Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 841 --

78 et dicens: Auditu audietis, et non intelligetis. Signata enim omnia sunt, et per solam spiritualem doctrinam resignanda. Haec enim ad Danielem desideriorum virum dicta sunt: Vade Daniel, quia clausa sunt signatique sermones. Ait etiam Esaias: Dabitur liber iste in manus hominis scientis literas, et dicetur illi: Lege haec, et respondebit: Non possum legere. signatum est enim. Sed declaratio verborum mysticorum, per Evangelia praestatur, ubi legis abscondita et occulta prophetica Domino in corpore manente panduntur: ex quibus primum fides discitur. Ibi enim ea quae a prophetis dicta sunt, per eum rebus et operibus explentur: cum virgo parit, cum Dominus verbum est, et verbum caro fit, et habitat in nobis: cum muti loquuntur, cum surdi audiunt, cum claudi incedunt, cum leprosi emundantur, cum caeci vident, cum daemoniaci curantur, cum mortui resurgunt: declaratio haec verborum Dei, nostrae hanc naturae obscuritatem fidei luce illuminat. Nunc enim intelligimus resurrectionis gloriam, iudicii potestatem, aeternitatis honorem. Intelligimus haec parvuli, vel ad innocentiam renati, vel perignorantiam imperiti. Haec declaratio verborum Dei, et intelligentia parvulis praestita, huius temporis et aetatis est, ut Dominus in Evangelio demonstrat dicens: Confite or tibi Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et intelligentibus, et revelasti ea parvulis. Ecce declarationis et illuminationis et intelligentiae tempus: absconsa enim huc usque sunt. In his diebus haec declarantur, et declarata illuminant, et illuminata intelligentiam parvulis subministrant. Fiunt per hanc intelligentiam sancti Spiritus iam capaces.

Idem in Psalmi 134. enarrat. Secundum Apostolum, quae in lege sunt, umbra est futurorum: quae in ea gesta sunt allegorumena, non negligenter audienda sunt: quia sub corporalium gestorum fidem in exemplum sunt spiritualium operum constituta. Magnae autem diligentiae res est, virtutem verborum collocatorum expendere: et scire, quid cuique rei sub eorum quae dicta sunt, significatione sit proprium.

Idem de Trinit. lib. 9. Quid limosi corporis graves animae, et sordente peccatis conscientia foetidae, coenosaeque usque ad iudicium divinae de se promissionis inflamur? et arbitros nos naturae caelestis deputantes, impiis ad Deum calumniae nostrae disputationibus rebellamus? Quanta potuit enim Dominus verborum simplicitate Evangelicam fidem locutus est: et in tantum ad intelligentiam nostram sermones aptavit, in quantum naturae nostrae ferret infirmitas: non tamen ut quicquam minus dignum naturae suae maiestate loqueretur.

Idem in enarratione Psalmi 67. Cautissime autem semper propheticus sermo, ne quid per gentiles fabulas, Philosophiaeque doctrinam notionem nostram de divinae veritatis scientia perturbaret, admonuit: quia variae eorum impiissimaeque sententiae, multa de Deo stultae prophanaeque complexae sunt.

Idem in enarratione Psalmi 118. Plura igitur et innumerabilia sunt Dei testimonia, quaesi quis scrutari, per cognitionem legis, prophetarum, Apostolorum, evangeliorum vellet, in beatitudine permaneret.

Idem in enarratione Psalmi 132. Sed haec praetermittamus. Quae enim libro legis non continentur, ea nec nosse debemus.

Idem in enarratione Psal 124. Faciunt nobis plerique obscuritatem, volentes Scripturas propheticas solo aurium iudicio aestimare: et non aliud in his intelligere, quam quod sub singulis rerum quarumcunque vocabulis audiatur. Quod cum volunt, neque nobis quod intelligamus relinquunt: neque Prophetas non dico caelestia, sed ne terrena quidem rationabiliter dixisse constituunt. Quid enim aut a nobis congrue tractabitur, aut ab illis recte dictum existimabitur, cum a quas ludantes, videntes, timentes, et plaudentes manibus audiemus: nisi ex autoribus Scripturarum earundem, sub a quarum nomine aliud significari, quod alterius sit generis, non monstremus?

Idem in enarratione Psalmi 120. Nisi essent in psalmis quaedam ales prophetiae, et in res atque homines eorum temporum, quibus scripta sunt, non convenirent: profecto auderent multi in Psalmis spiritaliter dictum existimare, putarentque nos quasdam commentitias assertiones et ementitas interpretationes inquirere, quibus videremur altius nescio quid ac profundius caeterorum sensu intellexisse: perinde quasi nos sensui nostro, ea quae scripta sunt, coaptemus, et non magis ex his quae scripta sunt, sensum legentis et solicitae intelligentiae consequamur. Scriptura enim legis manet, atque est anterioribus, quam adesset Dominus in carne, temporibus consummata a prophetis, audita a Iudaeis, pertractata a regibus, suscepta a gentibus: sed intellecta et probata a Christianis. Hoc forte insolens existimetur. Plane insolens est, si nobis hanc gloriam praesumimus: si tantum infirmitati nostrae licere volumus, ut tantis temporibus abstrusa, tantis humani generis obscura aetatibus, in quibus intelligendis frustra reges laboraverint, ipsi doctores et magistri legis erraverint: nos stulti seculo, et purgamenta mundi, et deliramenta sapientibus, de eorum intelligentia gloriemur. Sed tamen intelligimus, quia non mendax est qui dicit: Perite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Et scriptum est: Quia qui dixit, quoniam oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et in psalmis de mei tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas: et dixit illis: Quoniam sic scriptum est, Christum pati et resurgere ex mortuis tertia die, et praedicare in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. Non ergo ex nobis est, quod intelligimus: sed ex eo qui quae innoscibilia erant, fecit intelligi. Itaque ab eo speranda intelligentia est, qui et pulsantibus aperit, et quaerentibus demonstrabit, et perentibus non negabit.

Idem de Trinit. lib. 9. Haeretici ad implendas aures ignorantium, pauca verba sola haec et nuda memorant, aut absolutionibus eorum tacitis, aut causis, cum dictorum intelligentia aut ex praepositis, aut ex consequentibus expectetur.

Idem de Trinit. lib. 7. Atque ut in caeteris observatum a nobis est, eorum ipsorum dictorum ratio ex his ipsis dictis afferatur, ut illic veritas reperiatur, ubi negatur. Quae enim simpliciter ad eruditionem fidei divinitus dicta sunt, ea necesse est ita dicta sint, ut ad id quod dicta sunt, non alienorum atque extrinsecus dictorum confirmentur exemplis.

IOANNES GERSON PARISIENSIS STUDII CANCELLARIUS.

Doctoris dicto, authoritate canonica munito, plus quam declarationi Papae credendum est. Et alibi

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.