Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 840 --

77 sunt, detegantur: et hoc quidem mentientium absolutiore dedecore, si mendacia ipsa proficiant veritari. Et quidem sensu humanae opinionis commune iudicium est, nequaquam veris falsa sociari, neque haec terum genera mutuo sibi assensu contineri: quia per generis differentiam adversante natura, nunquam dissidentia coeant, nec diversa consentiant, nec sibi invicem aliena communia sunt. Quae cum ita sint, interrogo inter verum et falsum Deum, quomodo hoc dictum intelligatur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? Verba sensum enunciant, sensus rationis motus, rationis motum veritas incitat. Ex verbis igitur sensum sequamur, et ex sensu rationem intelligamus, et ex ratione veritatem aprehendamus.

Idem de synodis adversus Arianos: Fallit enim plerunque et audientes et docentes, brevitas verborum: compendio sermonum aut non intelligi potest quod requiritur, aut etiam corrumpitur, quod significatum magis quam enarratum rationis absolutione non constat.

Idem lib. 6. de Trinit. Cum me in vitam animatum, rationis quoque intelligentem praestitisses, ad agnitionem me tui, sacris (ut arbitror) per servos tuos Moysen et prophetas voluminibus erudisti, ex quibus te non in solitudine tua venerandum prodidisti. Cognovi te cum illic Deum non alterum in natura, sed in sacramento substantiae tuae unum. Cognovi te in Deo Deum, non ex permixtione confusum, sed ex virtute naturae, dum quod Deus es, in eo qui ex te est inesses. Non ut idem tu esses, et inesses: sed inesse te in eo qui ex te esset, perfectae nativitatis veritas edoceret.

Item, eadem pagina: ab his ergo quae teneo edoctus sum, his immedicabiliter imbutus sum: et ignosce omnipotens Deus, quia in his nec emendari possum, et commori possum. Tarde mihi hos impiissimos, quantum ego arbitror, doctores aetas nunc huius saeculi protulit. Sero hos habuit fides mea, quam tu erudisti, magistros.

Idem lib. 6. de Trinit. Si potestas exaequata est, si secretum cognitionis aequale est, si natura in nominibus est: quaero, quo modo quod vocantur non sunt, quorum et vis in potestate, et difficultas in cognitione non differt? Non fallit itaque in vocabulis Deus, nec se aut pater mentitur, aut filius: et accipe, quae in his fides nominum sit.

Idem de Trinit. lib. 10. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Pietas est non ambigere, et iustitia est, credere, et salus est, confiteri. Non in incerta diffluere, neque ad stultiloquia effervere, neque ratione aliqua virtutes Dei ventilare, neque modo circumscribere potestatem, neque causas investigabilium sacramentorum retractare: Dominum Iesum confiteri, et a Deo suscitatum a mortuis credere, salus est. Quae vero insania est, qualis et cuiusmodi sit, Iesum calumniari: cum salus sola sit, hoc solum scire quod Dominus sit? Tum porro qui humanae inanitatis error est, de resurrectione eius lites movere: cum sufficiat ad vitam, quod a Deo suscitatus sit, credidisse? In simplicitate itaque fides est, in fide iustiti: est, in confessione pietas est. Non per difficiles nos Deus ad beatam vitam quaestiones vocat, nec multiplici eloquentis facundiae genere solicitat. In absoluto nobis ac facili est aeternitas: Iesum suscitatum a morcuis per Deum credere, et ipsum esse Dominum confiteri. Nemo itaque ea quae ob ignorationem nostram dicta sunt, ad occasionem irreligiositatis usurpet. Cognoscendus enim Iesus Christus mortuus erat, ut in eo viveremus.

Idem de Trinit. lib. 4. Et quanquam superfluum post haec existimetur ultra aliquid afferre, quia in divinis rebus non frequentius dicta, sed tantum dicta sufficiunt: tamen quid de hoc eodem dictum sit, cognosci oportet. Non enim divinorum dictorum, sed intelligentiae nostrae a nobis ratio praestanda est.

Idem libro de Trinit. 12. Contundendae sunt ergo insolentes adversum Deum disputationes, et destruenda rationum fallacium munimenta, et elevata ad impietatem ingenia conterenda: nec carnalibus armis, sed spiritualibus, nec terrena doctrina, sed caelesti sapientia: ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tantum ultra terrena studia ratio caelestis excedat.

Idem in Psalmum 118. Quid enim infidelibus stultius est, qui praeter illum communem irreligiosorum terrorem etiam hoc adiiciunt piaculi, ut divinarum Scripturarum eloquia putent perfectae doctrinae carete ratione? Et quia pro impietate ingenii sui divinorum dictorum capaces esse non possunt, ad contumeliam caelestium verborum pro excusatione hebetudinis suae prorumpunt, dicentes in his nihil rationabile, nihil esse perfectum, volentes ea quae a se dicantur, sola esse erudita, et doctrinae suae prudentia expolita: stulti, Deo negantes, quae assumere ipsi sibi audent. Nec mirum est, si irreligiose de eis opinantur: quorum pecuniae hebetudinis modo intelligentiam non consequuntur. Verum quamvis in eo sermone, quem superius habuimus, hi qui sapientiam Dei sequuntur, cognitam dictorum caelestium perfectionem existiment, nihilque eorum esse quod non consummatum atque omni ex parte perfectum sit.

Ibidem: Causam vero amplitudinis suae docet, dicens: Quia mandata tua per quisivi. Naturae nostrae consuetudinem recordamur. Quotiescunque lectioni vacantes, mandata Dei et praecepta scrutamur, in quantam amplitudinem intelligentiae mentium nostrarum dilatantur angustiae, et quam patulus nostrae humilitatis in desideria divina sit sensus.

Idem in Psal. 118. Sed quae sint Dei verba, ante discendum est: et nunc illuminationis, et postea intelligentiae ratio praestanda est. Verba Dei sunt, quaecunque prophetae locuti sunt. Cum enim Moses verbis suis populo Hebraeo legis observantiam nunciaverit, tamen in libro eiusdem legis ita scriptum est: Et dixit Dominus ad Mosen: Dic filiis Israel. Usus igitur est his legislator verbis, quibus ei ut uteretur praeceptum est. Ergo verba Dei sunt, quae per officium licet humani oris audita sunt. Sed magnus ille propheta ipso iudicio Domini nostri Iesu Christi bene locutus, cum dixisset, Audi caelum, et auribus percipe terra: [?: - ] , Quoniam Dominus locutus est. Et post aliqua, quae querelis maximis increpabantur, dixit: Os enim Domini locutum est haec. Haec ergo omnia Dei verba sunt: sed declaratio sermonum maxime necessaria est. Sunt enim sub velamine opinionis alterius praedicata, sunt secundum Apostolum allegorumena, sunt comparativis significationibus amphibola. Testis est Dominus, haec eadem per Esaiam ita dicta esse, Iudaeis infidelibus exprobrans

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.