Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 843 --

80 Postremum Augustin. in eodem lib. 3. enumerat septem Ticonii cuiusdam regulas, quibus consideratis multae Scripturarum ambiguitates atque obscuritates dissolvi possunt. Ticonius quidam, inquit, qui contra Donatistas invictissime scripsit, cum ipse fuerit Donatista, fecit librum quem Regulatem vocavit: quia in eo quasdam septem regulas executus est, quibus quasi clavibus divinarum Scripturarum aperiuntur occulta. Quarum primam ponit de Christo, et eius corpore quod est Ecclesia, quae aliquando in Scripturis sacris intimatur tanquam una persona, cui tribuuntur nunc ea quae Christo ut capiti conveniunt, nunc ea quae corpori quod est Ecclesia competunt. Sed quandoque a capite transitur ad corpus, quandoque a corpore ad caput: et tamen Scriptura ab una eademque persona non videtur recedere. Una persona loquitur Isaiae sic dicens: Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento. Secundam regulam ponit de corpore Christi bipartito. Unde poterat regula ista sic appellari, ut diceretur de permixta Ecclesia Christi, cui tribuuntur nunc quae zizaniis, nunc quae aliis membris vivis competunt, quemadmodum ipsa Ecclesia in Canticis ait: Nigra sum, sed formosa, ut tabernacula Cedar, ut pellis Salomonis. Utrumque se esse dicit Ecclesia, propter temporalem unitatem intra unum rete piscium bonorum et malorum. Tabernacula Cedar, pertinet ad Ismaelem, qui non erat haeres cum filio liberae.

Tertiam regulam ponit de promissis et lege, quae alio modo (inquit Augustinus) dici potest de Spiritu et litera. Unde frequens est transitus de litera in spiritum. Proinde vigilare debet studiosi lectoris intentio, ut intelligatur quid secundum spiritum, quid secundum literam sit accipiendum. Quartam regulam ponit de specie et genere: id est, de parte et toto. Scriptura saepe parti, videlicet Tyro, BabyIoniae, sive alterius cuiuslibet provinciae civitati, tribuit ea quae conveniunt omnibus gentibus. Proinde in Scripturis intelligendis vigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie seu in parte, quod certius et melius potest invenire in toto. Quintam regulam ponit de temporalibus, aut quantitate temporum, quae Regula, (ut inquit Augustinus) etiam de aliarum rerum numeris est accipienda, ubi vigilare debet lectoris intentio, ut intelligat in Scripturis saepenumero aliquid dici secundum totum aliquod tempus, quod secundum partem solum illius temporis aut praeteritum aut futurum est intelligendum, veluti quod Christus dicitur tribus diebus et tribus noctibus fuisse in visceribus terrae, secundum tropum Synecdochen accipiendum est. Et rursus aliquid dicitur secundum certam temporum quantitatem, quod pro universo tempore accipiendum est. Veluti quod dicitur, septies in die laudem dixi tibi: nihil est aliud quam, semper est laus tua in ore meo. Sextam regulam ponit de recapitulatione, secundum quam est reditus ad ea quae fuerant in superioribus praetermissa. Hic vigilare debet mens studiosi lectoris, ne quis posterius in Scripturis recitata intelligat tanquam sequantur in ordine temporis, et sint posterius facta. quemadmodum Genes. 2. quae dicuntur de paradiso, non intelliguntur secundum tempus facta, post illa quae scribuntur Genes. 1. Septimam regulam ponit de diabolo et eius corpore: ubi, quemadmodum in prima Regula vigilandum est, ut dum Scriptura loquitur de diabolo et ecclesia eius, tanquam de una persona, intelligatur quid capiti diabolo, et quid corpori eius ecclesiae malignantium sit attribuendum. Hae quidem omnes regulae diligenter observatae, plurimum quidem adiuvant ad penetranda obscura, seu tecta divinorum librorum eloquia: quamvis non omnia (inquit Augustinus) quae in divinis libris ita scripta sunt, ut non facile intelligantur, possunt his regulis inveniri: sed aliis modis plurimis, usque adeo, ut etiam ipse Ticonius multa exponat obscura, in quibus nullam harum adhibet regularum. Et proinde ipse supra quam debuit, easdem regulas commendavit, tantum eis tribuens, quasi omnia quae in divinis libris obscure posita invenimus, eisdem regulis bene cognitis atque adhibitis intelligere valeamus.

Hactenus summarie quatuor Augustini libellorum sententiam recensui, quatenus quidem de ratione intelligendi sacras Literas disserunt. Nunc porro plures Patrum regulas de eadem materia promiscue hinc inde collectas, una cum suis explicationibus ab eisdem patribus propositis, adscribam: ut tanto uberiorem huius instructionis cognitionem Christiani lectores habeant, tantoque felicius in sacris Bibliis versari queant.

Hieronymus non viros modo cupit sacros codices legendo conterere, verumetiam ut virgines, ut matronae rei domesticae curis implicitae, ut viduae iisdem studiis sese dedant hortatur, praecipit, vehementer contendit. Sic autem ad Demetriadem, in epistola seu libro de Virginitate servanda:

Unum illud tibi, nata Deo, praeque omnibus unum praedicam, et repetens iterumque monebo, ut animum tuum sacrae lectionis amore occupes: nec in bona terra pectoris tui, sementem lolii avenarumque suscipias: ne dormiente patrefamilias, qui est νοῦς , id est animus Deo semper adhaerens, inimicus homo zizania superseminet, etc. Iterum: Statue quot horis sanctam Scripturam ediscere debeas, quanto tempore legere, non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animae. Sequuntur mox praecepta de labore manuum, de nendo, de texendo, etc. Tum in eiusdem epistolae extremo: Finem, inquit, iunge principio. Nec semel monuisse contentus sum: Ama Scripturas sanctas, et amabit te sapientia: dilige eam, et servabit te: honora illam, et amplexabitur te. Porro in Epistola ad Celantiam matronam, quae inscribitur, De institutione matris familias (sive autem, quod nonnullis placet, Hieronymi sit, sive ut alii malunt, Paulini, neque nunc disputo, neque multum refert: quando piam ac doctam, ex illius seculi esse inter omnes convenit) ita legimus: Praecipua tibi cura sit, legem nosse divinam, per quam possis quasi praesentia cernere exempla sanctorum: quid faciendum sit, quidve vitandum, illius consilio disce. Maximum enim ad iustitiam auxilium est, implere Divinis eloquiis animum: et quod opere exequi cupias, semper corde meditari. Rudi adhuc populo, et hominibus ad obedientiam insuetis, per Moysen imperatur a Domino, ut in signum memoriae qua praecepta Domini recordentur, per singulas instrumentorum fimbrias habeant cum cocco hiacynthi coloris insignia, ut etiam casu huc illucque respicientibus oculis, mandatorum caelestium memoria nascatur. Et mox paucis interpositis: Tibi vero

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.