nostris ea quae et sentimus et intelligimus locuturi. Atque haec sicut primo libello testati sumus, nunc quoque idcirco a nobis commemorata sunt, ut cum aliquid ex humanis comparationibus proferimus, non secundum naturas corporales de Deo sentire credamur, nec passionibus nostris spiritualia comparare: sed potius rerum visibilium speciem ad intelligentiam invisibilium protulisse.

Idem super Psalmum 63. Esse autem plures memini, qui omnia quae in libris Psalmorum scripta sunt, ad personam Domini nostri, unigeniti filii Dei, existiment esse referenda: nihilque in eis aliud, quam quod ei sit proprium, contineri. Quae eorum opinio argui non potest. Omnis enim ex affectu religiosae mentis hic sensus est, et caret culpa propensiori studio, omnia ei per quem ipsa omnia sunt, coaptare. Quanquam enim idipsum interdum imperite fiat: tamen per id quod ad Deum cuncta referuntur, necesse est ut ea quae ei sunt propria, vere ac fideliter praedicentur. Cavendum autem est, ne dum omnia convenire in eum aequaliter opinamur: per assertionis huius studiosam intentionem plurimum et divinitatis suae dignitati, et corporationis sacramento, et operationum potestati, et passionis virtuti, et resurrectionis gloriae detrahatur. Tenendus igitur modus: diligenter ac caute constituendum est, quid de divinitatis suae nativitate, quae ei a patre est, fuerit prophetatum: quando eius hominis quem assumpsit, persona tractetur: ubi operatio, passio, et resurrectio praedicetur: quid vere unicuique tempori congruat, quando fides gentium nuncietur, quando peccata anterioris populi arguantur, quando doctrina timoris Dei et confessionis eruditio ex prophetae oratione praestetur. In his enim prophetiae spiritalis ordo consistit.

Idem super Psalmum 118. Sed ad id etiam illud accedit, quia mandata sua veritas est. Nihil illic anceps, nihil dubium, totum veritatis absolutione perfectum est: quae hoc maiore periculo negliguntur, quo magis veritatis praecepta sunt constituta.

Idem lib. 2. de Trinitat. Extiterunt enim plures, qui caelestium verborum simplicitatem pro voluntatis suae sensu, non pro veritatis ipsius absolutione susciperent, aliter interpretantes, quam dictorum virtus postularet. De intelligentia enim haeresis, non de scriptura est: et sensus, non sermo sit crimen. Nunquid corrumpi veritas potest, cum patris nomen auditur? Nunquid natura filii non continetur in nomine? Nunquid Spiritus sanctus non erit qui nuncupatur?

Idem in Matth. Canon. 25. Frequenter admonuimus, proprietates verborum et locorum contuendas, ut momenta praeceptorum caelestium consequamur.

Idem in Psalm. explic. prolog. Est autem diligens perpensumque iudicium expositionis Psalmi uniuscuiusque praestandum, ut cognoscatur qua unusquisque eorum clave intelligentiae aperiendus sit. Nam libet omnis similis est urbi pulchrae atque magnae, cui aedes complures diversaeque sint, quarum fores propriis clavibus diversisque claudantur: quae cum unum in locum congestae permixtaeque sint, volenti unamquamque aedem aperire, maximam ignaro afferant difficultatem, ut claves uniuscuiusque aedis inveniat: sitque aut familiaris scientiae cognitam clavem cito ex copia illa congestae in unum varietatis eligere: aut ingentis laboris, aptam et congruam clavem aperiendi uniuscuiusque aditus invenire: quia ratio et qualitas non sinat, non suas claves claustris disparibus coaptare. Itaque secundum Domini misericordiam aperiendi unius, cuiusque Psalmi clavem reperturi, huius ipsius primi Psalmi aditum propria sua et congrua clave pandamus.

Idem lib. 5. de Trinit. Neque enim aliter veritas intelligi potest, quam si falsa ea esse quae veritati obiecta

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.